Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quid juvat incinctæ studia exercere Dianæ ;
Et Veneri numeros eripuisse suos?
Quod caret alterna requie, durabile non est:
Hæc reparat vires, fessaque membra novat. 90

præcesserit jam versu proximo durities, odiosa omnino ejusdem vocis sit repititio et ingrata, Epistola Hermionæ viii. 51.

Materia vellem fortis meliore fuisses.
HEINS.

Locus hic obscurior, et quidquid adferant interpretes, non efficient, ut perire alicujus materia, sit, caussa alicujus. Materies hominis vero eleganter dicitur, indoles, et ingenium ejus, unde effecta in futurum providemus vel speramus. sic Cicer. iii. Verrin. 68. Fac enim fuisse in illo, aut C. Lalii aut M. Catonis materiem atque indolem, id est vim illam, quæ, si excolatur, Catonem referret. sic de Servio Tullio Livius lib. i. 39. Materiem ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus, id est indolem illam, ex qua spem decoris concipimus. Idem eodem lib. cap. 46. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse, id est, esse ignavum, nihil in illo esse quod mulier accendere posset. ex omni ligno, sive materia, non fit Mercurius, ut recte Grævius hæc capit, ad d. 1. Ciceronis. si ergo eo significatu capiamus, sensus debet esse, non sum ego digna, quæ peream per tuam duritiem, si in ea perstabis. sed quomodo tunc cohæreant versus non video. tentaverat prius animum juvenis, jactando pudicitiæ servatæ decus, deinde similitudine studiorum et venandi, adhoc fatalis forte amoris suo generi attributi prætextu. deinde se pulchritudine Hippolyti, cum Eleusine versaretur, primum captam fuisse narraverat, nunc precatur ut duritiem deponat, quia non erat digna perire per indolem ejus. hæc non cohærent. im

mo addere debebat, se dignam esse, ut duritiem in ejus gratiam exueret, et mutuo amore eam amplecteretur. quare legerem :

Nam sum materia digna perire tua. Perire hic est amando perire, ut Horatius, Virgilius et alii loqui amant, de quo pluribus ad Quinct. Decl. xv. 8. egimus. deposita ergo rogat duritia, ut se amet, et amando perdat, nam digna erat in quam materiem illam, non ad venatum, sed ad amorem et libidinem, huc usque segnem et inertem, nunc exserat et exerceat, et juvenili ardore ita eam amplecteretur, ut periret. hæc mea de obscurissimo loco sententia. si quis meliora offerat, lubens accedam. BURM.

87. Incinctæ.] Id est succinctæ, vid, ad x. Metam. 536.

88. Numeros.] Bersmannus interpretatur jura. alii gradus amorum ; sed proprium in re Venerea; partes Veneri debitæ. ut iii. Am. 7.

Me memini numeros sustinuisse novem. Et sic in aliis, ut numeri Palastrici, Quinct. xii. 2. et in unaquaque arte et disciplina, quæ numeris omnibus inde perfecta dicuntur, si nihil desit. BURM.

90. Fessuque membra levat.] Novat potiores scripti. et recte, pro renovat. sic in Fastis lib. i. 622.

Ingratos nulla prole novare viros, quod in liberis patres renasci videantur. Sic novare gregem dixit Statius Theb. x. 223. et novare pignora eodem libro, 791.

Non ego monstrifero coitu revoluta novavi

Pignora, nec nato peperi funesta ne

potes.

Vulgo sine sensu legebatur notavi.

Arcus (et arma tuæ tibi sunt imitanda Dianæ,)
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multæque per herbam
Conciderant, illo percutiente, feræ.

96

Nec tamen Auroræ male se præbebat amandum.
Ibat ad hunc sapiens a sene Diva viro.
Sæpe sub ilicibus Venerem, Cinyraque creatum,
Sustinuit positos quælibet herba duos.

Revoluta pignora novare est, si cum filio suo congressa mater liberos inde pariat. Nam et liberi utriusque ii sunt, quia ex utroque geniti, et fratres Patris sui sunt, quia et hic et illi eandem matrem agnoscunt, denique et nepotes matris suæ sunt, quia ex ejus filio concepti. Ita illa contra jus naturæ, cum liberos tantum parere possit, parit etiam nepotes. non dubitabunt de hac lectione, qui Statianum genium intelligunt. nam et confirmatur ex Senec. Edip. 1940. et seqq. idem v. Theb. 475. Nomen avi renovo. HEINS.

94. Conciderant.] Alter Moreti inciderant. unus Heinsii ceciderant. proxime ad veram lectionem, quæ est in Lovaniensi codice, deciderant. eleganter. ita Statius viii. Theb. 124.

Ut Leo Massyli, cum lux stetit obvia ferri,

Tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,

Ire super satis est, vitamque relinquere victo.

Idem lib. ix. 755.

Fusum donec prolapsus in Idam
Decidit.-

Claudian. Præfat. i. in Ruf.

Phabeo domitus Python cum decidit

arcu.

Et ita sæpe rò occidit occupavit locum Tov decidit. v. ad x. Met. 10. et xiv. 805. sic et dejicere proprium in hac re verbum Claud. ii. Rapt. Pros. 39. Tergeminique ducis numerosos dejicis

artus.

V. ad Phædr. ii. 2. et Vorst. ad Valer. Max. iv. v. 1. eadem verba decidere et dejicere de victimis mactatis sæpe occurrunt. ut ad Valer. Flac. i. 191. notabimus. Prudentius tamen Psychom. 539. dixit concidit Achas. similiter concidere et decidere, permutant libri scripti ii. Trist. 317. BURM.

96. Sapiens.] Priapej. car. vii. Nimirum sapiunt matrona. Epist. xvii. 275.

-utetur si qua puella sapit. Pro a sene, de habent Francof. Scriverianus et quinque alii. sic, de conspectu fugere, Phædrus lib. i. Fab. 17. ubi vide Scheffer. BURM.

Cinyraque creatum.] Adonem Cinyræ filium ex Myrrha significat, quem Venus amasse traditur: percussus apro interiit. Vide Ovid. lib. v. Metam. ANT.

98. Sustinuit positos qualibet herba duos.] Malim, si per libros liceat, quamlibet; ut Epistola Canaces:

Urnaque nos habeat quamlibet arcta duos.

Plura de hoc loquendi modo mox notabimus Ep. vi. HEINSIUS. Ego nil mutem. quælibet, est obvia quæque, licet vilissima et non delicata. etiam gramen, ut solebant ævo simplici et aureo. Propert. i. viii. 4.

Et sine me vento quolibet ire paras. Petron. 127. In hoc gramine pariter compositi. Vid. Epist. v. 14. BURM.

Arsit et Enides in Mænalia Atalanta.

100

Illa feræ spolium, pignus amoris, habet. Nos quoque jam primum turba numeremur in ista. Si Venerem tollas, rustica silva tua est. Ipsa comes veniam: nec me salebrosa movebunt Saxa, nec obliquo dente timendus aper. Equora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon, Et tenuis tellus audit utrumque mare. Hic tecum Trozena colam, Pittheïa regna; Jam nunc est patria gratior illa mea.

106

Tempore abest, aberitque diu Neptunius heros;
Illum Pirithoi detinet ora sui.

Præposuit Theseus (nisi si manifesta negamus)
Pirithoum Phædræ, Pirithoumque tibi.

106. Audit.] Slichtenh. ex lib. vi. Metam. 419.

Quæque urbes aliæ bimari clauduntur
ab Isthmo.

Legebat claudit. sed nihil mutandum.
Senec. Thy. 113.

Vicina gracili dividens terra vada
Longe remotos latus exaudit sonos.
Stat. i. Theb. 335. in descriptione
Isthmi:

In mediis audit duo litora campis. Sil. v. 399.

-Fractusque in rupibus undas Audit Tartessos latis distermina terris. HEINS.

Capiunt hæc omnes interpretes de Isthmo Corinthiaco, ut et Heinsius ad lib. vii. Met. 396. sed manifestum est agi de Trœzene, quæ non in Isthmo Corinthiaco, ut imperite Hubertinus, sita, sed remotior ab illo, quam ut Ægeum et Ionium audiret mare. sed credo Træzenen sitam fuisse in Chersoneso quadam, et eam alluisse ab utraque parte mare. unde legendum putem:

Et tenuis tellus audit utrimque mare.

110

Intelligit fauces Chersonesi, in quibus Træezene utraque parte fluctibus maris feriebatur. Ambit utrumque erat in duobus. utrimque vero et utrumque facile confudisse librarios ex Propertio. lib. iii. xx. 22. constat. et postea vidi Gronovium ad Senec. Thyest. 112. hunc versum ita adducere, licet nihil moneat. BURM.

109. Tempore abest, aberitque diu.] In tempore et opportune abest. quæ duo Plautus etiam in Asinaria conjunxit. sic Cicero in Offic. Ad cœnam tempore venit. quomodo et alibi idem. Phædr. lib. iv. Epilog.

Qui sint, requiris; apparebunt tempore.

Ceterum a Nasone scriptum fuisse arbitror, absitque diu. sic voventes et bonum augurium captantes loquebantur. Noster Pont. lib. iv. El. xii.

Hic cumulus nostris absit abestque malis. Virgilius lib. X.

Eneas ignarus abest, ignarus et absit. HEINS. Retineo aberit, non enim ex voto suo,

Sola nec hæc nobis injuria venit ab illo :
In magnis læsi rebus uterque sumus.
Ossa mei fratris clava perfracta trinodi
Sparsit humi: soror est præda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas
Te peperit, nati digna vigore parens.

Si quæras,

115

120

ubi sit; Theseus latus ense peregit: Nec tanto mater pignore tuta fuit. At ne nupta quidem, tædaque accepta jugali. Cur? nisi ne caperes regna paterna nothus. Addidit et fratres ex me tibi: quos tamen omnes Non ego tollendi caussa, sed ille fuit.

[blocks in formation]

112. Pirithoum Phædre.] De Phædra sic Hyginus: Phædra Minois filia, Thesei uxor, Hippolytum privignum suum adamavit, quem cum non potuisset ad suam perducere voluntatem, tabellas scriptas ad virum suum misit, se ab Hippolyto compressam esse, seque ipsa suspendio necavit, et Theseus re audita filium suum laribus excedere jussit, et optavit a Neptuno patre filio suo exitium. Itaque cum Hippolytus equis junctis veheretur, repente e mari Taurus apparuit, cujus mugitu equi expavefacti Hippolytum distraxerunt, vitaque privarunt. CIOF.

113. Nec sola hæc ad nos injuria venit.] Sola nec hæc scripti, præter Barberinum codicem et alterum Lovaniensem Societatis Jesu, in quibus: Sola nec hæc nobis injuria venit. eleganter. To venire enim cum tertio casu jungit frequenter Ovidius, ut in Fastis lib. v. 648. fide optimorum codicum:

[blocks in formation]

tione.

Vetus interpres Matth. xxi. 5. Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, idov o βασιλεὺς σοὶ ἔρχεται πραΰς. HEINS. Mollius fore si legatur, sola neque hæc, censebat Francius, ne concurrant nec et hæc. ut vero injuria venire hic dicitur, ita et Statius vi. 634.

Eque tuo venit hæc injuria voto.

BURM.

121. At nec nupta.] Mollius est, at ne nupta quidem, ut est in Francofurtensi et plurimis aliis, nec non in vetustis editionibus aliquot. BURM.

At nec nupta quidem.] Alia injuria, quod non acceperit uxorem legitimam Hippolytam,, matrem Hippolyti, idque factum fuisse dicit a Theseo in odium Hippolyti: ut non legitime natus, non posset succedere paternæ hæreditati.

122. Cur.] Scil. non est accepta.

123. Addidit fratres, &c.] Id est, genuit etiam alios filios ex me, qui sunt fratres tibi: nam si amasset te, non curasset ex alia muliere suscipere, ne te offenderet. ex Phædra enim natus est Demophoon, et Antilochus. vel ut alii volunt, Acamantes.

124. Sed ille fuit.] Non ego tol

125

130

O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis;
Quem fugit, et factis abdicat ille suis.
Nec, quia privigno videar coïtura noverca,
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas, ævo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente, fuit.
Juppiter esse pium statuit, quodcumque juvaret:
Et fas omne facit fratre marita soror.
Illa coït firma generis junctura catena,
Imposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est; celare licet. pete munus ab illa.
Cognato poterit nomine culpa tegi.
Viderit amplexos aliquis; laudabimur ambo.
Dicar privigno fida noverca meo.

lendi caussa, sed ille, fui. malebat Francius. ut Epist. viii. 41. Tu mihi, quod matri pater, es. sed parum re

fert.

132. Rustica Saturno.] Post hunc versum insulse codices nonnulli hoc distichon addunt:

Saturnus periit, perierunt et sua
jura.

Sub Jove nunc mundus. jussa Jo-
HEINS.

vis sequere.
Vel jussa tuere Jovis: addita vero hæc
est glossa, alii textus antiquiores non
habent hos versus. In Palatino ita le-
gitur :

Sub Jove mundus adest, jura Jovis

sequere.

Et Mycillus nothos esse, nec Ovidianæ elegantiæ notavit.

134. Fratre marita soror.] Sligtenhorstio videbatur legendum, fratris amica soror. HEINSIUS. Insolentior scilicet ipsi videbatur constructio. ut et Douzæ, qui capiebat fratre pro

135

140

fratri. sed ita et Horat. iii. Od. 5. Milesne Crassi conjuge barbara

Turpis maritus vixit. BURM. 136. Nodos.] Vide quæ de hac voce notamus ad Petron. c. xxx. sic Lucret. lib. iv. 1142. dixit Veneris perrumpere nodos. BURM.

137. Nec labor est, celare licet.] Scribe, Non labor, et celare licet. ut rò est subintelligatur. HEINS.

139. Viderit amplexus aliquis.] Amplexos Puteaneus. Val. Flaccus lib. iv. 701. qui locus non est sollicitandus:

· pallentia jungunt Oscula, vix primis amplexi luminis

oris.

Silius lib. xii. 741.

Inque vicem amplexi. permista voce triumphum

Tarpeii clamant Jovis.

Sie Epistola Medeæ ex libris antiquis:
Complexos utinam Symplegades eli-

sissent.

« ZurückWeiter »