Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

convenientibus omnibus canonicis predicte ecclesie in capitulo nostro, qui voluerunt debuerunt et potuerunt comode electioni nostre interesse, tali die anno Dom. supradicto, invocata Spiritus Sancti gratia, fratrem R. de C. ejusdem ecclesie canonicum unanimi assensu et voluntate in priorem nostrum, ex puris votis singulorum, unanimiter eligimus. Quem reverende paternitati vestre et dominacioni precipue Priorem vero patrono nostro et pastore confirmandum, si placet, tenore presentium presentamus; dignitatem vestram humiliter et devote rogantes, quatenus, dicte electioni felicem prebere volentes assensum, eidem R. electo nostro nunc confirmabitis, et quod vestrum est pastorali solicitudine impendere dignemini. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo capituli nostri signatas paternitati vestre transmittimus. Valeat reverenda paternitas vestra semper in Domino. Datum tali loco die et anno supradictis. Omnes et singuli, per fratres A. B. et C. ejusdem ecclesie canonicos de voluntate tocius conventus ad inquirenda vota singulorum constitutos, secreto et singillatim requisiti ; tandem publicato scrutinio et facta votorum colectione inventum est, majorem et seniorem partem tocius capituli dicte ecclesie in fratrem S. de B. dicte ecclesie canonicum unanimiter et concorditer concencisse ; vel sic, quando inventum omnes canonicos dicte ecclesie preter duos in fratrem, A.D. quibus statim majori parti eligendum adquiescenter: frater k. supprior ecclesie memorate, juxta potestatem sibi a toto conventu traditam, vice consociorum suorum et sua ac tocius conventus, dictum fratrem S. de B. in priorem ejusdem ecclesie elegit, sub hac forma; “ Ego frater supprior conventualis ecclesie beate Marie talis loci, potestate et auctoritate mihi a toto conventu dicte ecclesie tradita et commissa, quando, puplicato scrutinio et omnibus circa hoc rite peractis, inveni majorem et partem seniorem tocius capituli nostri in fratrem S. de B. virum providum unanimiter concencisse, ipsum nobis et ecclesie nostre, vice tocius conventus, in priorem eligendum ; et eidem electioni subscribo; cui electioni omnes canonici nostri concencerunt, et subscripserunt.”—“Ego frater de C. presenti electioni concencio, et subscribo." Et sic de singulis electoribus ; in cujus rei testimonium sigillum capituli nostri apponi fecimus ad presentes.

NUMBER III

Visitatio Notabilis de Seleburne

1387

Willmus permissione divina Winton Episcopus dilectis filiis Priori et Conventui Prioratus de Selborne Ordinis Sti. Augustini, nostrae dioceseos, Salutem, gratiam, et ben. Suscepti regiminis cura pastoralis officii nos inducit invigilare solicite nostrorum remediis subjectorum, et eorum obviare periculis ac scandala removere ; ut sic de vinea domini per cultoris providi sarculum vicia extirpentur inferantur virtutes, excessus debite corrigantur, et subditorum mores in nimium prolapsorum per apposicionem moderaminis congrui reformentur: Hanc nempe solicitudinem nostris humeris incumbentem assidua meditacione pensantes, ne sanguis vester de manibus nostris requiratur, ad vos et vestrum Prioratum supradictum, prout nostro incumbebat officio pastorali, nuper ex causa descendimus visitandi; et dum inter vos nostre visitacionis officium iteratis vicibus actualiter exercuimus, nonnulla reperimus, que non solum obviant regularibus institutis, verum eciam que religioni vestre non congruunt, nec conveniunt honestati ; ad que per nostrum antidotum debite reformanda opem et operam prout expedit et oportet apponimus, quas credimus efficaces, infra scripta siquidem precepta nostra pariter et decreta, sanctorum patrum constitucionibus editis et debite promulgatis canonicisque ac regularibus institutis fulcita, vobis nostri sigilli roborata munimine transmittimus, inter vos futuris temporibus efficaciter observanda, quatinus ad Dei laudem, divini cultus ac vestrae religionis augmentum, ipsis mediantibus, per viam salutis feliciter incedatis ; mores et actus vestri abstrahantur a noxiis, et ad salutaria dirigantur. No. I. In primis ut Domino Deo nostro, a quo cuncta bona procedunt, et omnis religio immaculata sumpsit exordium, in Prioratu vestro predicto serviatur laudabiliter in divinis; Vobis, in virtute sancte obediencie ac sub majoris excommunicationis sententie pena, firmiter injungendo mandamus, quatinus hore canonice, tam de nocte quam de die, in choro a conventu cantentur; misse quoque de beata Maria et de die, necnon misse alie consuete horis et devocione debitis et cum moderatis pausacionibus celebrentur: nec liceat alicui de conventu ab horis et missis hujusmodi se absentare, aut, postquam incepte fuerint, ante complecionem earum ab ipsis recedere quovismodo; nisi ex causa necessaria vel legitima per priorem vel suppriorem aut alium presidentem loci, ut convenit, approbanda ; in quo casu ipsorum omnium consciencias apud altissimum arctius oneramus ; contrarium vero facientes in proximo tunc capitulo celebrando absq accepcione qualibet personarum regularem subeant disciplinam ; acrius insuper puniendi si contumacia vel pertinacia delinquencium hoc exposcat; si quis vero post trinam correpcionem debite se non correxerit in premissis, pro singulis vicibus quibus contrarium fecerit ipsum singulis sextis feriis in pane et aqua dumtaxat precipimus jejunare. No. II. Item quia in visitacione nostra predicta comperimus evidenter quod silencium, quasi in exilio positum, ad quod juxta regulam S* Augustini efficaciter estis astricti, locis et temporibus debitis inter vos minime observatur contra observancias regulares; Vobis omnibus et singulis firmiter injungendo mandamus, quatinus silencium, prout vos decet, regula supradicta, de cetero locis et temporibus hujusmodi observetis; a vanis et frivolis colloquiis, sicut decet, vos penitus abstinendo: illos vero, qui silencium hujusmodi in locis predictis non observaverint, animadversione condigna precipimus castigari; et, si quis tercio super hoc legitime convictus fuerit, preter regularem disciplinam, die, quo debite silencium non tenuerit, pane et servicia dumtaxat et legumine sit contentus,

No. III. Item quia nonnulli concanonici et confratres prioratus vestri predicti validi atq; sani et in sacerdocio constituti celebracionem missarum absq; causa legitima indebite ac minus voluntarie multociens, ut dicitur, negligunt et omittunt; fundatorum aliorumq; benefactorum suorum animas, pro quibus sacrificia offerre tenentur, suffragiis nequiter defraudando; Vobis, ut supra, firmiter injungendo mandamus, quatinus vos omnes et singuli Prioratus predicti concanonici et confratres in sacerdocio constituti frequenter confiteamini confessoribus per Priorem deputandis; quos quidem confessores discretos et idoneos, prout numerus personarum dicti conventus exigit, per vos dominum Priorem predictum precipimus deputari; missasque, impedimento cessante legitimo, tam pro vivis quam pro defunctis, pro quibus orare tenemini, de cetero, quanto frequencius poteritis, celebretis devocius, sicut

impedimentum vero predictum cum contigerit Priori vel Suppriori Prioratus predicti per illud pacientes infra triduum declarari volumus et exponi, ac per eorum alterum prout justum fuerit approbari, vel eciam reprobari; in quo casu ipsorum omnium tam exponencium quam approbancium apud altissimum consciencias districtius oneramus; contrarium vero facientes, primo super hoc convicti, proxima quarta feria sequenti in pane, servisia, et legumine ; secundo vero convicti feria quarta et sexta sequentibus modo consimili; tercio vero convicti dictis feriis extunc sequentibus in pane et aqua jejunent, quousque judicio prioris se correxerint in premissis; statuentes preterea quod Prior et Supprior Prioratus predicti contra hujusmodi delinquentes semel singulis mensibus diligenter inquirant, et quos culpabiles invenerint in premissis modo predicto studeant castigare.

No. IV. Item quia transitus communis secularium personarum utriusque sexus per claustrum Prioratus vestri in congruis temporibus minime exercetur, et potissime horis illis quibus fratres de conventu in contemplacione sancta studiis quoque ac lectionibus variis inibi occupantur ; unde dissoluciones plurime provenerunt, et poterunt in futuro verisimiliter provenire, ac ipsorum fratrum quieti et religionis honestati plurimum derogatur : Vobis ut supra arcius injungendo mandamus, quatinus, cum secundum regulam sancti Augustini converzacio vestra debeat esse a secularibus hujusmodi separata, ad animarum ac' eciam rerum pericula, que possent et solent ex concursu hujusmodi provenire, caucius evitanda; transitum communem predictum per prefatum claustrum de cetero fieri nullatenus permittatis, per quem vestra devocio et religionis honestas vulnerari vel eciam impediri valeant quovismodo, sub pena excommunicacionis majoris quam in contravenientes intendimus canonice fulminare: illum vero, ad quem ostiorum claustri custodia pertinet, si propter illius negligenciam sive culpam transitus hujusmodi sustineatur indebite, ut prefertur; pro singulis vicibus, quibus hoc factum fuerit, singulis quartis feriis in pane, servisia, et legumine dumtaxat jejunet; et, si nec sic se correxerit debite in hac parte, ab officio deponatur, ac alius, magis providus, loco suo celeriter subrogetur.

No. V. Item quia ostia ecclesie atq; claustri prioratus vestri predicti non servantur nec serantur temporibus debitis, nec modo debito, ut deceret; sed custodia eorundem agitur et omittitur multociens necgligenter ; adeo quod suspecte persone et alie inhoneste per ecclesiam et claustrum hujusmodi incedunt frequenter in tenebris atq; umbris, temporibus eciam suspectis et illicitis, indecenter; unde dampna et scandala varia pluries provenerunt, et in posterum verisimiliter poterunt provenire; Vobis, ut supra, mandamus, firmiter injungentes, quatinus dicta ostia de cetero claudi faciatis, et clausa per ministros idoneos custodiri temporibus debitis, prout decet; vocis inhibentes expresse, ne ostia ecclesie vestre predicte (illa videlicet que inter navem ipsius ecclesie et chorum ejusdem existunt), nec ostia claustri que ducunt ad extra, et per que introitus secularium in ipsum claustrum patere poterit, de mane, antequam prima incipiatur in choro ; aut commestionis tempore; nec eciam de sero, postquam conventus

« ZurückWeiter »