Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

878 va

H6

1821

V.4

PREFATIO

[ocr errors]

MINORA hæc carmina a Virgilii recensione bene abesse poterant; etiam eo respectu, quod juvenili ingenio seu capiendo ac detinendo seu ornando vel locupletando exigua in iis proposita est materies; et memineram Burmannum Secundum (in præfat. Anthol. Lat. pag. 35) selectis iis, quæ ad Anthologiam Latinam facerent, reliquæ Virgilianæ appendicis in separato volumine edendæ spem fecisse. Cum tamen in alterum Anthologiæ volumen Diras, quod unum ex iis majoribus carminibus est, inseruisset : spes illa aut incisa aut in incertum eventum producta videbatur. Mox audieram, prelo subjectos esse Jo. Schraderi libros Emendationum, quorum capita plura in Culice et Ciri corrigenda occupata essent. Cum tamen in fronte nostræ editionis promissa essent Virgilii opera, et carmina hæc Virgilianis plerumque subjungi soleant, etiam in Heinsiana editione, quam in nostra hac repetere constitutum erat: accinxi me ad eadem carmina iterum recensenda, imprimis cum seu critica seu interpretatione ea omnium maxime indigere viderem. Adjunxi Copam et Moretum; causam in præfatione ad ea carmina dixi; uti et de ceteris carminibus satis dictum est in Procemiis, quæ singulis præmissa sunt. Universe autem de poematiis his hæc monuisse sufficiat : ex pluribus ea codicibus, in quibus modo unum et alterum modo plura seorsum extabant, aut Æneidi vel Bucolicis ac Georgicis erant subjecta, in unum esse collecta, nec tamen statim omnia. In ed. pr. 1467 Culex, Dira, Copa, Est et Non, Vir bonus, Rosa, Moretum, Priapeia, Epitaphia et alia erant descripta; in altera autem recensione accesserant Etna, Ciris, et Catalecta (vid. de Edd. Virgil. h. a.) In ed. 1471 s. 1. et typogr. (vid. ibid.) tantum prior Romana episcopi Aleriensis

[blocks in formation]

repetita esse videtur; auctus carminum numerus, adjecto quoque libro Æneidis XIII in edd. Ven. 1472 cum per Barthol. Cremonensem, tum per Ant. Zarottum (conf. ibid. h. a.) Ab eo inde tempore pleræque hujus sæculi editiones minora illa carmina repetiverunt, diverso tamen ordine et loco, ut in hanc vel illam recensionem ii, qui eas curabant, inciderant ; nec multum utilitatis ex earum comparatione expectari posse intellexi. Interpretari quoque nonnulla aggressus est Domitius Calderinus et Pomponius Sabinus, omnia Badius Ascensius. Nova tamen horum carminum recensio non facta est, nisi in Aldina editione 1517, de qua in Recensu edd. dictum est, et dicetur mox ad Culicem. Nihil posthæc seu opis seu studii accessit, etsi sæpius recusis carminibus, et, quod mireris, haud raro ad antiquiorem lectionem, ut in Junt. 1520 ab Ant. Francino Varchiensi curata, et Lucæ Ant. Junta Ven. 1533, Rob. Stephani 1533, usque dum Scaliger Appendicem Virgilianam adornavit 1573, repetitam a Guellio 1575 et auctis nonnullis emendatisque a Scaligero, cura Lindenbrogii, apud Franc. Raphelengium 1595, tum sub Catalectorum nomine novoque titulo præfixo 1617 apud Jo. Maire; nam ab Appendice separata sunt Catalecta libris duobus. Repetita sunt quoque eadem in Pithoeana Epigrammatum et Poematiorum veterum collectione 1590 et 1596, nulla tamen, nisi in paucis locis, quæ tacite emendata sunt, opera collocata; in Emendationibus ad Poematia monetur: hæc opuscula, imprimis vero Culicem, Cirin et Ætnam, ampliores notas aut potius justos commentarios desiderare; itaque ea seponi ad meliora otia. Inde in Heinsianis editionibus servata tantum sunt ea, quæ aliqua saltem cum ratione probabili ad Virgilium referri poterant.*

Cum interpretationis omnis severior ratio a lectionis veritate proficiscatur: in his, quæ a me curanda erant, criticæ subtilitati conjectandique licentiæ tribuendum erat plus, quam aut mos meus, aut otium, aut ingenium fortasse ferebat; nec unquam ad emendandi hoc genus, quod non in sententiis per emendationem

De Scaligeri et Pithai opere in his Catalectis collocata vid. Burmann. Sec. præf. Anthol. p. XXXI sqq.

« ZurückWeiter »