Q. Valerii Catulli ... liber, ex recens. C. Lachmanni

Cover

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 42 - Saxea ut effigies bacchantis prospicit eheu, Prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi velatum pectus amictu, Non tereti strophio lactentis vincta papillas; 65 Omnia quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
Seite 68 - Hvc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.
Seite 42 - Quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 6° saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis...
Seite 60 - Cessarent tristique imbre madere genae Qualis in aerii perlucens vertice montis Rivus muscoso prosilit e lapide, Qui cum de prona praeceps est valle volutus, Per medium densi transit iter populi, Dulce viatori lasso in sudore levamen, Cum gravis exustos aestus hiulcat agros...
Seite 70 - Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
Seite 5 - Quis nunc te adibit? cui videberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris? Quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
Seite 48 - Expleta est, sanctis coepit decedere divis. Hic, qualis flatu placidum mare matutino Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas Aurora exoriente vagi sub limina Solis, Quae tarde primum clementi flamine pulsae Procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, Post vento crescente magis magis increbescunt Purpureaque procul nantes a luce refulgent, Sic tum vestibuli linquentis regia tecta Ad se quisque vago passim pede discedebant.
Seite 14 - Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, haec videbis et feres? 5 Et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es impudicus et vorax et aleo.
Seite 2 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis ; tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Seite 12 - ... aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam, quem non in aliqua re videre Suffenum 20 possis.

Bibliografische Informationen