OPERA OMNIA EX EDITIONE BURMANNIANA CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE IN USUM DELPHINI VARIIS LECTIONIBUS NOTIS VARIORUM NOTITIA LITERARIA RECENSU EDITIONUM ET CODICUM ET INDICE LOCUPLETISSIMO ACCURATE RECENSITA. VOLUMEN QUINTUM. F LONDINI: CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M. 1821. ELEGIA VI. ARGUMENTUM. UXORIS fidem et industriam laudat Poëta: quod, cum nonnulli avidissime inhiarent ejus opibus, ipsa ingenio et amicorum præsidio integra omnia servaverit. Unde Poëta verecunde tantum pollicetur, eam fore suis carminibus immortalem. Nec tantum Clario Lyde dilecta poëtæ, Nec tantum Coo Battis amata suo est: 5 10 Neque Lyde fuit tantum amata a Poëta Clario; neque Battis tantum dilecta a suo Coo; quantum tu inhæres nostro cordi, o conjux, digna marito minus infelici, non meliore. Meum excidium est sustentatum a te tanquam trabe submissa: si ego sum adhuc aliquid, totum est ex dono tuo. Tu præstas, ut ne sim prædæ, neve spolier ab illis qui petiverunt asseres mei naufragii. Et quemadmodum lupus vorax et avidus sanguinis insidiatur ovili minus custodito, fame impellente ; vel sicuti vul 7 Ne Heins. recepit ex tribus vett. pro vulg. non.-9 Unus Med. sitiensq. NOTE 1 Clario]Antimachum dicit, Poëtam Græcum haud ignobilem, qui Lyde uxore mortua, quam egregie animo caram habuit, Elegiam mororis solandi causa scripsit, ' Lyden' nomine. Clarius dicitur a Claro Ioniæ civitate, Apollinis oraculo nobili, juxta Colophonem: quia vero Poëta fuit Antimachus atque adeo Apollini sacer, Clarium a vicino oraculo quam Colophonium dicere maluit. 2 Coo] Philetas est, Poëta Elegiographus Co insula oriundus, qui Battidem suam carminibus celebravit. Alex. Magni floruit ætate; corporeque dicitur fuisse adeo tenui, ut, ne ventorum flatibus raperetur, ei necesse fuerit plumbum addere. 8 Tabulas] Bona dicit quæ Augustus non sustulit, adeoque a naufragio et exilio supererant; quibus quoquo modo enatare, et aliquatenus ærumnas |