Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ultima, quae mecum seros permansit in annos,
sustinuit coniunx exsulis esse viri.
Filia me mea bis prima fecunda iuventa,

sed non ex uno coniuge, fecit avum.

Et iam complerat genitor sua fata, novemque
addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
ille fuit. Matri proxima iusta tuli.
Felices ambo tempestiveque sepulti,

ante diem poenae quod periere meae!
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
sum miser, et de me quod doluere nihil.
Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant,
et gracilis structos effugit umbra rogos,
fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygio crimina nostra foro:

75

80

85

scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus esse fugae.

90

Manibus hoc satis est. Ad vos, studiosa, revertor, pectora, qui vitae quaeritis acta meae.

Iam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

95

[blocks in formation]

Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,

nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis.

Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
in medioque mihi das Helicone locum;
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
Nec, qui detrectat praesentia, livor, iniquo
ullum de nostris dente momordit opus.

115

120

[blocks in formation]

Ingenium quondam fuerat pretiosius auro, at nunc barbaria est grandis habere nihil.

3.

AM. III. 4, 17.

AM. III. 8, 3.

Perferre obdura! Dolor hic tibi proderit olim.
Saepe tulit lassis sucus amarus opem.

AM. III. 11, 7.

4.

Prona tibi vinci cupientem vincere palma est.

AM. III. 14, 47.

5.

Leniter, ex merito quicquid patiare, ferendum est.
Quae venit indigno poena, dolenda venit.

HER. V. 7.

6.

Acceptissima semper

munera sunt, auctor quae pretiosa facit.

7.

HER. XVII. 71.

Certus amor morum est. Formam populabitur aetas,

et placitus rugis vultus aratus erit.

Tempus erit quo vos speculum vidisse pigebit,

et veniet rugis altera causa dolor.

MED. FAC. 45.

8.

Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae.

A. A. I. 99.

9.

Parva levis capiunt animos. Fuit utile multis pulvinum facili composuisse manu.

Profuit et tenui ventos movisse tabella,

et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.

A. A. I. 159.

10.

Forma viros neglecta decet.

A. A. I. 509.

11.

Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem: saepe tacens vocem verbaque vultus habet.

A. A. I. 573.

12.

Audentem Forsque Venusque iuvat.

13.

A. A. I. 608.

Nec credi labor est. Sibi quaeque videtur amanda.
Pessima sit, nulli non sua forma placet.

14.

Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,

et iubet Aeolios inrita ferre notos.

A. A. I. 613.

[blocks in formation]

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,

fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.

Nec violae semperve hyacinthina lilia florent,

et riget amissa spina relicta rosa.

Et tibi iam venient cani, formose, capilli,

iam venient rugae, quae tibi corpus arent.

Iam molire animum qui duret, et adstrue formae: solus ad extremos permanet ille rogos.

Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes cura sit et linguas edidicisse duas.

18.

A. A. II. 113.

Obsequio tranantur aquae, nec vincere possis
flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
Obsequium tigrisque domat Numidasque leones.
Rustica paulatim taurus aratra subit.

A. A. II. 181.

19.

Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea sunt vere nunc saecula. Plurimus auro

venit honos. Auro conciliatur amor.

A. A. II. 275.

20.

Si latet ars, prodest; adfert deprensa pudorem, atque adimit merito tempus in omne fidem.

[blocks in formation]

Sed mora tuta brevis. Lentescunt tempore curae, vanescitque absens et novus intrat amor.

23.

Luxuriant animi rebus plerumque secundis, nec facile est aequa commoda mente pati.

A. A. II. 357.

A. A. II. 437.

24.

Quod male fers, adsuesce; feres bene.

A. A. II. 647.

25.

Venturae memores iam nunc estote senectae:
sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet, et veros etiam nunc editis annos,
ludite: eunt anni more fluentis aquae.
Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
nec quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,

nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.

A. A. III. 59.

« ZurückWeiter »