Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Jam reduci solvens debita vota Jovi.

Tyndaris has illi lætas fœdere pœnas

pro

Struxerat, externos ipsa secuta viros.

Ah! mihi quid prodest, (captivas Teucridas inter
Quum staret conjux Hectoris, atque soror;)
Defectis Hecuben potius legisse sub annis,
Ne tibi suspectus pellicis esset amor?
Prima meis omen metuendum puppibus illa
Fecit, non membris ipsa reperta suis.
Latratu miseras finivit mæsta querelas;

Et stetit in rabidam protinus acta canem.
Prodigio tali placidum Thetis abstulit æquor,
Eolus infusis incubuitque Notis.
Pervagus hinc toto non felix differor orbe;
Et, quocumque vocat fluctus et aura, feror.
Sed si Tiresias tam læti providus augur,
Quam verax vates in mala nostra fuit;

79. Lætas pro fædere pænas. Lætas dici opinatur Swarthius εἵρωνι zwę, sed non persuadet. Puto scribendum, læso pro fædere, lecti scilicet. Ad Cassandram ab Agamemnone amatam refer. IDEM.

80. Externos ipsa secuta viros. Malim, toros: hæc enim duo in Ovidianis codicibus frequenter confunduntur.Sic sequenti epistola, Graios viros, pro Graios toros; et epistola Herus, Abydeno viro in vulgatis. In.

82. Quum staret. Maluerim, quum starent. Andromache et Cassandra scilicet.

86. Non membris ipsa reperta suis. Non intelligo hæc, nec Latina puto. Heinsius conjecerat:

Fecit anus membris orba reperta suis. Sed hoc nimium recedit a scriptis: mallem, fecit anus membris lapsa (vel cassa) repente suis; vel quod

[ocr errors][merged small][merged small]

magis placet, fecit, non membris usa repente suis. Sic ipse et usus confunditur, lib. III. Am. 1, 42. et alibi. BURM. Neutri adsentiendum puto; cum enim dicit Hecuben non suis membris repertam fuisse, nihil aliud intelligit, quam subitam misera matris in canem conversionem ; quæ reperta quidem, sed membris non suis. Metam. XIII, 567:

go. Eolus infusis incubuitque Notis. Malim, effusis. In Ibin, 33: Parsque eadem cœli Zephyros emittet et Euros. 1. Metam. 264:

Emisitque Notum. HEINS.

92. Quocumque. Quacunque, editi olim. Heinsius volebat, quocumque vocant. Virgil. Ecl. 11, 49. Veniam, quocumque vocaris.

93. Sed si Tiresias, tam læti providus augur etc. Odyss. A, 99 et sqq. Horat. Serm. lib. II, sat. v.

Et terra et pelago, quidquid mihi triste canebat,
Emensus fato jam meliore vagor.

Jam mihi nescio quo comitem se in litore jungit

Pallas, et hospitibus per loca tuta trahit.
Nunc primum Pallas versæ post funera Troja

Visa mihi medium temporis ira tulit.
Quidquid Oilides commiserat, omnibus unus
Peccavit: Danais omnibus ira nocens.
Nec te, Tydide, cujus modo noverat arma,
Eximit errato tu quoque ab orbe venis :
Non Telamone satum capta de conjuge Teucrum :
Non ipsum, pro quo mille fuere rates.
Felix Plisthenide, quacumque in sorte fuisti
Conjuge cum cara! non gravis illa fuit.
Seu venti fecere moras, sive æquora vobis;

Ad nulla est vester damna retentus amor.
Oscula nec venti certe tenuere, nec undæ :
Promptaque in amplexus brachia semper erant.
Sic utinam errarem! faceres tu mollia, conjux,
Æquora te socia, nil mihi triste foret!

95

100

105

110

Nunc quoque,
Omnia sunt animo jam leviora mala.
Quem tamen infestas rursus queror
Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon.

Telemacho tecum mihi sospite lecto, 115

101. Omnibus unus Peccavit. Virgil. Æn. 1, 45.

Unius ob noxam, et furias Ajacis Oilei; qui Cassandra virgini, in ipso Palladis templo, vim intulerat ; quam injuriam Dea ut ulcisceretur, Illum expirantem, transfixo pectore, flammam, Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. Ibid. 48-49.

Quidquid Oilides. Quidquid et Œnides. Edd. aliæ.

ire per

undas,

102. Omnibus ira. Forte, ille. H. 103. Cujus modo noverat arma. Scribe, foverat. Ovidius Trist. lib. 1. Eleg. IV.

Causa mea est melior, qui non contraria fovi
Arma. HEINS.

107. Felix Plistenide. Menelaum hæc spectant, cum Helena uxore ad paternos lares contendentem, capta jam Troja. HEINS.

117. Infestas rursus. An bis navi

Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt :
Nam male commissus fluctibus ipse fuit.
Sed labor in fine est : occursum in litore vates
Dixit in amplexus, care, ferere tuos.
Noscendus soli veniam tibi: tu preme solers
Lætitiam, et tacito gaudia conde sinu.

Non vi certandum, nec aperta in bella ruendum.
Sic cecinit laurus ille monere suas.
Forsitan ante dapes, interque vacantia vina,
Ultoris pharetris utile tempus erit;

Heu!

Et modo despectum subito mirentur Ulixen :
precor, ut properet velle venire dies,
Antiqui renovet qui lætus fœdera lecti,
Et tandem incipias conjuge, cara, frui!

gavit? jussum vel missum, opinor, a matre videlicet; ut ad illa respiciat epistolæ Penelopes:

Omnia namque tuo senior te quærere misso

Rettulerat nato Nestor. BURM.

119. Ingrata est pietas etc. Timet, ne, quæ ad inquirendum patrem Telemachus itinera suscepit, tot tantisque periculis circumfusa, labefactatam pietatem illius in animo sensim imminuant.

120. Nam male commissus. Jam male puto. HEINS.

122. Vulgo, et ipse Burmannus: in amplexus, care, ferere tuos. Sed friget illud care, a Tiresia dictum Ulixi; nec sanum puto amplexus tuos, pro tuorum amplexus. Docet quoque versus sequens de Penelope sermonem esse. Itaque non dubitanter correxi:

In amplexus, cara, ferarque tuos. LEN.

120

125

130

126. Sic cecinit laurus ille monere suas. Non ita manifestus Tiresias, qui contra dicat; Odyss. A, 119.

Ηὲ δόλῳ, ἢ ἀμφαδὸν ἐξεῖ χάλκῷ. 127. Interque vacantia vina. Hic dici vacantia vina, quibus vacuæ et otiosæ mentes teneantur, recte notat Heinsius, ad vers. 49. Mire For cellinus in lexico, ad vocem vina, esse vult parata quidem, sed nondum in mensam illata. Burmanni argutiæ satis confutantur ipso Homeri loco, Od. X, 9. sqq. 20, 21. LENNEP.

130. Heu, precor etc. Malebat Heinsius, hic, precor, hic properes velle venire dies. Francius, quam precor, vel, hic precor, ut properet velle venire dies. Posset et legi: heu, precor, heu properes ille venire, dies. Et mox, antiqui renoves qui lætus fædera lecti. BURM.

EPISTOLÆ SECUNDÆ

ARGUMENTUM.

Phyllis Sithonis filia, regina Thracum fuit. Hæc Demophoontem Thesei filium, e Trojano bello redeuntem hospitio excepit, dilexit, et in conjugium rogavit. Ille ait ante ordinaturum se res suas, et ad ejus nuptias reversurum. Profectus itaque quum tardaret, Phyllis, et amoris impatientia, et doloris impulsu, quod spretam se a Demophoonte crederet, laqueo vitam decrevit finire; sed, scripta prius Epistola ad Demophoontem, quæ morantem urgeret, et ultima, ni protinus rediret, minitaretur. (Serv. ad Virg. Ecl. v, v. 10. Hygin. Fab. LIX.)

EPISTOLA II.

PHYLLIS DEMOPHOONTI.

HOSPITA, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
Ultra promissum tempus abesse queror.
Cornua quum Lunæ pleno quater orbe coissent,

1. Hospita. Quæ te hospitio excepit. CIOFAN. Demophoon. De Demophoonte et Phyllide, sic Hyginus, LIX: «< Demophoon Thesei filius in Thracia ad Phylliden in hospitium dicitur venisse, et ab ea esse amatus. Qui quum in patriam vellet redire, fidem ei dedit se ad eam rediturum; qui die constituta cum non venisset, illa eo die dicitur novies ad littus cucurrisse, quod ex ea Enneados Græce appellatur. Phyllis autem ob desiderium Demophoontis spiritum emisit: cui parentes quum sepulchrum constituis

sent, arbores ibi natæ sunt, quæ certo tempore Phyllidis mortem deflent, quo folia arescunt et diffluunt: cujus ex nomine folia græce Phylla sunt appellata >>-Rhodopeia. Thressa; a Rhodope, qui mons Thraciæ, in quem conversam narrant Rhodopen, in pœnam impietatis.

2. Ultra promissum tempus. Post quatuor menses, si quater in versu

tertio admiseris; si contra semel, tunc post unum mensem, ut voluere Ciofanius et Crispinus: sed de hac ultima opinione vide sequentem

notam.

3. Pleno quater. Quidam, semel. Non videtur tempus mihi satis longum, ut Athenas ire, ibique res suas componere, et rursus in Thraciam redire potuerit. Gronovianus et Mediceus, pleno quater orbe, quod verum puto, et sequentia confirmant; ubi etiam Hafniensis, pleno quater orbe, quod recepimus. Convenit etiam melius puellæ impatientius amanti, ut ad ipsum tempus pactum promissa exigeret, non ut tres menses ultra constitutum cessaret, antequam scriberet. Et hoc est quod addit:

Non venit ante suum nostra querela diem.

BURM.

Quam veram observationem esse nemo non agnoscat: an tamen ideo vera sit recepta a Burmanno lectio,

« ZurückWeiter »