Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Carta Petri et conventus ecclesie Winton. pro fundatione prioratus de Seleburne, etc. dat. 1233

OMNIBUS Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. P. divina miseracione Wintōn ecclesie minister humilis salutem in Domino: Ex officio pastorali tenemur viros religiosos, qui pauperes spiritu esse pro Christo neglectis lucris temporalibus elegerunt; spirituali affectu diligere, fovere pariter et creare, eorumq; quieti sollicite providere; ut tanto uberiores fructus de continua in lege Dei meditatione percipiant, quanto a conturbationibus malignorum amplius fuerint ex patroni provisione et ecclesiastica defensione securi. Hinc est quod universitati vestre notificamus, nos divine caritatis instinctu, de assensu conventus ecclesie nostre Wintōn, fundasse domum religiosam, ordinis magni patris Augustini, in honore Dei et gloriose semper virginis ejusdem Dei genetricis Marie, apud Seleburne; ibidemque canonicos regulares instituisse : ad quorum sustentationem et hospitum et pauperum susceptionem, dedimus, concessimus, et presenti carta nostra confirmavimus eisdem canonicis, totam

quam habuimus de dono Jacobi de Acangre: et totam terram, cursum aque, boscum et pratum que habuimus de dono Jacobi de Nortone; et totam terram boscum et redditum que habuimus de dono domini Henrici regis Anglie; cum omnibus predictarum possessionum pertinentiis. Dedimus etiam et concessimus in proprios usus eisdem canonicis ecclesiam predicte ville de Seleburne, et ecclesias de Basing, et de Basingestok, cum omnibus earundem ecclesiarum capellis, libertatibus, et aliis pertinenciis; salva honesta et sufficienti sustentatione vicariorum in predictis ecclesiis ministrantium; quorum presentatio ad priorem predicte domus religiose de Seleburne et canonicos ejusdem loci in perpetuum pertinebit. Preterea possessiones et redditus, ecclesias sive decimas, quas in episcopatu nostro adempti sunt, vel in posterum, Deo dante, justis modis poterunt adipisci, sub nostra et Winton ecclesie protectione suscepimus, et episcopalis auctoritate officii confirmavimus; eadem auctoritate firmiter inhibentes, ne quis locum, in quo divino sunt officio mancipati, seu alias eorum possessiones, invadere vi vel fraude vel ingenio malo occupare audeat, vel etiam retinere, aut fratres conversos, servientes, vel homines eorum aliqua violentia perturbare, sive fugientes ad eos causa salutis sue conservande a septis domus sue violenter presumat extraere. Precipimus autem ut in eadem domo religiosa de Seleburne ordo canonicus, et regularis conversatio, secundum regulam magni patris Augustini, quam primi inhabitatores professi sunt, in perpetuum observetur; et ipsa domus religiosa a cujuslibet alterius domus religiose subjectione libera permaneat, et in omnibus absoluta; salva in omnibus episcopali auctoritate, et Wintōn ecclesie dignitate. Quod ut in posterum ratum permaneat et inçoncussum, presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum. His testibus domino Waltero abbate de Hyda. Domino Walters Priore de sancto Swithuno, domino Stephano priore de Motesfonte, magistro Alano de Stoke; magistro Willo de sancte Marie ecclesia, tunc officiali nostro; Luca archidiacon' de surr'. magistro Humfrido de Millers, Henrico et Hugone capellanis, Roberto de Clinchamp, et Petro Rossinol clericis,

et multis aliis. Datum apud Wlnes' per manum P. de cancellis. In die sanctorum martirum Fabiani et Sebastiani. Anno Domi millesimo ducentesimo tricesimo tercio.

Seal, two saints and a bishop praying:

Legend: SVI. M. SITE. BONI. PETR' PAVL' e PATRONI.

NUMBER II

(Ni 108)

III

Carta petens licentiam eligendi prelatum a Domino Episcopo Wintoniensi

Defuncto prelato forma petendi licentiam eligendi

DOMINO et patri in Christo reverendo domino et P. Dei gratia Wintoniensi episcopo, devoti sui filii supprior monasterii de S. Wintoniensis dioceseos salutem cum subjectione humili, reverentiam, et honorem. Monasterio nostro de S. in quo sub protectione vestra vivimus, sub habitu regulari, Prioris solacio destituto per mortem bone memorie, etc. quondam Prioris nostri, qui tali hora in aurora diem clausit extremum, vestre paternitati reverende et dominationi precipue istum nostrum et nostri monasterii casum flebilem cum merore nunciamus; ad vestre paternitatis refugium fratres nostros A. et C. canonicos destinantes, rogando et petendo devote quatenus nobis dignemini licenciam tribuere, ut monasterio predicto, Prioris regimine destituto, providere possimus, invocata Spiritus sancti gratia,

1 Probably Wolvesey-house near Winchester.

Actum in monasterio
Valeat reverenda

per electionem canonicam de Priore. predicto 5 kalend. etc. anno Domini, etc. paternitas vestra semper in Domino.

Forma licencie concesse

P. Dei gratia Wintoniensis episcopus dilectis in Christo filiis suppriori et conventui talis loci salutem, gratiam, et benedictionem. Viduitatem monasterii vestri vacantis per mortem quondam R. Prioris vestri, cujus anime propicietur altissimus, paterno compacientes affectu, petitam a nobis eligendi licenciam vobis concedimus, ut patronus. Datum apud, etc. 3 kalend. Jul. anno consecrationis nostre tertio.

Forma decreti post electionem conficiendi

In nomine Domini nostri Jhesu Christi, Amen. Monasterio beate Marie talis loci Winton. dioc. solacio destituto per mortem R. quondam Prioris ipsius; ac corpore ejus, prout moris est, ecclesiastice sepulture commendato; petita cum devocione licentia per fratres K. et . canonicos a ven: in Christo patre et domino domino P. Dei gratia Wintoniensi episcopo ejusdem monasterii patrono, eligendi priorem, et optenta; die dato, a toto capitulo ad eligendum vocati fuere evocandi, qui debuerunt, voluerunt, et potuerunt comode electioni prioris in monasterio predicto interesse: omnes canonici in capitulo ejusdem ecclesie convenerunt tali die, anno Dom. etc. ad tractandum de electione sui prioris facienda; qui, invocata Spiritus Sancti gratia, ad procedendum per formam scrutinii concencientes.

(N. 108)

Modus procedendi ad electionem per formam scrutinii OMNIBUS in capitulo congregatis qui debent volunt et possunt comode interesse electioni eligendi sunt tres de capitulo1 non

1 Fratres canonicos, See Forma decreti, etc.

nostro obediencias ores,1 qui erunt scrutatores, et sedebunt in angulo capituli; et primo requirent vota sua propria, videlicet, duo requirent tertium et duo alterum, etc. dicendo sic, "Frater P. in quem concentis ad eligendum in prelatum nostrum?" quibus examinatis, et dictis eorum per vicem ex ipsis in scriptura redactis, vocabunt ad se omnes fratres singillatim, primo suppriorem, etc. Et unus de tribus examinatoribus scribet dictum cujuslibet. Celebrato scrutinio, publicare db coram omnibus. Facta ptmoud concensum collectione apparebit in quem pars major capituli et sanior concentit; quo viso, major pars dicet minori, "Cum major pars et sanior capituli nostri concenciat in fratrem R. ipse est eligendus, unde, si placet, ipsum communiter eligamus"; si vero omnes acquieverint, tunc ille qui majorem vocem habet in capitulo surgens dicet, "Ego frater R. pro toto capitulo eligo fratrem R. nobis in pastorem"; et omnes dicent; "Placet nobis." Et incipient, "TE DEUM LAUDAMUS." Si vero in unum concordare nequiverint, tunc hiis, qui majorem vocem habet inter illos qui majorem et saniorem partem capituli constituerint, dicet, "Ego pro me et illis qui mecum concenciunt in fratrem R. eligo ipsum in," etc. Et illi dicent, " Placet nobis,” etc.

Forma recte presentandi electum

Reverendo in Christo patri et domino domino P. Dei gratia Winton. episcopo devoti sui filii frater R. Supprior conventualis beate Marie de tali loco, et ejusdem loci Conventus, cum subjectione humili, omnem obedienciam, reverenciam, et honorem. Cum conventualis ecclesia beate Marie talis loci, in qua sub protectione vestra vivimus sub habitu regulari, per mortem felicis recordationis R. quondam prioris nostri destituta ecclesia priore, qui 6to kalend. Jul. in aurora anno Dom. etc. diem clausit extremum; de corpore ejus, prout moris est, ecclesiastice tradito sepulture; petita a vobis, tanquam a Domino, et vero ejusdem ecclesie patrono et pastore, licencia eligendi priorem et optenta;

1 Obedientiores sc. more regular. In virtute obedientiae occurs in Not, Visit,

« ZurückWeiter »