Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICA.

LIBER I.

[ocr errors]

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
Et«vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune ; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum coelo demittitis imbrem ;
Fuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar,

15

20

25 30

35

40

Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,
An deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur ; ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et coeli justa plus parte reliquit ;
Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
Ignarosque viae mecum miseratus agrestes
Ingredere, et votis jam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
Illius immensae ruperunt horrea messes.
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
Ventos et varium coeli praediscere morem
Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae ;
Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
Continuo has leges aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum

45

50

55

60 65

70

75

Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem,
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glaebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco :
Illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.

Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiere situ durescere campum ;
Aut ibi flava seres mutato sidere farra,
Unde prius laetum siliqua quassante legumen
Aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno :
Sed tamen alternis facilis labor; arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
Nec nulla interea est inaratae atia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis :
Sive inde occultas vires et pabula terrae
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes,
Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat.

Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertes
Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo ;
Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

80

85

90

95

100

105

TIO

115

Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.

Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolae ; hiberno laetissima pulvere farra,
Laetus ager : nullo tantum se Mysia cultu
Jactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva
Insequitur cumulosque ruit male pinguis arenae,
Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes,
Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit ? illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos aequant sata ? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena,
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo,
Unde cavae tepido sudant humore lacunae ?

Nec tamen, haec quum sint hominumque boumque labores
Versando terram experti, nihil improbus anser
Strymoniaeque grues et amaris intuba fibris
Officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat : in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit,
Ut varias usus meditando extunderet artes

I 20

125

130 135

140

145

150

Paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas ;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum -
Tum variae venere artes. Labor omnia vicit
Inprobus et duris urguens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo segnisque horreret in arvis
Carduus ; intereunt segetes, subit aspera silva,
Lappaeque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem,
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
Quis sine nec potuere seri nec surgere messes :
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri ;
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia

quae

multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur

155

160

165

« ZurückWeiter »