Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In secundo autem de Ponto, Eleg. vii. sic scribit :

Vita prior vitio caret, et sine labe peracta est :
Auxilii misero nil tulit illa mihi.

Habuit uxores tres, quarum duas repudiavit; cum tertiâ vero conjunctissime et amantissime vixit: item filiam, et alios liberos; sed ex filiâ et avus factus est. Quare in quarto Trist. ait, Eleg. x:

Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor
Est data, quæ tempus perbreve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine, conjux
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quæ mecum seros permansit in annos,
Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Filia me mea bis primâ fecundâ juventâ,

Sed non ex uno conjuge, fecit avum.

Cum autem Augustum Cæsarem imprudenter, et inscius, ut ipse ait, offendisset, ad Euxinos ab eo relegatus est, annos natus l.; quare ait in iv. Trist. Eleg. x:

Postque meos ortus Pisæâ vinctus olivâ

Abstulerat decies præmia victor equus:
Cum maris Euxini positos ad læva Tomitas
Quærere me læsi principis ira jubet.

Describit autem discessum suum ex urbe, et uxoris, et ceterorum suorum lacrymas, duramque et periculosam navigationem suam, primo Trist. longâ epistolâ, quæ incipit:

Cum subit illius tristissima noctis imago, &c.

Præterea primo de Ponto, in Epist. ad Rufinum, eo in loco se exsulare, ubi semper maxima forent frigora, summaque inopia bonorum omnium, his queritur versibus :

Orbis in extremis jaceo desertus arenis,
Fert ubi perpetuas obruta terra nives.

Non ager hic pomum, non dulces educat uvas:
Non salices ripâ, robora monte virent.
Neve fretum laudes terra magis, æquora semper
Ventorum rabie solibus orba tument.
Quocunque adspicias, campi cultore carentes
Vastaque, quæ nemo vindicet, arva jacent.
Hostis adest dextra lævaque a parte timendus,
Vicinoque metu terret utrumque latus.
Altera Bistonias pars est sensura sagittas ;
Altera Sarmatica spicula missa manu.

Sui autem exsilii duas fuisse ait causas: quarum alteram ubique fatetur, alteram semper supprimit. Ait enim ii. Trist.

Perdiderint cum me duo crimina, carmen, et error;

Alterius facti culpa silenda mihi est.

Persæpe igitur et libros de Arte Amandi composuisse dolet, quod propterea Augusto odio esse cœperit, et aliquid vidisse per errorem, ut ob id in Scythiam relegatus fuerit, offenso Cæsare: ait enim in ii. de Ponto, Eleg. ix:

Neve roges quæ sit: stultam quam scripsimus artem,
Innocuas nobis hæc vetat esse manus.

Ecquid præterea peccarim, quærere noli :

Ut pateat sola culpa sub arte mea.

Et in tertio ad Amorem, Eleg. iii:

Nec satis hoc fuerat, stultus quoque carmina feci.
Artibus ut posses non rudis esse meis.

Pro quibus exsilium misero mihi reddita merces,
quoque in extremis et sine pace locis.

Id

In eodem sic Amorem sibi respondentem inducit in som

nis:

Utque hoc, sic utinam defendere cetera posses!
Scis aliud, quod te læserit, esse magis.

Secundo item Trist. ait:

Cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci ?
Cur imprudenti cognita culpa mihi est ?
Inscius Actæon vidit sine veste Dianam :

Præda fuit canibus non minus ille suis.

Ubique igitur exsilii causam tum libros de Arte, tum errorem fuisse commemorat: quis vero ille error fuerit, nunquam aperuit, ne magis Augustus sibi irasceretur. Verum quia, ut ipse ait, "Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata ;" quidnam id fuerit, plurimi scire conati sunt, et conatur semper aliquis: quapropter suspicati sunt quidam turpe aliquod Augusti secretum casu vidisse Ovidium: quod non placet, quia toties objiciendo scelus, immitiorem reddidisset Cæsarem, quem lenire et placare studebat. Alii vero, quod Augusti filiam sub falso Corinnæ nomine amaverit, quæ, ut Plinius et Tranquillus scribunt, flagravit adulteriorum infamia, et damnata est. Qua de re sic Sidonius poeta :

Et te carmina per libidinosa

Notum, Naso tener, Tomosque missum,
Quondam Cæsareæ nimis puellæ

Falso nomine subditum Corinnæ.

Quod non videtur: quia, si ita esset, graviter et scienter in Augusti majestatem deliquisset Ovidius, non, ut ubique ipse scribit, per errorem, et inscienter. Præterea, quam ficto nomine Corinnam appellavit, potitum se testatur, in Amoribus, libro primo, Eleg. v. dicens :

Singula quid referam ? nil non laudabile vidi,
Et nudam pressi corpus ad usque meum.

Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
Proveniant medii sic mihi sæpe dies!

Quare, si ea vel filia, vel neptis, vel ancilla Cæsaris, vel quæcunque alia fuerit sic illi cara, ut propterea Ovidium relegaverit; non error, sed scelus fuisset; non inscius vidisset crimen, sed sciens fecisset. Adde, quod in eum errorem incidit jam senex: Corinnam vero juvenis amavit. Sic enim de se ipso iv. Trist. Eleg. x:

Carmina cum populo primum juvenilia feci,
Barba resecta mihi bisve, semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Nec puto hic eam, quasi gaudens, nominasset, si ejus miseriæ et exsilii causa fuisset. Credendum certe est, aliquid ab Ovidio per errorem visum, cognitumque, ut propterea ab offenso Augusto sub Artis amatoriæ culpa Tomos relegatus sit: sed quidnam illud fuerit, cum sciri ipse noluerit, nequidquam quærimus; præsertim cum, ne quæratur, sic ipse jubeat:

Ecquid præterea peccarim, quærere noli,
Ut pateat sola culpa sub arte mea.

Exsulans autem in locis asperrimis, et perinhumanis, sæpe ut saltem in mitiorem locum relegaretur, petiit: quamquam vel veniam impetraturum se ab Imperatore sperabat. Quapropter, eo mortuo, de Ponto iv. Eleg. vi. sic dolet:

Cœperat Augustus deceptæ ignoscere culpæ :
Spem nostram terras deseruitque simul.
Quale tamen potúi de cœlite, Brute, recenti
Vestra procul positus carmen in ora dedi.

Quæ prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
Jam modus, et sacræ mitior ira domus !

Et in eodem, Epist. ix. mumen Augusti rogat, ut sibi ignoscatur, præsertim cum de illo novo Deo facto libellum scripserit. Ait enim :

Tu certe scis hæc, superis adscite, videsque,

Cæsar, ut est oculis subdita terra tuis.

Tu nostras audis inter convexa locatus
Sidera sollicito quas damus ore preces.
Pervenient illuc et carmina forsitan illa
Quæ de te scripsi cœlite facta novo.
Auguror his igitur flecti tua numina: nec tu
Immerito nomen mite parentis habes.

Scripsit ante exsilium Heroidum Epistolas plurimas; de Amoribus ad Corinnam libros v. quos postea diligentius recognitos in tres redegit, quod sic ipse in i. eorundem :

Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
Tres sumus: hoc illi prætulit auctor opus.

De Arte Amandi libros tres; de Remedio Amoris libros duo; Transmutationum libros quindecim: quos, quia non emendaverat, tum iratus, ut ipse ait, studio carminibusque suis, cum Tomos relegaretur, sua manu combussit, cum aliis quibusdam placituris. Sed quia exscripti fuerant ante plurimis exemplis, omnino aboleri non potuerunt. Unde sic, in Trist. iii. Eleg. xiv:

Sunt quoque mutatæ ter quinque volumina formæ,
Carmina de domini funere rapta sui.

Illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
Certius a summa nomen habere manu.
Nunc incorrectum populi pervenit in ora,

In populi quidquam si tamen ore meum est.

« ZurückWeiter »