Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Præscius, elapsique memor : quem terra potentem
Imperio, cælique tremunt; quem dite superbus
Horrescit Phlegethon, pavidoque furore veretur:
En! Styge crudeli premimur. Laxantur hiatus
Tartarei, dirusque solo dominatur Avernus,
“ Infernique canes populantur cuncta creata,”
Et manes violant superos : discrimina rerum
Sustulit Antitheus, divumque oppressit honorem.
Respice Sarcotheam: nimis, heu ! decepta momordit
Infaustas epūlas, nosque omnes prodidit hosti.

Citation 8. Essay, page 42; the whole passage.
“Quadrupedi pugnat quadrupes, volucrique volucris ;
Et piscis cum pisce ferox hostilibus armis
Prælia sæva gerit : jam pristina pabula spernunt,
Jam tondere piget viridantes gramine campos :
Alterum et alterius vivunt animalia letho:
Prisca nec in gentem humanam reverentia durat ;
Sed fugiunt, vel, si steterant, fera bella minantur
Fronte truci, torvosque oculos jaculantur in illam."

Citation 9. Essay, page 43. “ Vatibus antiquis numerantur lumine cassis,” Tiresias, “ Phineus,” Thamyrisque, et magnus Homerus.

The above passage stands thus in Masenius, in one line:

Tiresias cæcus, Thamyrisque, et Daphnis, Homerus.

N.B. The verse now cited is in Masenius's poems, but not in the Sarcotis.

Citation 10. Essay, page 46.
In medio, turmas inter provectus ovantes
Cernitur Antitheus; reliquis hic altior unus
Eminet, et circum vulgus despectat inane:
Frons nebulis obscura latet, torvumque furorem
Dissimulat, fidæ tectus velamine noctis :
Persimilis turri præcelsæ, aut montibus altis
Antiquæ cedro, nudatæ frondis honore.”

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

PASSAGES INTERPOLATED IN GROTIUS.

Citation 1. Essay, page 55.
Sacri tonantis hostis, exsul patriæ
Cælestis adsum; Tartari tristem specum
Fugiens, et atram noctis æternæ plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certe meo
Concussa tellus tota trepidat pondere ?
“Quid dico ? Tellus ? Orcus et pedibus tremit."

Citation 2. Essay, page 58; the whole passage.

“Nam, me judice,
Regnare dignum est ambitu, etsi in Tartaro :
Alto præcesse Tartaro siquidem juvat,
Cælis

quam in ipsis servi obire munera.”
Citation 4. Essay, page 61; the whole passage.
“ Innominata quæque nominibus suis,
Libet vocare propriis vocabulis.”

Citation 5. Essay, page 63.
Terrestris orbis rector! et princeps freti !
Cæli solique soboles ; ætherium genus !"
Adame! dextram liceat amplecti tuam !

Citation 6. Essay, ibid.
Quod illud animal, tramite obliquo means,
Ad me volutum flexili serpit via ?
Sibila retorquet ora setosum caput
Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,
“ Carbunculorum luce certantes rubra.”

[ocr errors]

Citation 7. Essay, page 65; the whole passage.

“ Nata deo! atque homine sata ! Regina mundi ! eademque interitus inscia! Cunctis colenda !".

Citation 8. Essay, page 66; the whole passage. “ Rationis etenim omnino paritas exigit,

Ego bruta quando bestia evasi loquens;
Ex homine, qualis ante, te fieri deam.”

Citation 9. Essay, ibid. Per sancta thalami sacra, per jus nominis Quodcumque nostri: sive me natam vocas, Ex te creatam ; sive communi patre Ortam, sororem ; sive potius conjugem: “Cassam, oro, dulci luminis jubare tui" Ne me relinquas : nunc tuo auxilio est opus. Cum versa sors est. Unicum lapsæ mihi Firmamen, unam spem gravi adflictæ malo, Te mihi reserva, dum licet : mortalium Ne tota soboles pereat unius nece: “ Tibi nam relicta, quo petam ? aut ævum exigam ?"

Citation 10. Essay, page 67; the whole passage. “Tu namque soli numini contrarius, Minus es nocivus ; ast ego nocentior, (Adeoque misera magis, quippe miseriæ comes Origoque scelus est, lurida mater male !) Deumque læsi scelere, teque, vir! simul."

Citation 11. Essay, page 68; the whole passage. Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.”

[ocr errors]

INTERPOLATION IN RAMSAY.

Citation 6. Essay, page 88. O judex ! nova me facies inopinaque terret; Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes, Et cruciant duris exercita pectora pænis : Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata, Non vitræi fontes, cæli non aurea templa, Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole : Judicis ora dei sic terrent, lancinat ægrum Sic pectus mihi noxa. O si mi abrumpere vitam, Et detur pænam quovis evadere letho ! Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat ! Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna ! “Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam!"

Montibus aut premar injectis, coelique ruina !
Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora
Suspiciam, caput objectem et cælestibus armis !

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.

Citation 3. Essay, page 104.
Fædus in humanis fragili quod sanctius ævo!
Firmius et melius, quod magnificentius, ac quam
Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra !
“ Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est :
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit: et quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicere suam distinguere gentem.”

, page 109.

Citation 6. Essay,
Cælestes animæ ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum !-
Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri !
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes !
Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris.”
Immensum ! augustum ! verum ! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei ! concorsque duorum,
Spiritus ! æternas retines, bone rector ! habenas,
Per mare, per terras, cælosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
“ Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,"
O miris mirande modis ! ter maxime rerum !
Collustrat terras dum lumine Titan Eoo !

[merged small][ocr errors][merged small]

Altered thus,

Tu Pyschephone! Hypocrisis esto ; hoc sub Francisci pallio,

Quo tuto tecti sese credunt emori.”

[ocr errors]

INTERPOLATION IN QUINTIANUS.

Essay, page 117
Mic. Cur huc procaci veneris cursu refer?

Manere si quis in sua potest domo,

Habitare numquam curet alienas domos.
Luc. Quis non, relicta Tartari nigri domo,

Veniret? Illic summa tenebrarum lues,
Ubi pedor ingens redolet extremum situm.
Hic autem amæna regna, et dulcis quies ;
Ubi serenus ridet æternum dies.
Mutare facile est pondus immensum levi;
“ Summos dolores maximisque gaudiis."

INTERPOLATION IN BEZA.

Essay, page 119.
Stygemque testor, et profunda Tartari,
Nisi impediret livor, et queis prosequor
Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, et hinc filii,
Possem parenti condolere et filio,
“ Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore.”

INTERPOLATION IN FLETCHER.

Essay, page 124. Nec tamen æternos obliti (absiste timere) Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras. Nec fas ; non sic deficimus, nec talia tecum Gessimus, in coelos olim tua signa secuti. Est hic, est vitæ et magni contemptor Olympi, Quique oblatam animus lucis nunc respuat aulam, Et domiti tantum placeat cui regia cæli. Ne dubita, numquam fractis hæc pectora, numquam Deficient animis: prius ille ingentia cæli

i For facile, the word volupe was substituted in the Essay.

« ZurückWeiter »