Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIS

IN USUM SCHOLARUM

RECOGNOVIT

i kien OTTO RIBBECK.


LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXVIII.

Źr-184231882.

562. Feb. 8,
By exchange

.

P. VERGILI MARONIS

Α Ε Ν Ε Ι D 0 S

LIBER PRIMVS.

5

10

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum saevae memorem lunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque allae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
inpulerit. tantaene animis caelestibus irae ?

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse
siqua fata sinant, iam tuin tenditque fovetque.
progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae: sic volvere parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
(necdum etiam causae irarum saevique dolores

15

4

20

[ocr errors]

25

30

35

40

exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores):
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus
baec secum: ‘mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivom atque ipsos potuit submergere ponto
unius ob noxam et furias Aiacis Oili?
ipsa lovis rapidum iaculata e nubibus ignem
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
ast ego, quae divom incedo regina, lovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos

et quisquam numen Iunonis adorat praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'

Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras: sed pater omnipotens speluncis abdidit atris hoc metuens, molemque et montes insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

45

bella gero.

50

55

60

70

ad quem tum luno supplex his vocibus usa est:

•Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et dissice corpora ponto. sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

75 Aeolus haec contra: “tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.'

80 Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvont ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum. eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli et crebris micat ignibus aether,

90 praesentemque viris intentant omnia mortem. extemplo Aeneae solvontur frigore membra; ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: 'o terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95 contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis Tydide! mene Iliacis occumbere campis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevos ubi, Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

100 scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!

Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. franguntur remi; tum prora avertit et undis dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 10! hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens lerram inter fluctus aperit, furit aestus, harenis. tris Notus abreptas in saxa latentia torquet, (saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras, dorsum inmane mari summo), tris Eurus ab alto 110 in brevia et syrtis urguet (miserabile visu) inliditque vadis atque aggere cingit harenae. unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister

115 volvitur in caput; ast aliam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. apparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas. iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,

120 et qua vectus Abas, et qua grandaevos Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis

125 stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

130 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri? iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles? quos ego ! sed motos praestat componere fluctus: 135 post mihi non simili poena commissa luetis. maturate fugam, regique haec dicite vestro: non illi imperium pelagi saevomque tridentem, sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa,

« ZurückWeiter »