Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET
GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXV.

ASHMOLEAN

OXFORD

MUSEUM

P. OVIDII NASONIS

VITA.

FUIT Ovidius Sulmonensis: quod ipse sic testatur in Tristibus, lib. iv. Eleg. x:

Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
Millia qui novies distat ab urbe decem.

Et in Fastis, ubi etiam a Solymo Sulmonem denominatum dicit, lib. iv:

Hujus erat Solymus Phrygiâ comes unus ab Idâ,
A quo Sulmonis moenia nomen habent;

Sulmonis gelidi, patriæ, Germanice, nostræ :

Me miserum, Scythico quam procul illa solo est!

Est autem Sulmo in Pelignis, quod ipse sic in ii. Amor. Eleg. i:

Hæc quoque composui, Pelignis natus aquosis,

Ille ego nequitia Naso poëta meæ.

Et in tertio, Eleg. xv:

Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo:
Pelignæ gentis gloria dicar ego.

• Ex ejus scriptis ab Aldo Pio Manutio descripta.

Fuit ex equestri natus familiâ, ipso dicente in iv. de Trist. Eleg. x:

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
Non modo fortunæ munere factus eques.

Et Fastorum vi:

Sancte pater patriæ, tibi plebs, tibi curia nomen
Hoc dedit: hoc dedimus nos tibi nomen eques.

Patrimonium satis amplum habuisse constat; quod ab

eodem in Ponto sic ostenditur :

Non meus amissos animus desiderat agros
Ruraque Peligno conspicienda solo;
Nec quos pomiferis positos in collibus hortos
Spectat Flaminia Claudia juncta viæ.

Item domum non longe a Capitolio: ait enim in i. de Trist. Eleg. iii:

Hanc ego suspiciens, et ad hæc Capitolia cernens,

Quæ nostro frustra juncta fuere lari.

Fratrem præterea habuit natu majorem duodecim mensibus; et, quod mirum est, eodem, quo ipse, natum die: uterque enim quartodecimo Kalend. Aprilis Minervæ quinquatriis natus est; quod sic ipse in quarto de Trist. Eleg. x.

Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus,
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer ambobus natalibus adfuit idem :

Una celebrata est per duo liba dies.

Hæc est armiferæ de festis quinque Minervæ
Quæ fieri pugna prima cruenta solet.

Natus est autem Hirtio et Pansa Coss. qui bello Antoniano apud Mutinam peremti sunt, ut ipse in iv. de Trist. Eleg. x:

Editus hinc ego sum, nec non, ut tempora noris,

Cum cecidit fato consul uterque pari.

Cum autem Romæ una cum fratre sub clarissimis et grammaticis et rhetoribus plurimum profecisset; legibus, cogente patre, qui humanitatis studia inutilia esse contendebat, cœpit incumbere, et profecit legibus, et honoribus functus est. Sed cum forum displiceret, quod esset majus onus ejus viribus, relictâ curià et lati clavi servitute, ad mansuetiores musas rediit; poëtasque omnes illius temporis natu majores assidue coluit, atque a minoribus æque cultus ipse est. Quæ omnia in iv. de Trist. Eleg. x. elegantissime scribit.

Benignus etiam adeo fuit, ut nullus unquam opus, quod ipse composuerat, carpserit. Quod sic ipse testatur in iv. de Trist. Eleg. x:

Nec, qui detrectat præsentia, livor iniquo
Ullum de nostris dente momordit opus.

Fuit et moribus ornatissimus: nam et vinum multâ aquâ dilutum bibebat, et a detestando puerorum concubitu abhorrebat, eratque purus omnis sceleris. Sic enim ipse i. de Ponto, Eleg. x:

Parvus in exiles succus mihi pervenit artus,
Membraque sunt cerâ pallidiora novâ.
Non hæc immodico contraxi damna Lyæo:
Scis mihi quam solæ pæne bibantur aquæ.
Non epulis oneror: quarum si tangar amore,
Est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
Non solet in mostos illa venire toros.

« ZurückWeiter »