Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

civis, qui armorum periculo liberatus, animum tamen retinet armatum : ut etiam ille sit melior, qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quæ enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. Sed jam omnis fracta dissensio' est armis, et exstincta æquitate victoris: restat, ut omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiæ, sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Cæsar, salvo, et in ista sententia, qua quum antea, tum hodie vel maxime usus es,

nisi occultum quoddam acumen inest, statim apparet, negationem addendam esse, uti emendandum putavit Victorius V. L. XVI, 21. Quod qui improbant, videant pro se quisque, quam duræ et perplexæ sint ceteræ interpretationes. Primum Manutiana: Melior, qui in acie cecidit, quam qui in eodem sensu eademque mente perstitit, qua fuit ante victoriam Cæsaris; s. quam qui sensit idem, quod antea, usque ad exitum vitæ." Tum Ferratiana, prope carens sensu communi. Melior, qui victus Pharsalico prælio, bellum in Africa renovavit, donec in acie caderet armatus, quam qui Pompeianorum cause ita se dedit, ut inde, quasi in eadem animam profuderit, nullo beneficio divelli possit." Jam Lambini, Victorio se nominatim opponentis, hæc verba sunt, ac profecto verba: "Non comparat Tullius civem in sententia et causa perseverantem cum eo, qui non perseveravit, sed contra, duos obfirmatos inter se contendit; alterum, qui in acie cecidit, causamque usque ad extremum vitæ diem defendit; alterum, qui, armis jam alteri causæ extortis, belloque victoria alterius partis confecto, perseveret tamen in causa devicta, animumque hostilem retineat: aitque, hunc esse longe illo deteriorem. Ratio est: Nam ille videri potest constans; hic est injustus et ingratus." Hanc quideni sententiam probat Patricius, sed in verbis non sine causa hærens, conjecturam tandem affert suam: Melior qui in acie quam qui in causa animam profundit; ubi animam profundere ipsi idem est, quod vitæ periculum sibi arcessere. Attuli omnes priorum Intpp. rationes et optata: optare hic est interpretari: ipse nondum quicquam certi, nec de sensu, nec de lectione, habeo; quæsita antitheta eminere video, armorum periculo, armatum animum; in acie, in causa; animum retinere, animam profundere. Quo in studio accidit nonnumquam, ut, dum elegantiam sectamur, usum et perspicuitatem sermonis et sensum communem amittamus. Ac tale quiddam etiam in seqq. evenit Oratori nostro, Quæ enim pertinacia, etc. ad quæ hoc monitum habet vetus Schol. "Perseverare cum

Pompeio constantia est; post Pompeii mortem tenere animum armatum, jam non est constantiæ, sed pertinacia." Paullo aliter Manutius: "Quibusdam, qui recte judicant, pertinacia est, in causa animam profundere; sed quæ nobis pertinacia, eadem aliis, male judicantibus, constantia videri potest, iis ipsis præsertim, qui profundere animam in causa malunt, quam pristinum sensum dimittere." Nobis, ut finis fiat nugarum, ponenda videtur correctio ad Patricii nutum, sed nostro, ne quis erret, ingenio reperta: Quæ enim constantia quibusdam, eadem aliis pertinacia videri debet. Conf. ad Or. pro Domo §. 71.

Sed jam omnis fracta dissensio, etc.) Fracta igitur armis est dissensio, æquitate victoris est exstincta, h. e. nulla jam superest dissensio: restat tamen, ut exsistat sive concordia, sive consensus de salute Cæsaris tuenda. Hic nobis in animum venit similis argutia ex Or. pro Domo §. 67, vis distracta et exstincta, et tamen Pompeium terrens. Deinde Ciceronianum fuisset non modo sapientia. Nam et hæ particulæ, non solum et non modo, aliquid discri minis habent, quod in scholis explicandum est, aut, si adhuc ignotum est, minus occupato loco.

manente, salvi esse non possumus. Quare omnes te, qui hæc salva esse volumus, et hortamur, et obsecramus, ut vitæ, ut saluti tuæ consulas: omnesque tibi, (ut pro aliis etiam loquar, quod de me ipse sentio,) quoniam subesse aliquid putas, quod cavendum sit, non modo excubias et custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.

Sed, unde' est orsa, in eodem terminetur oratio. Maximas tibi

Laterum nostrorum oppositus-pollicemur) Si Oratio dicta aut scripta videri vellet paucis mensibus ante Cæsaris necem, vel post novissimum illud Senatus consultum, quo omnia ei divina atque humana decrevit, ferenda fortasse in Senatore et consulari esset hæc species adulandi. Tantum refert, quo quidque tempore dicatur scribaturve. Sed custodiis Hispanorum contentus etiam posthac Cæsar recusavit stipatores ex Senatu et Equitibus; immo tutum ab omnium insidiis se putans, teste Dione, ipsas custodias illas removit. Ita enim Dio XLIV, 7. «Ὅπερ που ἐγένετο· καίτοι τοῦ Καίσαρος καὶ δι' αὐτὰ ταῦτα θαρσήσαντος, (ὡς οὐκ ἄν ποτε οὔτ ̓ ὑπ ̓ ἐκείνων, τοιαῦτά γε ψηφιζομένων, οὔτ ̓ ὑπ ̓ ἄλλου τινὸς δι ̓ αὐτοὺς ἐπιβουλευθησομένου,) κακ τούτου δὲ σωματοφύλαξιν οὐκέτι χρησαμένου. Τῷ γὰρ δὴ λόγῳ τὸ πρός τε τῶν βουλευτῶν καὶ πρὸς τῶν ἱππέων τηρεῖσθαι προέμενος, καὶ τὴν ἐκ To пgiv oроufàν прocatiλuce." Ubi vide Fabric. et Intpp. ad Velleium II, 57. In Verbis, quibus turpis sententia exprimitur, ne quem offendat äraž heyóμevov, oppositus, quia has formas vocabulorum maxime frequentavit argentea ætas; vix aptiorem vocem h. 1. ipse Cicero in promptu habuisset. Item semel is tria quatuor similia posuit, interpositus, intentus, invitatus, interjectus.

1

Sed, unde-fieri intelligo) Gratiarum actio si fieri debet laudando, nondum desiit Orator gratias agere; sin aliter, ne orsus quidem est rem: quid ergo simulat, se ad eam rem redire? Jam hanc reversionem verbis facit non Ciceronianis. Ille dicere solet, Eo, unde digressi sumus, revertamur; Illuc, unde deflexit, redeat oratio nostra; Redeo ad illa, quæ initio dixi, etc. Hic etiam verbum ordiri nove ponit vi passiva, quasi pro ducta: quare nonnullis placuit orta ex quibusdam MSS. Mox verba hæc melius erant vincienda, sic fere: Sed, ut, unde-oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, majores etiam habemus: quanquam, gratiæ majores maximis quales sint, et quam ingentes, non satis intelligo. Neque adeo video, qui fiat, ut nunc repente omnes idem sentiant; siquidem paullo ante videbantur latere quidam pertinaces et ingrati, animum retinentes armatum. Conf. §. 31. Adde sermonem minus oratorium, Omnes idem sentiunt: sed omnium Senatorum lacrime lectori propemodum cachinnos expriment. An finxit sibi Declamator in illa Senatus consurrectione omnes Patres Conscriptos lacrimantes? Hactenus pleraque sunt vel stulta vėl inepta: in extrema periodo accedit tanta obscuritas, non verborum, quæ per se plana sunt, sed universæ sententiæ, ut, quid sibi ea velit, vix conjectando assequare. Cujus partem culpæ sustinuerint sane librarii, quorum errata et correctiones probe factas excute, si quid luculentius extundere audes. Alii pro stantibus scripserunt a stantibus, alii astantibus s. adstantibus, quod verbum nonnullis in locis, sed diversi generis, usurpatur pro simplici stare: mox alii dederunt quod fieri decet, in postremis alii, fieri id intelligo; alii, quod M. Marcello-reddito deberi intelligo; alii, præcipue id a me fieri intelligo, scil. ut ego potissimum gratias agam. Ex iis vero scripturis, de quibus convenit inter librarios, plane elucet cupiditas verborum ad formam quandam Ciceronis copulandorum, sine ulla perspicua aut apta sententia. Sed omnium turpissimum illud est, quod præ cupiditate sua oblitus hic Cicero epistolæ suæ ad Sulpicium (Famil. IV. 4) ceteros Senatores omnes finxit verbo assentientes, M. T. Cicero

omnes gratias agimus, C. Cæsar, majores etiam habemus. Nam omnes idem sentiunt: quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. Sed, quia non est stantibus omuibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodammodo, et quod volunt, et quod decet, et quod M. Marcello, a te huic ordini populoque Romano et reipublicæ reddito, præcipue id a me fieri intelligo. Nam lætari1 omnes, non ut de unius solum, sed ut de communi omnium salute, sentio: quod autem summæ benevolentiæ est, quæ mea erga illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, præter eum quidem cederem nemini, quum id sollicitudine, cura, labore tamdiu præstiterim, quamdiu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore, magnis curis, molestiis, doloribus liberatus, præstare debeo.

Itaque, C. Cæsar, sic tibi gratias ago, ut omnibus me rebus a te

nem censentem pro istis omnibus, et ipsorum nomine jussuque dicentem. Ea res neque ita facta est, nec potuit fieri ullo modo. Cæsari gratiæ actæ sunt a plerisque Senatorum, occasione subito oblata a L. Pisone, relationem egresso; nec verisimile est, pluribus verbis hac de re usum esse Ciceronem, quam nonnullos alios et familiares Cæsaris. Is enim, ut supra vidimus, suo quemque loco sententiam rogaverat de restituendo Marcello. Nuper aliquis ex iis Editoribus, quos nunc scholæ habent, conjiciebat, sententias dictas esse de conjuratione quadam in Cæsarem et atrocissima suspicione, qua Declamator magnam partem libelli sui inde a cap. 7 conflavit. At conflavit, non ex historia sumpsit, opinor. Certe in Marcellum ante hunc diem, quo restitutus est, Cæsari nulla mota fuerat talis suspicio. Epp. ad Famil. ÏV, 7. "Sic intellexi, nihil aliud esse, quod dubitationem afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non putares." Vix enim mentiri h. 1. potuit Cicero. 1 Nam lætari-præstare debeo) Aliquot MSS. brevius, quam voluit Auctor, non de unius sed de communi salute, ita ut obsit solum, quæ vox jure displicet Pareo Mant. Lex. crit. p. 22. qui et omissam testatur in cod. quodam. Sed aliis sentio displicet, maluntque sentis, ut supra: ex lacrimis sentire potuisti. De reliqua pompa verborum tædet sensum meum explicare, spectandis singulis partibus sententiæ, ductæ ex Epp. IV, 7. f. et 9. f. Quin castigationis vim habet ipsa Manutii interpretatio: Si, dubia Marcelli salute, omnem sollicitudinem, curam, laborem sustinui; nunc, eo conservato et reip. reddito, statuo mearum esse partium, ut tibi gratias agam." Ne constructio quidem sine vitiis est; nec recte Ernestius putabat omnia apte cohæ rere, si modo scriberetur, ita ut vix, et deinde, id quum sollicitudine, etc. Alii parenthesi quadam adjuverunt laborantem structuram, quod hodieque faciunt indocti scriptores. Ita vero hic noster doleret pleniorem ambitum periodi suæ perisse, cujus amor eum sæpe transversum agebat.

[ocr errors]

Itaque, C. Casar-accesserit.) Sic exponit hæc Manutius: "Vis est in singulis verbis. Primum merita scribit; quæ majora sunt, quam studia, officia, beneficia: deinde addit innumerabilia: postremo in me unum. Hæc augeri non videntur posse, augentur tamen subjectis verbis, maximus cumulus accesserit: non enim aliquid ait accessisse, sed cumulum, nec simpliciter cumulum, sed maximum. Eodem pertinent verba, Quod fieri jam posse non arbitrabar. Neque illud sine judicio prolatum, hoc tuo facto. Nam hoc tuo merito languidius esse videbatur, præsertim quum dixisset, ad tua in me unum innumerabilia merita; quæ Marcelli salute vehementer aucta significat." Non placuit Manutio, ostendere elegantiam formulæ,

non conservato solum, sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri jam posse non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cumulus accesserit.

MANUSCRIPTS,

BIBLICAL, CLASSICAL, AND BIBLICO-
ORIENTAL.

No. XI.-[Continued from No. XXXV. p. 95.]

We have made arrangements for collecting an account of ALL Manuscripts on the foregoing departments of Literature, which at present exist in the various PUBLIC LIBRARIES in GREAT BRITAIN. We shall continue them till finished, when an INDEX will be given of the whole. We shall then collect an account of the Manuscripts in the ROYAL and IMPERIAL LIBRARIES on the Continent.

BUCHANAN EASTERN MSS.

IN the last NUMBER we mentioned our intention of giving, on some future occasion, an account of the Syriac and other Eastern MSS. presented by Dr. Buchanan to the Public Library of the University of Cambridge. This was to have been done in continuation of the account already given of his other manuscripts: and here the order would naturally proceed. We, however, beg

omnibus rebus conservare, quæ Ernestio videtur ne Latina quidem esse, corrigenti transponendo; ut me a te non conservato solum, sed etiam omnibus rebus ornato, etc. Aliud vitium constructionis fefellit Ernestium, quem tot alia fefellerunt in Cicerone suo. Nam in ipso discessu ridicule ruit magister: Sic tibi gratias ago, UT ad tua in me innumerabilia merita hodie maximus cumulus ACCESSERIT. Ruit denique etiam Scholiastes, de ornato hanc notulam subscribens: Quia Dictator Cicero factus est Italia-dignissimus annotator Scriptore suo.

[ocr errors]

leave to make a short pause, in order to give a more particular description of a Manuscript of Dr. Buchanan's already noticed, and barely noticed; but it is one so curious in itself, so valuable for its beautiful characters and antiquity, and of such importance to biblical critics, that we shall transgress our usual rule, which is, in general, to give little more than the title of the manuscript. The title of the manuscript now alluded to, as already given, is, an Indian Copy of the Hebrew Pentateuch.

It is thus intitled in a prefixed label: "This manuscript, on a roll of goatskins dyed red, was found in the record chest of one of the Black-Jews, in the interior of Malayola in India, by the Rev. Claudius Buchanan, in the year 1806." It does not appear, however, that the Jews, from whom it was obtained, could give any satisfactory account of it: whence, therefore, it was actually derived, and its particular age (for many reasons) cannot be positively ascertained, and must be left, in a great measure, to inferences, probabilities, and conjecture. We are not, therefore, to be surprised, that the gentleman, who made the collation, of this most singular manuscript with Vander Hooght's and Athiar's Bibles, whatever opinion he might entertain of the original, from which it might be derived, is cautious of giving an opinion of the age of this copy.

I

On comparing together the most ancient Greek manuscripts known (the Codex Beza in the University Library of Cambridge, the Alexandrine in the British Museum, and the Acta Apostolorum, in the Bodleian) with the most ancient Hebrew manuscripts, in the Oxford and Cambridge Libraries, it will be found by comparing the state of the vellum and of the letters with each other, that the former must be more ancient than the latter by several centuries. But there is less difficulty in fixing the age of Greek manuscripts than of Hebrew, for the following reasons. It is known, by inscriptions, that the most ancient Greek manuscripts must have been in the square character (or Uncial, as they are called) and the progress may be gradually traced from the Uncial to that of the smaller size. Add to this, that a few years later there are Greek manuscripts with a specific date, and by these the ages of others may be pretty correctly ascertained. So that though the very best critics may perhaps, be mistaken by a century or two, in giving their opinion as to the precise age of the most ancient Greek manuscripts (and they have given different opinions) yet in following the rules laid down by Montfaucon, they would probably not go

Antiq. Asiaticæ Christianam Eram Antecedentes, &c. per Edmundum Chishull.

« ZurückWeiter »