Exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu Exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi contractosque undique fontes, Qui se condiderant in opacae viscera matris, Sustulit omniferos collo tenus arida vultus, Opposuitque manum fronti, magnoque tremore Omnia concutiens paullum subsedit et infra, Quam solet esse, fuit, siccaque ita voce locuta est : Si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, Summe deum? Liceat periturae viribus ignis Igne perire tuo, clademque auctore levare. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo : Presserat ora vapor: – tostos en adspice crines, Inque oculis tantum, tantum super ora favillae. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem Officiique refers, quod adunci vulnera aratri Rastrorumque fero, totoque exerceor anno, Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, Humano generi, vobis quoque tura ministro? Sed tamen exitium fac me meruisse : quid undae, Quid meruit frater? Cur illi tradita sorte Aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? Quod si nec fratris nec te mea gratia tangit, At coeli miserere tui. Circumspice utrumque : Fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis, Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat, Vixque suis humeris candentem sustinet axem. Si freta, si terrae pereunt, si regia coeli, In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, Si quid adhuc superest, et rerum consule summae. Dixerat haec Tellus; neque enim tolerare vaporem Ulterius potuit nec dicere plura; suumque Retulit os in se propioraque manibus antra.
At pater omnipotens superos testatus et ipsum, Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato Interitura gravi, summam petit arduus arcem, Unde solet nubes latis inducere terris, Unde movet tonitrus vibrataque fulmina jactat. Sed neque, quas posset terris inducere, nubes Tunc habuit, nec, quos coelo dimitteret, imbres. Intonat, et dextra libratum fulmen ab aure Misit in aurigam, pariterque animaque rotisque Expulit, et saevis compescuit ignibus ignes. Consternantur equi, et saltu in contraria facto Colla jugo eripiunt abruptaque lora relinquunt. Illic frena jacent, illic temone revulsus Axis, in hac radii fractarum parte rotarum, Sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, Volvitur in praeceps longoque per aëra tractu Fertur, ut interdum de coelo stella sereno, Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul a patria diverso maximus orbe Excipit Eridanus, fumantiaque abluit ora. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma Corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni : Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis. Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro, Condiderat vultus; et si modo credimus, unum Isse diem sine sole ferunt. Incendia lumen Praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo. At Clymene, postquam dixit quaecunque fuerunt In tantis dicenda malis, lugubris et amens Et laniata sinus totum percensuit orbem, Exanimesque artus primo, mox ossa requirens, Reperit ossa tamen peregrina condita ripa, Incubuitque loco, nomenque in marmore lectum Perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
Nec minus Heliades fletus et, inania morti Munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis Non auditurum miseras Phaethonta querelas Nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro. Luna quater junctis implerat cornibus orbem : Illae more suo - nam morem fecerat usus Plangorem dederant. E quis Phaëthusa, sororum Maxima, quum vellet terrae procumbere, questa est Deriguisse pedes; ad quam conata venire Candida Lampetie, subita radice retenta est; Tertia, quum crinem manibus laniare pararet, Avellit frondes; haec stipite crura teneri, Illa dolet fieri longos sua brachia ramos. Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, Perque gradus uterum pectusque humerosque manusque Ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, Huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula jungat? Non satis est: truncis avellere corpora tentat Et teneros manibus ramos abrumpit; at inde Sanguineae manant tanquam de vulnere guttae. Parce, precor, mater, quaecunque est saucia clamat, Parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus. Jamque vale. Cortex in verba novissima venit. Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt De ramis electra novis, quae lucidus amnis Excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
Affuit huic monstro proles Stheneleïa Cygnus, Qui tibi materno quamvis a sanguine junctus, Mente tamen, Phaëthon, propior fuit. Ille relicto Nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes Imperio ripas virides amnemque querelis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam ; Quum vox est tenuata viro, canaeque capillos Dissimulant plumae, collumque a pectore longe Porrigitur digitosque ligat junctura rubentes,
Penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. Fit nova Cygnus avis, nec se coeloque Jovique Credit, ut injuste missi memor ignis ab illo : Stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus, Quae colat, elegit contraria flumina flammis.
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers Ipse sui decoris, qualis, quum deficit orbem, Esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, Datque animum in luctus, et luctibus adjicit iram, Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevi Sors mea principiis fuit irrequieta, pigetque Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus. Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur, Ipse agat, ut saltem, dum nostras tentat habenas, Orbatura patres aliquando fulmina ponat. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos. Talia dicentem circumstant omnia Solem Numina, neve velit tenebras inducere rebus,· Supplice voce rogant; missos quoque Jupiter ignes Excusat, precibusque minas regaliter addit. Colligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos, stimuloque dolens et verbere saevit ; Saevit enim, natumque objectat et imputat illis.
*
JAMQUE deus posita fallacis imagine tauri Se confessus erat, Dictaeaque rura tenebat ; Quum pater ignarus raptam perquirere Cadmo Imperat, et poenam, si non invenerit, addit Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato- quis enim deprendere possit Furta Jovis? profugus patriamque iramque parentis Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex Consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis, Nullum passa jugum curvique immunis aratri : Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato. Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, Incustoditam lente videt ire juvencam, Nullum servitii signum cervice gerentem. Subsequitur pressoque legit vestigia gressu, Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: Bos stetit et, tollens spatiosam cornibus altis Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras, Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, Procubuit teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae Figit et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros Et petere e vivis libandas fontibus undas. Silva vetus stabat, nulla violata securi, Et specus in medio, virgis ac vimine densus, Efficiens humilem lapidum compagibus arcum, Uberibus fecundus aquis: ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; Igne micant oculi, corpus tumet omne veneno, Tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. Quem postquam Tyria lucum de gente profecti Infausto tetigere gradu, demissaque in undas Urna dedit sonitum, longo caput extulit antro Caeruleus serpens horrendaque sibila misit. Effluxere urnae manibus, sanguisque reliquit Corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
« ZurückWeiter » |