Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vestram scientiam multo majorem quam nostram esse invenimus.

Meliorem quam ego sum suppono tibi.

Humana omnia inferiora virtute ducimus.

285 Non ego hac nocte longiorem vidi.

Hic liber mihi datus est a Tito, quo cariorem amicum non habeo.

Hoc nihil mihi gratius fecisti.

Punici belli perpetrati, quo nullum neque majus neque 290 periculosius Romani gessere, P. Scipio unus præcipuam gloriam tulit.

Tu splendidiorem habes villam quam ego.

Tu donum lautius quam ego dedisti.

Britanni dicunt noctes illic longiores esse diebus.

295 Puto lacruma nihil citius arescere.

Sæpe dixi Græcam linguam locupletiorem esse quam
Latinam.

Hæc verba sunt Varronis, hominis doctioris quam fuit
Clodius.

300 Homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, argentum reddidisti.

Tibi, multo majori quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Lælium, facile et in re publica et in amicitia adjunctum esse patere.

305 Patrem tam placidum reddo quam ovem.

Sed nescio quomodo hujus orationes exiliores sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Lælii, aut Scipionis, aut etiam ipsius Catonis.

Hæc res lætitiæ plus habet quam molestiæ.

310 Albano non plus animi erat quam fidei.

Nemini plura beneficia tribuisti quam mihi.

Romani absolverunt Horatium admiratione magis virtutis quam jure causæ.

Romani bella quædam fortius quam felicius 18 gesserunt. 315 Consulis Paulli contio fuit verior quam gratior populo. Tum pestilentia minacior quam perniciosior incidit in urbem.

Senectus est natura loquacior 19.

Themistocles liberius vivebat et rem familiarem negligebat. 320 Ab Albanis socordius res acta.

Voluptas, quum major atque longior est, omne animi lumen exstinguit.

Cæsar celerius omni opinione in Galliam venit.

Cohortes pulverem majorem quam pro numero excita325 bant.

Prœlium atrocius quam pro numero pugnantium editur. Alexander consedit regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis.

Harum rerum dolor est eo gravior, quo culpa major". 330 Eo minor est arcus, quo altior est sol.

Quo plures erant, eo major cædes fuit.
Quo habes plus, pauperiem metuis minus.
Bonus liber melior est quisque, quo major.

Balistæ lapidum eo graviores emissiones habent, quo 335 sunt contenta atque adducta vehementius.

Nam, quo quisque est solertior, hoc docet laboriosius.
Quo majore usus sum severitate, eo crebriores turbæ
fuere.

Quo cautius is, eo citius pervenies.

340 Quo occultius est periculum, hoc difficilius vitatur.

Quanto occultius est periculum, tanto difficilius vitatur. Ut quodque periculum est occultissimum", ita difficillime vitatur.

22

Occultissimum quodque periculum difficillime vitatur. 345 Ut quisque est vir optimus, ita æquissimo animo moritur.

Ut quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem pertimescit.

Optimus quisque 22 maxime posteritati servit.

350 Prudentissimus quisque negotiosus maxime erat.

Nescio quo modo doctissimus quisque hoc contemnit.
Optimates sua consilia optimo cuique solent probare.
Cætera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium
lecti.

355 Optimum quidque rarissimum est.

Multi mortales convenere, maxime proximus quisque.
Multi mortales convenere, maxime proximi quique.
Ex alio in aliud 24 vicissitudo est atque mutatio.
Aliud est oppugnare, aliud expugnare urbem.
360 Aliud est maledicere, aliud accusare.

Duorum consulum alter exercitum perdidit, alter vendidit.

Alteram ille amat sororem, ego alteram.

Aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum 365 habes.

Deinde ab eo magistratu Marius alium post alium sibi peperit.

Nos alia ex aliis in fata vocamur.

Quæ minus tuta erant, alia fossis, alia vallis, alia turribus 370 consul muniebat.

Alteri dimicant, alteri victorem timent.

Proferebant alii purpuram, gemmas alii, vina nonnulli
Græca.

Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis 375 Romani atque Albani vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti.

Tres pueri visis latronibus alius alia dilapsi sunt 25.
Sex pueri dilapsi sunt alii alia 26.

Duo pueri discessere alter in alteram partem 27.

380 Quatuor pueri, alteri in alteram partem, discessere.
Hæc aliter ab aliis definiuntur.

Istis oratoribus duæ res maximæ altera alteri deficit.
Signa et ornamenta alia alio in loco intuebamur.
Milites alius in aliam partem discessere.

385 Alius alium interrogamus 28

Fallacia alia aliam trudit.

Fratres alter in alterum culpam conferunt.
Alter alterius ora frangit.

Alteri alteros obtriverant.

390 Ceteri, alius alii, adsentiebantur.

Aliud Marcus loquitur, aliud sentit.
Aliud credo atque aliud nuntias 29.

Aliud credo atque nuntias.

Alium esse censes nunc me atque olim.

395 Non alius eram atque nunc sum.

Lux longe alia est solis et lychnorum.

Alia atque antea sentio.

Duces aliud facient atque pronuntiaverunt.
Pinaster nihil aliud est quam pinus sylvestris.

400 Historia nihil aliud erat nisi annalium confectio.

Quid est aliud bellare cum diis nisi naturæ repugnare?
Nec quidquam aliud libertate communi quæsiimus.
Plures paucos circumsistebant ;
alii ab latere operto in

universos tela conjiciebant.

405 Altero et vicesimo anno urbs capta est.

Agnorum horum uter est pinguior?

De præmiis quæritur, ex duobus, Uter dignior? ex pluribus, Quis dignissimus ?

Uter utri insidias fecit ?

410 Uter utri virtute anteferendus videtur?

Utrimque sunt testes.

sunt meliores viri?

Ergo sequitur quæstio, Utri

Uter consulum in Galliam missus est?

Quis ex decemviris Roma discessit?

415 Utri in Punico bello vicerunt ?

De Lacedæmoniis et Atheniensibus et Thebanis hoc rogo;
Quinam fortissimi fuerunt?

Ambo consules in eo prœlio interfecti sunt.

Cognita re Cæsar atque Pompeius diversa sibi ambo 420 consilia capiunt; eodemque die uterque eorum ex castris stativis exercitum educunt.

Eo tempore uterque utrique erat exercitus in conspectu. Et Marium et Sullam omnes boni abominabantur; quippe uterque erat crudelissimus.

425 Africam initio habuere Gætuli et Libyes.

Hi neque

moribus neque fortuna multum differebant: utrique asperi, inculti; ambo a Romanis subacti.

Inde consul Gætulos et Libyas adortus est, quorum utrique in ditionem potestatemque populi Romani redacti sunt. 430 Dein utrique, alteris freti, finitimos armis aut metu sub imperium cogere cœperunt.

Neutri illorum quisquam est me carior.

Alteri se ad magnas res gerendas accommodant; alteri contenti sunt et suo et parvo. In quo neutrorum omnino 435 contemnenda est sententia.

Cæsar maximas copias comparat.

Cæsar quam maximas potest copias comparat".

Cæsar quam maximas comparat copias.

Quam longissimum potui iter confeci.

440 Quam longissimum iter confeci.

Dicam quam brevissime potero.

Quam maxima cura negotium confeci.

Mihi Cuspius quam maximas, quam primum, quam sæpissime gratias agit.

445 Quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi.

Christiani est quam plurimis prodesse.

Hannibal quantam maximam vastitatem potest cædibus incendiisque consuli procul ostendit.

450 Helvetii constituerunt jumentorum quam maximum numerum coemere, et sementes quam maximas facere.

Tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.

Cæsar quam maximis potest itineribus in Galliam ulterio455 rem contendit.

Hispania postrema omnium provinciarum perdomita est. Thales Milesius Græcorum primus solis defectionem prædixit.

Summus mons a Labieno tenebatur 32.

460 Ex imo specu vox reddita est.

In hac insula extrema est fons aquæ dulcis.

In media urbe incendium furebat.

« ZurückWeiter »