Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15 Candida purpurea talos incinxerat ora,
At roseo niveae residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeva colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
20 Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum,

Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in levi fuerant extantia filo:
25 Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Hae tum clarisona pellentes vellera voce
Talia divino fuderunt carmine fata,

Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. 30 'O decus eximium magnis virtutibus augens, 53 Emathiae tutamen opis, clarissime nato,

Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
Veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur,
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
Languidulosque paret tecum coniungere somnos
Levia substernens robusto brachia collo.
10 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nulla domus tales unquam contexit amores,
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

52, 15. talos Itali: tuos L et plerique omnes, rubicunda D et Riccardianus. intinxerat L. 16. Annoso Ern, Schulzius. residebat L. victe D. 18. amistum pr L. 21. librabat vertice D. 26. custodicbant L. calathisti DL. 27. Haec DL. 28. 29. carmine pr L. 53, 1. carissime L.

3. oraculum L. crobium Sat. 6, 1.

secuntur D.

2. lenta D. voce margo L. 4. ducenti subtemine apud Ma5. mariti L. 7. flexo animo mentis perfundat amorem DL. correxit Muretus. sed malim Quae te flexanimo mentis coll. 54, 15. 8. sonos L. Nulla, Nullus, Qualis, Currite] hos versus om D et codices plerique. unquam tales L, Laurentianus, Mediolanenses 24. 38. 46, Hamburgensis et ceteri: mutavit Guarinus et Aldus 1502. contexet corrector D. fortasse connexit.

11 Nascetur vobis expers terroris Achilles,
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
Qui persaepe vago victor certamine cursus
Flaminea praevertet celeris vestigia cervae.
15 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros,
Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
Periuri Pelopis vastabit tertius heres.
20 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Illius egregias virtutes claraque facta
Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
Cum in cinerem canos solvent a vertice crines
Putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
25 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Namque, velut densas praecerpens cultor aristas
Sole sub ardenti flaventia demetit arva,
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
30. Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
54 Quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
Cuius iter caesis angustans corporum acervis
Alta tepefaciet permixta flumina caede..
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
5 Denique testis erit morti quoque reddita praeda,
Cum teres excelso coacervatum aggere bustum
Excipiet niveos percussae virginis artus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis

10 Urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
Alta Polyxenia mitescent caede sepulcra,
Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
Proiiciet truncum summisso poplite corpus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

53, 11, nobis D. 12. aut D. ferat D.

16. con

14. praevertit L. 17. campi margo L, tenen L, teuen Laurentianus, trunci Parisinus, 22. natorum D. 23. Cum civium L. 24. narrabunt pr L. 26. praecernens L, procernens D. correxit Statius. 28. prosternens D et pr L. 30. scamabri pr L.

54, 5, 6. om D. 7. perculsae DL. hanc L. copiam L: omnia D. madescent L. 12. procnrrens D.

11.

messor margo L.

9. simulahac D, simul polisenia D, polixena L. 13. Proiecit pr L.

15

25

Quare agite optatos animi coniungite amores.
Accipiat coniunx felici foedere divam,
Dedatur cupido iam dudum nupta marito.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Non illam nutrix orienti luce revisens
20 Hesterno collum poterit circumdare filo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Anxia nec mater discordis maesta puellae
Secubitu caros mittet sperare nepotes.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.'
Talia praefantes quondam felicia Pelei
Carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
Praesentes namque ante doinos invisere castas
Heroum et sese mortali ostendere coetu
Caelicolae nondum spreta pietate solebant.
55 Saepe pater divum templo in fulgente revisens,
Annua dum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere currus.
Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti divum fumantibus aris.
Saepe in letifero belli certamine Mavors
Aut rapidi Tritonis hera aut Rhamnusia virgo
10 Armatas hominum est praesens hortata catervas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres,
Destitit extinctos natus lugere parentes,
15 Optavit genitor primaevi funera nati,
Liber ut innuptae poteretur flore novercae,

54, 19. reviset D. 23. Succubitu margo L. L. 28. Heroum et Io.

20. Externo L.

22. Ansia D.

cares mittes D solus. 26. cecinere Bapt. Sigicellus: Nereus L, Nreus D. ceteri D. 30. Languidior tenera cui L, Languidior tenera compendens siccula beta D, Languidior tenera cui petens sicula beta Laurentianus,

55, 2. venisset L. 5. Prospexit D. currus] tauros Itali. 5. Thiadas L, Thaydas D. ovantis Laurentianus, bacchan

e

tis D. 6. tuentes D, tuentis L. 9. ranusia D、 rannusia L. tur DL.

7. Acciperet L. 8. laetefero D. 14. Dextibit D. 16. potire

Ignaro mater substernens se impia nato
Impia non verita est divos scelerare parentes,
Omnia fanda nefanda malo permixta furore
20 Iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec talis dignantur visere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Etsi

me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Ortale, virginibus,

25 Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis:
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus

30

10

Ereptum nostris obterit ex oculis.

56 Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
5 Hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
Nunquam ego te, misero frater adempte mihi,
Alloquar, audiero nunquam tua loquentem,

Nunquam ego te, vita frater amabilior,
Aspiciam posthac. at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam,
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Itylei)

Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
15 Ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo,

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,

55, 23. defectum Laurentianus. cissimus harum L.

nus: abluit DL.

27. lethei DL.

30. matris D.

24. Sed vacat L. 25. dul28. alluit Laurentia

56, 1-7. interstitium in L. D, Parisiensis, Riccardianus et alii habent septimum, ceteros addidi ex p.62,4–8 et 64, 13—17. 7. verba Parisinus, fata Mediolanensis 24. 10. tegam L. legam Itali. 11. armorum L. 12. Daunias D, Baiulas L, Daiulas margo L. assumpti L. ithilei L, ithelei D. 14. experta Parisinus. abattiadae D, 17. furti18. in gremio D.

vum D.

actiade L.

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum, 20 Dum adventu matris prosilit, excutitur: Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi conscius ore rubor.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,

Qui stellarum ortus comperit atque obitus, 25 Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, Ut cedant certis sidera temporibus,

Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
Dulcis amor gyro devocet aerio,

Idem me ille Conon caelesti numine vidit 30 E Bereniceo vertice caesariem

57 Fulgentem clare, quam multis illa dearum
Levia protendens brachia pollicita est,
Qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
Vastatum finis iverat Assyrios,

s Dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
Quam de virgineis gesserat exuviis.

10

Estne novis nuptis odio Venus? anne parentum
Frustrantur falsis gaudia lacrimulis,

Ubertim thalami quas intra limina fundunt?

Non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
Id mea me multis docuit regina querelis.
Invisente novo praelia torva viro.
At tu non orbum luxti deserta cubile,
Sed fratris cari flebile discidium?

15 Cum penitus maestas exedit cura medullas!
Ut tibi tunc toto pectore sollicitae

Sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
Cognoram a parva virgine magnanimam.

56, 19. oblitum D. 21. At D.
spexit DL. 24, habitus L.
ligans DL. sub lamia Parisinus.

22. pudor D.

23. de

27. furti D.

sublimia saxa re

28. gyro Itali: guiociero L,

spatium vacuum in D. 29. fecit pr L. 30. Ebore niceo DL.

conf. anthol. Lat. 3, 172, 8.

4. Vastum L.

7. atque DL.

3. Quare ex DL.
6. eximiis margo L.
10. diu L. iuverint DL.
14. desidium D, dissidium L.

57, 1. dare Laurentianus. fines D. ierat L. 9. inter lumina L. Itali, lusisti D. Bentleias.

16, tunc Laurentianus: nunc DL.

17. erectis L. magnanima L,

13. An 15. Quam sollicitet DL.

te addidit Vossius. 18. Cognatam pr L.

« ZurückWeiter »