Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

65

70

75

Multa quidem scripsi ; sed, quae vitiosa patavi,

Emendaturis ignibus ipse dedi. Tunc quoque, quum fugerem, quaedam placitura cremavi,

Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Quum tamen hic essem, minimoque accenderer igne,

Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data, quae tempus per breve nupta fuit. Illi successit quamvis sine crimine conjux,

Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quae mecum seros permansit in annos,

Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Filia me mea bis prima fecunda juventa,

Sed non ex uno conjuge, fecit avum.
Et jam complerat genitor sua fata, novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum

Ille fuit. Matri proxima justa tuli.
Felices ambo, tempestiveque sepulti,

Ante diem poenae quod periere meae !
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Sum miser, et de me quod doluere nihil !
Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restat,

85 Et gracilis structos effugit umbra rogos; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro ;
Scite, precor, causam nec vos mihi fallere fas est -

Errorem jussae, non scelus, esse fugae.
Manibus hoc satis est. Ad vos, studiosa, revertor,

Pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat, antiquas miscueratque comas, Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva

Abstulerat decies praemia victor equus,

[ocr errors]

90

95 100

Tος

IIO

Quum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

Quaerere me laesi Principis ira jubet.
Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

Indicio non est testificanda meo.
Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?

Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere, seque

Praestitit invictam viribus usa suis ;
Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,

Insolita cepi temporis arma manu ;
Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter

Occultum stellae conspicuumque polum.
Tacta mihi tandem longis erroribus acto

Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

Tristia, quo possum, carmine fata levo.
Quod quamvis nemo est cujus referatur ad aures,

Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo, quod vivo durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitae taedia lucis habent,
Gratia, Musa, tibi : nam tu solatia praebes;

Tu curae requies, tu medicina venis :
Tu dux et comes es ; tu nos abducis ab Istro,

In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti

Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet;
Nec, qui detrectat praesentia, livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas,

Non fuit ingenio fama maligna meo ;
Quumque ego praeponam multos mihi, non minor illis

Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum praesagia veri,

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam

Jure, tibi grates, candide lector, ago.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

MELIBOEUS.
TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena ;
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva :
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

5

TITYRUS.

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

[ocr errors]

MELIBOEUS.

Non equidem invideo; miror magis : undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De coelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

15 TITYRUS.

20

Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram, sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

25

MELIBOEUS.

Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi?

TITYRUS.

30

Libertas ; quae sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

35

MELIBOEUS.

Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma :
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

40

TITYRUS.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.

45

MELIBOEUS.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco !

50

Non insueta graves tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum !
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro ;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

55

TITYRUS.

60

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces,
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBOEUS.

65

70

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En umquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes ? En, quo discordia cives
Produxit miseros ! en, quis consevimus agros !
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

75

TITYRUS.

80

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi : sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis;

« ZurückWeiter »