Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCUDEBANT AUG.-FR. DONDEY-DUPRÉ, PATER, ET PROSPER DONDEY-DUPRÉ, FILIUS.

OVIDIUS NASO

EX RECENSIONE

HEINSIO-BURMANNIANA

CUM

SELECTIS VETERUM AC RECENTIORUM NOTIS

QUIBUS SUAS ADDIDIT

JOHAN. AUG. AMAR

UNUS E PRÆFECTIS SERVANDE MAZARINEE ET IN GALLIARUM UNIVERSITATE
HUMANIORUM LITERARUM EMERITUS PROFESSOR

[merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LENOX

PRÆFATIO.

Prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius, quam desperare. QUINTIL. XII, Proem.

VIRUM IRUM animo fingas, LECTOR HUMANISSIME, qui totus in perlegendis viatorum mirandis enarrationibus, et tot tantaque rerum miracula propriis oculis hauriendi cupiditate abductus, æstuat miser, angustiori in orbe captivus, qui millia tantum aliquot ipsi, tradit. peragranda. Nihil jam crepare noster, nisi longinquas peregrinationes: ridere terrores marinos, pericula, scopulos, syrtes, et quæcumque navigantibus imminent, nec ita formidandum illi vel ipsum naufragium, ut non tacita mente fieri velit, modo superstes aliquando narret. Quid plura ? optatam tandem cymbam scandit levis; nec prius reducem speres, quam suam quoque antiquo orbi regionem addiderit. Voto tardius urbes primum, et portus recedunt; et morantes nimium ventos increpitat. Sed mox in patenti oceano deprensus, quum nihil jam ante oculos, nisi pontus et aer, quod susceperit æquor arandum, cœpit sensim intelligere, omnino dubius, quo numine vel ad relictum modo, vel ad petitum litus sit posthac adpulsurus. Quod si forte inter eundum oborta tempestas ingruerit, quæ navem et vectores

in illud discrimen adducat, unde vel ipsi naufrago vix pateat effugium, eo serius facti imprudentem pœnitebit, quod nullus jam sit corrigendis votis locus, et nunc exspectandum, quid de salute statuere ventis et mari libuerit.

Ne te, Lector, longius distineam, hæc de illo fabula ne quondam narretur, verendum est, quem inconsulta nimis ambitio in hoc quasi æquor Ovidianum immiserit præcipitem. Suscipienti quidem mihi opinione majorem edendi Nasonis provinciam multa arridebant, quæ impellerent; plura vero debuissent a proposito deterrere : sed hic, quod sæpius, factum est, ut ipsius rei novitate et illecebris captum fugeret quidquid inesset periculi; et nihil præter veneres cupidinesque mente præciperem, in enarrando poeta omnium amanissimo simul et ingeniosissimo. Incitabat præterea ardor æmulus aliquid pro viribus in exigendum monumentum conferenti, quod sibi quondam Gallicæ Musæ proprium videarent. Puduisset rude jam donatum professorem stare otiosum, in frequenti omnium concursu, qui tam honorandi muneris subeundam partem undique sollicitabant. Nec dux agmini nostro deerat, qui dubiis fidem, vel desperantibus spem verbis adderet; et quo flagrabat ipse, studio cunctos incenderet. Accedebat ad hæc ipsius operis institutio, quæ, ut erat prima mente concepta, digestaque, non ita se difficilem præbebat, quam non aggrederetur vir quicumque a literis antiquis non alienus, et longo satis publice docendi usu cum illis Scriptoribus conversatus, qui Classici vulgo celebrantur. Quid enim sibi proposuerint, qui primi de hac BIBLIOTHECA

« ZurückWeiter »