Publii Ovidii Nasonis Opera e textu Burmanni: cum notis Bentleii hactenus ineditis, necnon Harlesii, Gierigii, Burmanni, Lemairii, et aliorum selectissimis, Ausgabe 2,Band 1

Cover
Impensis Talboys et Wheeler, 1825

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 343 - Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus : mihi fama perennis Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Seite 449 - Amoris, ades. este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes : nos Venerem tutam concessaque furta canemus inque meo nullum carmine crimen erit.
Seite 255 - ... urimur igne pari; sed sum tibi viribus impar: fortius ingenium suspicor esse viris. ut corpus, teneris ita mens infirma puellis: deficiam, parvi temporis adde moram.
Seite 126 - Perque torum moveo brachia : nullus erat. Excussere metus somnum : conterrita surgo, Membraque sunt viduo praecipitata toro.
Seite 130 - Per ego ipsa pericula juro, Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.
Seite 426 - Tibullo quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. at sacri vates et divum cura vocamur; sunt etiam qui nos numen habere putent ! scilicet omne sacrum mors importuna profanat, omnibus obscuras inicit ilk manus ! quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo, carmine quid victas obstupuisse feras ? 'aelinon !' in silvis idem pater 'aelinon !' altis dicitur invita concinuisse lyra.
Seite 318 - ... sanguine, si qua fides, stillantia sidera vidi ; purpureus Lunae sanguine vultus erat. hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi — suspicor et fama est.
Seite 428 - Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales, pectoribus pasci nec timuere tuis? \ Aurea sanctorum potuissent templa deorum urere, quae tantum sustinuere nefas. Avertit vultus Erycis quae possidet arces. 45 Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus ignotum vili supposuisset humo.
Seite 306 - ... quae tu reddideris ego primus pocula sumam, et qua tu biberis, hac ego parte bibam. si tibi forte dabit quod praegustaverit ipse, reice libatos illius ore cibos.
Seite 345 - Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar ! pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos. ergo etiam cum me supremus adederit ignis, vivam, parsque mei multa superstes erit.

Bibliografische Informationen