Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sallustium verear.

Jam vero quis audeat dicere vera omnia esse somnia?
Quis credat pacem te desperare ?

Quis neget cum Scipione actum esse præclare?

25 Quis eum diligat, quem metuat?

Quid hoc homine faciatis? Quid facerem?

Felix vivas! moriare felix,

Valeant cives mei, valeant. Sint incolumes, sint florentes,

sint beati. Stet hæc urbs præclara.

30 Tranquilla republica cives mei perfruantur.

Inteream, si valeo stare. Moriar, si vera non loquor.
Ne vivam si tibi hoc concedo,

Vincat utilitas reipublicæ.

Si certum est facere, facias"; verum ne post conferas 35 culpam in me.

Injurias fortunæ defugiendo relinquas.

Isto bono utare dum adsit; quum absit, ne requiras.

Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.

40 Proinde puerum omni indulgentia nostra nutriamus. Sed loquere cum Silio, Scribat ad me quid egerit. Puer telum ne habeat.

Hoc facito, hoc ne feceris". Tu ne' id quæsieris.

Nihil ignoveris, nihil gratiæ causa feceris, misericordia 45 commotus ne sis.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.

Ne transieris Iberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis.

Me dies, vox, latera deficiant, si hoc nunc vociferari 50 velim.

Abire hinc nullo pacto possim, si velim.

Hoc si tecum patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit ?

Si calamus mihi sit, scribam ad te.

55 Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, mentiar, Si ita facias, demens habearis.

Si scripserim ad fratrem meum, Romam properet.
Si calamus mihi esset, scriberem ad te.

Sapientia non expeteretur, si nihil afficeret.

60 Hoc quum viderem, quid agerem, judices?

Servi mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem. Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses, ab eorum oculis aliquo con65 cederes.

Has inimicitias si Roscius cavere potuisset, viveret.
Etiam si scripsissem, frustra esset.

Nunquam ille voluisset id quidem. Sed si voluisset, pa-
ruisset.

70 Si scissem in quo periculo esses, statim ad te advolassem. Quodsi humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem.

Ego, si premar precibus, cedam.

Ego, si verberatus sim, non cedam.

75 Ego, si premerer precibus, cederem.

Ego, si verberatus essem, non cederem.

Ambulo ut esuriam. Ambulabo ut esuriam.

Ambulavi ut esuriam. Ambulavi ut esurirem 10. Ambulabatis ut esuriretis. Pueri ambulaverant ut esuri80 rent.

Edo ut vivam. Vivebant ut ederent.

Legum omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.
Curremus ut te videamus". Cucurri ut te viderem.

Cucurri celeriter ut te videam.

85 Hæc ideo ad te scribo, ne me oblitum esse mandatorum tuorum putes 12.

Quamobrem discede, atque hunc mihi timorem eripe: si sit verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.

90 Hos duo menses Capuæ mansi, ut totam rem explorem.

Ager non semel aratur, sed novatur et iteratur, quo meliores13 fetus possit et grandiores edere.

Obducuntur libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores.

95 Capuam proficiscar, quo facilius de Pompeii rebus cog

noscam.

Mittam legatos qui petant1 pacem.

Da mihi calamum quo scribanı.

Sunt multi qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur.

100 Verba reperta sunt quæ indicarent voluntatem.

Emam libros quos legam. Emi libros quos legerem. Helvetii diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant.

Eneas, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, Latinos 105 utramque nationem appellavit.

[ocr errors]

Romulus, ne vana urbis magnitudo esset, locum quendam asylum aperuit.

Idem, ne luxuriarentur otio civium animi, deorum metum injiciendum ratus est.

110 Clusini legatos Romam, qui auxilium a senatu peterent, misere.

Misi ad Antonium, qui hoc ei diceret.

Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam.

115 Calamus mihi datus est quo scriberem.

Capuam proficiscebar, quo facilius de Pompeii rebus

cognoscerem.

Homini natura rationem dedit, qua regerentur animi appetitus.

120 Multa de ætate mentitus est, quo junior videretur.

Honeste vixit, quo æquiore animo vitam relinqueret.
Sub vesperum Cæsar portas claudi militesque ex oppido
exire jussit, ne quam oppidani ab militibus injuriam
caperent.

125 Rogo te ut quam primum venias 15.

Rogavi te ut quam primum venires.
Ter rogavi te ut quam primum venias.
Id ut facias te etiam atque etiam rogo.

Cæsar Dumnorigem monuit ut in reliquum tempus omnes 130 suspiciones vitaret.

Tullus Marco imperavit ut hastas equites erigere juberet 16

Magno opere te hortor ut meas orationes studiose legas. Peto igitur a te, vel, si pateris, oro ut miseros homines 135 conserves incolumes.

Dolabella ad me scripsit ut quam primum in Italiam venirem 17.

Fœdus ictum est his conditionibus ut peregrini urbe expellerentur.

140 Cæsar attulit mandata ad consules ut Romam venirent.

Hoc modo te obsecro ut ne credas 18 a me allegatum hunc

senem.

Omitto enim aliud, Consulem edicere, ut Senatus senatusconsulto ne obtemperet.

145 Rogat frater ne abeas longius.

Nunc a te illud primum rogabo, ne quid invitus mea causa facias.

Divitiacus multis cum lacrymis Cæsarem complexus obsecrare cœpit ne quid gravius in fratrem statueret.

150 Peto non ut aliquid novi decernatur, sed ne quid novi decernatur.

Hortor vos ne animo deficiatis.
Precor ne me unquam deseras.

Sed ipse Romulus circumibat hortans ut mollirent iras. 155 Petierunt ut liceret omnia sua secum portare.

Labienus, ut erat ei præceptum a Cæsare, ne prælium committeret, nisi ipsius copiæ prope hostium castra visæ essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat prœlioque absti160 nebat.

In eo itinere Orgetorix persuasit Castico ut regnum in civitate sua occuparet.

Cæsar Galbæ persuasit, si opus esse arbitraretur, uti in iis locis legionem hiemandi causa collocaret.

165 His persuaderi, ut diutius morarentur, non poterat. Interea ut decumbamus suadebo.

Caninius noster me admonuit ut scriberem ad te. Adductus sum officio ut onus hoc laboris mihi suscipiendum putarem.

170 Germani facile impellebantur ut in Galliam venirent. Is edicere ausus est ut senatus ad vestitum rediret. Alexander edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret.

Senatus decrevit ut consules delectum haberent. 175 Religio monet ne unquam fidem fallamus.

Caracalla postulavit ut triumphus sibi daretur. }
Certum est puerum niti19 ut discat.

Nitere ut virtutem colas.

Puer enititur ne quid discat.

180 Milites tendunt ut periculo evadant.

Cura ut valeas. Opus est ut eas. Opus erat ut ires.
Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias.
Elaborandum est ut nosmet ipsi nobis mederi possimus.
Multi id agunt ut boni viri esse videantur.

185 Navem idoneam ut habeas diligenter videbis.

Videant consules ne quid respublica detrimenti capiat. Satis undique provisum atque præcautum est, ne quid adversus vos in pugna præter hostes esset.

Da operam ut valeas.

190 Pueri orant 20 ignoscamus peccatum suum.

Tribuni plebis edixerunt senatus adesset.

Cæsar Labieno mandat Remos adeat atque in officio contineat.

Jugurtha oppidanos hortatur monia defendant.

195 Albinius Massivæ persuadet regnum Numidiæ ab senatu

petat.

Necesse est eas. Sine 21 eamus. Fac eas.

Oportet 21 eas.

Oportuit ires. Utinam ires.

Utinam ne ivisses.

200 Ludas licet 21. Fremant omnes licet.

Sis pecore et multa dives tellure licebit.

Utinam eas.

Sine me expurgem atque illum huc coram abducam.
Tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim 21 quam
diligentissime.

205 Cæsar huic imperat, adeat civitates, horteturque ut Populi Romani fidem sequantur, seque celeriter eo venturum nuntiet.

Vis ergo experiamur? Quid vis faciam ?

Hortor et moneo imiteris vicinum tuum.

210 Cave enim putes me pacem desperare. Id velim cogites.

Quæras et ad me scribas velim.

Tu, ut instituisti, me diligas rogo.

Metuo et timeo22 ne hoc propalam fiat.

215 Timeo ne malefacta mea sint inventa3 omnia.

Galli timebant ne Cæsar sibi bellum inferret.

Timor deinde Patres incessit ne civitatem vis aliqua externa adoriretur.

Vereor 22 ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. 220 Timeo ut tantos labores sustineas.

« ZurückWeiter »