Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Troja jacet certe, Danaïs invisa puellis.
Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.
O utinam tunc, cum Lacedæmona classe petebat, 5
Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto jacuissem frigida lecto,
Nec quererer tardos ire relicta dies:
Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula tela manus.

ubi de Epistolis suis agit, minus recte intellecto; qui Amorum libro ii. Elegia 19. exstat :

Quod Paris et Macareus, et quod male

gratus Jason, Hippolytique parens, Hippolytusque legat.

Certe quod Paris legat, est Epistola ad Paridem scripta: quæ nunc exstat, nempe Enones ad Paridem. Parens Hippolyti est Theseus, ad quam Ariadne scribit, quæ nunc Ariadnes ad Theseum dicitur. Quod Hippolytus legat, est, quam ad Hippolytum Phædra scripsit, quod nemo nescit. DAN. HEINSIUS.

1. Hanc.] Semel modo Ovidium hoc pronomine, subintellecta Epistola, usum; Ciceronem quoque semel usurpasse, observat diligentissimus Vavassor de Vi et usu quorumdam verborum, p. 86. Infra quoque Epist. x. ver. 3. quidam codices exhibent, Quam legis, quæ si vera sit lectio, addi huic observationi poterit. Vid. et Epist. xvi. 1. BURMANNUS.

Penelope.] Hæc Amyre, vel Arnæa primum, dein Penelope dicta, ab ejusdem nominis avibus, quæ expositam a parentibus educaverunt, ut Pindari scribit interpres. PARRH.

Lento.] Id est, non tantum qui tardas redire ad me, sed qui non commoveris desiderio uxoris, neque ejus cura tangeris, ut ita sæpe Noster. Vid. Turneb. 1. Adv. 15. et Heins. ad Epist. xv. 169. et xix. 81. et alibi. BURM.

Ulixe et nos hic, et ubique recepi

10

mus, ob codicum fere omnium auctoritatem. Regius tamen ad Quintil. i. iv. Ulysses præfert, quia ex Dialecto Æolica ab Oudvooɛvç deducitur. Vocativum vero in his nominibus ita extulisse veteres docent membranæ emendatiores. BURM.

Retinuimus scripturam a Gronovio prolatam. Scribo quidem tibi lento et immemori, non ideo tamen, ut rescribas mihi, redi enim ipse potius. BURM.

Troja jacet.] Indicat facile fore quod proposuit. potes redire, nam Troja jacet, diruta est. Dicta est Troja a Troë rege, Erichthonii et Callirrhoës Scamandri filio. antea Teucria a Teucro; et Dardania a Dardano dicebatur.

Hujus verbi antitheton Manet. - Troja maneret, Præceptis Priami si foret usa senis. CIOFANUS.

4. Vix Priamus tanti.] Ut tamdiu absis nimirum. Frustra igitur se exercent hoc in loco viri eruditi. Fuit cum et ego versum unum alterumque excidisse suspicarer. sed nullus excidit. HEINS.

5. Lacedæmona.] Lacedæmon Peloponnesi urbs, Menelaï regia, nuncupata a Lacedæmone Jovis filio ex Taygete, Atlantis et Pleiones. Ant.

7. Non ego.] Mire exprimit mulieris, quæ legitime amat virum suum, ingenium. quod dicendum fuit, ne quis Penelopen impudicam a Poëta effictam putet. CIOFANus.

9. Spatiosam fallere noctem.] Oxoniensis et Lincolniensis spatiosas noctes,

Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.
In te fingebam violentos Troas ituros:
Nomine in Hectoreo pallida semper eram.

Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum;
Antilochus nostri caussa timoris erat:

Sive Menœtiaden falsis cecidisse sub armis;
Flebam successu posse carere dolos.

16

Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ; Tlepolemi leto cura novata mea est.

20

Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,
Frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto Deus æquus amori.
Versa est in cinerem sospite Troja viro.

tem:

Sic ubi deceptæ pars est mihi marima noctis

quod mihi præferendum videtur, quia Epist. ad Leandrum dicet decipere nocpræcesserunt tardi dies. neque nescio, poëtis sæpe singularem numerum probari, ut mox Heinsius pluribus ostendet. Sed hic pluralem recipiendum censeo, quia de longa absentia queritur. Horat. iii. Od. 7.

-Ille notis actus ad Oricum, Post insana Capra sidera, frigidas Noctes, non sine multis

Insomnis lacrimis, agit.

Et lib. i. Od. 25.

Me tuo longas pereunte noctes. Ubi nollem contra codices reponi longam noctem. Propertius I. Eleg. xii.

13.

Nunc primum longas solus cognoscere noctes Cogor. Noster Epist. xvii. 181.

Et longa noctes, et jam sermone coï

mus.

Longa vero et spatiosa noctes idem notant. Finis deesset, si omnia veterum loca constipare vellemus. ut vero hic frigida jacuissem, ita et frigidas noctes, dixit Horatius, lib. iii. Od. 7. BURM.

Fallere noctem.] Eodem modo in

Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
CIOFAN.

15. Sive quis Antilochum.] Vossius Artis Grammaticæ lib. ii. cap. 24 ita locum tuetur adversus Politianum, ut victum ab Hectore Antilochum liquere contendat ex ipso Homero, Iliad. N. 177. Certe est aliud vinci, aliud occidi. HEINSIUS.

17. Menatiaden.] Patroclum Menoetii filium. Homerus lib. xvi. Iliad. et Hyginus cap. 106. CIOFAN.

19. Sanguine Tlepolemus.] Phyleus Thesprotiorum rex filiam habuit Astyochen, ex qua Hercules filium Tlepolemum genuit. is cum in domo paterna Lycimnium patris germanum trucidasset, veritus ultionem, fugit, et Rhodi in partem regni receptus est, unde navibus novem in obsidionem Trojanam venit. hunc Sarpedon Lyciorum rex interemit. ANT.

Lycium.] Propter Sarpedonem Lyciæ regem, qui Tlepolemum inter

Argolici rediere duces: altaria fumant:
Ponitur ad patrios barbara præda Deos.
Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis:
Illi victa suis Troïa fata canunt.

Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :
Narrantis conjux pendet ab ore viri.

25

30

Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa. Pingit et exiguo Pergama tota mero.

fecit, a Patroclo ipse postea interfectus, cujus cadaver in Lyciam delatum ibidem scribit Homer. CIOFAN

25. Altaria fumant.] Disposita nempe ubique ob felicem victorum reditum. De quo more Casaubon. ad Suet. Calig. cap. xiii. Bernec. ad Justin. xxiv. 3. De donariis vero ex præda Diis oblatis Noster sæpe alibi, ut ii. Fastor. 728. vii. Met. 159. v. Tomasin. de Donar. cap. xxi, xxii. BURM.

26. Barbara.] Malebat Dardana Francius, sed quis nescit Barbaros in primis Phryges dictos ?

27. Grata ferunt Nymphæ.] Núppai, nupta. Græcissat hic Ovidius. Vide Festum in Nupta. Parum tamen abest, quin a Nasone exaratum opiner nupta. Nam alterum paulo insolentius. HEINS.

28. Troia fata canunt.] Codex Argentinensis satis antiquus cum uno Mediceo, (et Francofurtensi,) Troia fata, magis poëtice. Certe Virgilius sic passim, apud quem Troica, aut Troicus nusquam invenias. Etsi diversus ab eo Statius plerumque, et in Tragoediis Seneca.

HEINSIUS. Jul. Cæs. Scaliger in Hypercritico page 785. hæc Ovidii verba ad censuram, rigidam certe et superciliosam, exegit, et non victa Troïa fata, sed vicisse fatum Trojanorum contendit; vicit enim Trojanorum vota, quia in fatis erat Trojam capi. quæ ego vix capio. Neque puto virum maximum pervidisse sensum

.

nostri Poëtæ, qui ex superstitiosa veterum credulitate debet illustrari. Cum enim nullam gentem, nullam urbem, immo nullum omnino crederent hominem existere, qui non ab ipsis natalibus sua scripta fata haberet, eaque esse immutabilia statuerent veterum σopoi, quædam simul esse majora, quædam minora fata, credebant, hæc posse vinci ab illis, et ideo non tam stabilia et immota, unde innumeris apud Poëtas locis lux accommodatur. Lucan. vi. lib. 605.

Plura de magnis et ingentibus Fatis vir supra plebem eruditus Bentleius ad Horat. II. Ep. i. 6. BURM.

31. Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa. Pingit et exiguo Pergama tota mero.] Solebant Græci et Romani post cœnam crateras vini in mensam afferre, et multo habito sermone ad multam noctem somnum producere. Ex eo vino aliquid in mensa fundebant. Quem morem hic tangit Penelope, additque ab illis, qui in bello Trojano affuerunt, uxoribus suis ceterisque domesticis illo vino, quod super mensam vertebant, loca, in quibus cum Trojanis prælium fuerat commissum, ostendi, et universum Ilium, fluvium, aliasque illius urbis partes depingi. Eum etiam, quem supra exposui, morem indicat hic Noster hisce aliis locis :

Quod deducta mero littera fecit AMO. Et, Verba leges digitis, verba notata

mero.

Hac ibat Simoïs, hic est Sigeïa tellus,
Hic steterat Priami regia celsa senis.
Illic acides,illic tendebat Ulixes:

Hic lacer admissos terruit Hector equos.

35

Et, Non oculi tacuere tui, conscriptaque

vino

Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.

Et, Blanditiasque leves tenui præscribere vino,

Ut dominam in mensa se legat illa

tuam.

Tibullus elegia ult. lib. 1.

Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles, et in mensa pingere castra mero. CIOFAN.

31. Atque.] Codices quidam et Editio Micylli et aliorum Jamque. Male; Epist. ii. 83.

Atque aliquis doctas jam nunc eat, inquit, Athenas. HEINSIUS. Potest tamen retineri jamque. Dum tu abes, jam alii reduces narrant res ad Trojam gestas.

Frustra quidam codices, Illuc Eacides, illuc tendebat Ulixes. Ignorabat scilicet librarius ille, tendere pro tentoria ponere sumi; ille vero pro ire, proficisci cepit. Sed hoc jam pueris notum. BURM.

34. Senis Priami.] Hoc epitheton passim fere ab auctoribus datur Priamo. Ennius, citat Priscianus lib. iii. Cur veter occubuit Priamus sub marte

Pelasgo?

M. Tullius pro Sexto Roscio Amerino cum vellet ostendere, Antistium summa esse senectute hominem, vocavit eum Priamum. Ejus verba sunt: Postremo Priamum ipsum, senem Antistium: quem non modo atas, sed etiam leges pugnare prohibebant. Alia exempla lib. xiii. in meis in Metamorph. observationibus. CIOFAN.

36. Admissos.] Quis non videt admissos equos Hectoris laceri legen

dum? cum ea vox celerem Ovidio, Valerio et reliquis significet, magno eorum errore, qui amissos legunt. Ovidius certe ipse in Fastis.

Et celer admissis labitur annus equis. Et item:

Hanc quondam Cytherea diem prope

rantius ire

Jussit, et admissos præcipitavit equos. Et in Epistola sequenti:

Et sacer admissas exigit Hebrus aquas.

Lacerum autem Hectorem terruisse equos accipio, non quando equos impulit, et in prælium exhortatus est, cujus rei mentio fit Iliados octavo : aut etiam, quod aliis placet, quando equi Achillis interfecto Patroclo attoniti stetere; neque aurigæ sui vocem audientes, neque viæ memores, de qua re Iliados xvii. dicitur: sed posteaquam ab Achille jam occisus fuit. Ibi enim singuli, qui tum aderant, jacenti vulnera inflixerunt, quemadmodum Homerus autor est Iliad XXII. ver. 371. ubi ait, oud äpa οἷ τις ávovτητί γε παρέστη. A quo et lacerum hic poëta vocat. Et mox Achilles de curru, pedibus loro trajectis, suspensum circa muros patriæ traxit, saucium ac sanguinolentum adeo, ut aspectu suo non immerito equos terrere potuerit, aut etiam visus fuerit terrere. Nam reipsa terruisse, nisi ex Tragico aliquo acceperit poëta, apud Homerum certe non legitur. Atque hanc expositionem comprobat locus ejusdem poëtæ ad Liviam, ubi iisdem ferme verbis inquit:

Hoc fuit Andromache, cum vir religatus ad axes

Terruit admissos sanguinolentus equos, &c.

Omnia namque tuo senior, te quærere misso,
Retulerat nato Nestor: at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque casos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo;
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.

40

At bene cautus eras, et memor ante mei. Usque metu micuere sinus; dum victor amicum 45 Dictus es Ismariis isse per agmen equis.

[blocks in formation]

39. Dolonaque.] Hector promissis Achillis equis, Dolonem Eumedis filium misit in castra Græcorum scrutaturum illum Diomedes et Ulysses, qui de Trojanis exploraturi mittebantur, intercipiunt: promissa impunitate, Trojanorum consilia intelligunt. Deinde interempto Dolone, Thracum castra invadunt.

Rhesumque.] Rhesus rex Thraciæ, Trojanis opem ferens, prima nocte ex longo itinere fatigatus in ipsis tentoriis ab Ulixe et Diomede una cum omni exercitu est interfectus. Home-rus K. Iliad.

45. Usque metu micuere sinus.] Male libri plurimi: tremuere, aut timuere, aut tumuere, aut metuere, aut riguere. Epist. Enones, Attoniti micuere sinus.

[blocks in formation]

-nec tristia nossem Arma, nec audissem corde micante tubas.

Apulei. Metam. x. cor trepidans et micans adsiduo pulsu. Noster lib. vi. Met. 557. de Philomela. radix micat ultima linguæ, id est tremit. ut ipse explicat. nam et tremere et salire sequitur. vid. et lib. vi. Metam. 390. Plautus Aulularia, Act. iv. sc. iii.

Continuo meum cor cœpit artem facere ludicram, Atque in pectus emicare. Ubi digitorum micationem ludum notissimum respexit. HEINS.

Amicum.] Malebat Francius Achivum. perperam; et recte Parrhasius hoc verbum amicum ostendere deposuisse timorem, notat. quid enim ex amico timendum? BURM.

46. Dictus es.] Diceris Gottorph. et

« ZurückWeiter »