Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

[blocks in formation]

Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei?

DAMOETAS.

Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram

Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in hora,
Et sucus pecori et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.

Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo-
sed faciles Nymphae risere-sacello.

MENALCAS.

Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque mala vites incidere falce novellas.

DAMOETAS.

Aut hic ad veteres fagos quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

DAMOETAS.

An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur: sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DAMOETAS.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam-ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus -
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

:

MENALCAS.

De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMOETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.

MENALCAS.

'Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris. Audiat haec tantum- - vel qui venit, ecce, Palaemon.

25

30

35

40

45

50

55

60

Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMOETAS.

Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis res est non parva - reponas.

PALAEMON.

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos ;
Nunc frondent silvae ; nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

DAMOETAS.

Ab Jove principium, Musae; Jovis omnia plena;
Ille colit terras; illi mea carmina curae.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

DAMOETAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMOETAS.

Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

MENALCAS.

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMOETAS.

O quoties et quae nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures !

MENALCAS.

Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

65

70

75

80

85

DAMOETAS.

Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias ; nam me discedere flevit,
Et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

DAMOETAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMOETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

DAMOETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet,
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

DAMOETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS.

Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMOETAS.

Tityre, pascentes a flumine reice capellas :
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

[blocks in formation]

DAMOETAS.

Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certe neque amor caussa est; vix ossibus haerent.
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMOETAS.

Dic, quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -
Tres pateat coeli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS.

Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

PALAEMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri : sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musae, paulo majora canamus !
Non omnes arbusta juvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna :
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.

100

105

ΙΙΟ

5

10

« ZurückWeiter »