Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCUDEBANT AUG.-FR. DONDEY-DUPRÉ, PATER,

ET PROSPER DONDEY - DUPRÉ, FILIU S.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

POESEOS LATIN E

PROFESSOR

wwwwwwwwww

MDCCCXX

TENOY

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VIRUM animo fingas, LECTOR HUMANISSIME, qui totus in perlegendis viatorum mirandis enarrationibus, et tot tantaque rerum miracula propriis oculis hauriendi cupiditate abductus, æstuat miser , angustiori in orbe captivus, qui millia tantum aliquet ipsi: tradit. peragranda. Nihil jam crepare noster , nisi" longinquas peregrinationes : ridere terrores marinos, pericula.,.scopulos, syrtes, et quæcumque navigantibus inýminent; nec ira formidandum illi vel ipsum naufragium, ut non tacita mente fieri velit, modo superstes aliquando narret. Quid plura ? optatam tandem cymbam scandit levis; nec prius reducem speres, quam suam quoque antiquo orbi regionem addiderit. Voto tardius urbes primum , et portus recedunt; et morantes nimium ventos increpitat. Sed mox in patenti oceano deprensus, quum nihil jam ante oculos, nisi pontus et aer, quod susceperit æquor arandum, cæpit sensim intelligere, omnino dubius, quo numine vel ad relictum modo, vel ad petitum litus sit posthac adpulsurus. Quod si forte inter eundum oborta tempestas ingruerit, quæ navem et vectores in illud discrimen adducat, unde vel ipsi naufrago vix pateat effugium, eo serius facti imprudentem pænitebit, quod nullus jam sit corrigendis votis locus, et nunc exspectandum, quid de salute statuere ventis et mari libuerit.

Ne te, Lector, longius distineam, hæc de illo fabula ne quondam narretur, verendum est, quem inconsulta nimis ambitio in hoc quasi æquor Ovidianum immiserit præcipitem. Suscipienti quidem mihi opinione majorem edendi Nasonis provinciam multa arridebant, quæ impellerent ; plura vero debuissent a proposito deterrere : sed hic, quod sæpius, factum est, ut ipsius rei novitate et illecebris captum fugeret quidquid inesset periculi; et nihil præter veneres cupidinesque mente præciperem , in enarrando poeta omnium ämænissimo 'simal el: ingeniosissimo. Incitabat præterea ardor amulus aliquid pro viribus in exigendum monumentum. conférendi, quod sibi quondam Gallicæ Musæ propriun vinilicairni. Puduisset rude jam donatum professorem stare otiosum , in frequenti omnium concursu, qui tam honorandi muneris subeundam partem undique sollicitabant. Nec dux agmini nostro deerat, qui dubiis fidem , vel desperantibus spem verbis adderet ; et quo flagrabat ipse, studio cunctos incenderet. Accedebat ad hæc ipsius operis institutio, quæ, ut erat prima mente concepta, digestaque, non ita se difficilem præbebat, quam non aggrederetur vir quicumque a literis antiquis non alienus, et longo satis publice docendi usu cum illis Scriptoribus conversatus, qui Classici vulgo celebrantur. Quid enim sibi proposuerint, qui primi de hac BIBLIOTHECA

[ocr errors]
« ZurückWeiter »