Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ELEGIA XXV.

Ad Cynthiam.

Unica nata meo pulcherrima cura dolori,
Excludi quoniam sors mea sæpe, venis.
Ista meis fiet notissima forma libellis,
Calve, tuâ veniâ, pace, Catulle, tuâ.
Miles depositis annosus secubat armis ;
Grandævique negant ducere aratra boves;
Putris et in vacuâ requiescit navis arenâ;
Et vetus in templo bellica parma vacat :
At me ab amore tuo deducet nulla senectus,
Sive ego Tithonus, sive ego Nestor ero.
Nonne fuit satius duro servire tyranno,
Et gemere
in tauro, sæve Perille, tuo?
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu ?
Caucasias etiam si pateremur aves?

10

20

Sed tamen obsistam: teritur robigine mucro
Ferreus, et parvo sæpe liquore silex.
At nullo dominæ teritur sub limine amor, qui
Restat, et immeritâ sustinet aure minas.
Ultro contemtus rogat, et peccâsse fatetur
Læsus, et invitis ipse redit pedibus.
Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
Credule, nulla diu femina pondus habet.
An quisquam in mediis persolvit vota procellis,
Cum sæpe in portu fracta carina natet?
Aut prius infecto deposcit præmia cursu,
Septima quam métam triverit ante rota?
Mendaces ludunt flatus in amore secundo.
Siqua venit sero, magna ruina venit.
Tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
In tacito cohibe gaudia clausa sinu :
Namque, in amore suo, semper sua maxima cuique
Nescio quo pacto verba nocere solent.

30

Quamvis te persæpe vocet, semel ire memento.
Invidiam quod habet, non solet esse diu.
At si sæcla forent antiquis grata puellis,

Essem ego, quod nunc tu: tempore vincor ego. Non tamen ista meos mutabunt sæcula mores. Unusquisque suâ noverit ire viâ.

At vos, qui officia in multos revocatis amores,
Quantum sic cruciat lumina vestra dolor?
Vidistis pleno teneram candore puellam;
Vidistis fusco: ducit uterque color.
Vidistis quamdam Argivâ prodire figurâ ;
Vidistis nostras: utraque forma rapit.
Illaque plebeio, vel sit sandicis amictu;
Hæc atque illa mali vulneris una via est.
Cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
Una sit et cuivis femina multa mala.

ELEGIA XXVI.

Ad Cynthiam, de Insomnio Naufragii.

Vidi te in somnis fractâ, mea vita, carinâ
Ionio lassas ducere rore manus,
Et, quæcumque in me fueras mentita, fateri,
Nec jam humore graves tollere posse comas;
Qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
Aurea quam molli tergore vexit ovis.
Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
Atque tuâ labens navita fleret aquâ !

40

10

Quæ tum ego Neptuno, quæ tum cum Castore fratri,
Quæque tibi excepi tum, dea Leucothee?
At tu, vix primas extollens gurgite palmas,
Sæpe meum nomen jam peritura vocas.
Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
Esses Ionii facta puella maris.

Et tibi præ invidiâ Ñereïdes increpitarent,
Candida Nesæe, cœrula Cymothoë.

Sed tibi subsidio delphinum currere vidi,

Qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram. Jamque ego conabar summo me mittere saxo, Cum mihi discussit talia visa metus.

[blocks in formation]

Nunc admirentur, quod tam mihi pulchra puella
Serviat, et totâ dicar in urbe potens.

Non, si Cambysæ redeant, et flumina Crosi,
Dicat, "De nostro surge, poëta, toro."
Nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos.
Carmina tam sancte nulla puella colit.
Multum in amore fides, multum constantia prodest.
(Qui dare multa potest, multa et amare potest.)
Seu mare per longum mea cogitet ire puella,
Hanc sequar, et fidos una aget aura duos.
Unum litus erit sopitis, unaque tecto

Arbor; et ex unâ sæpe bibemus aquâ.
Et tabula una duos poterit componere amantes,
Prora cubile mihi, seu mihi puppis erit.
Omnia perpetiar, sævus licet urgeat Eurus,

Velaque in incertum frigidus Auster agat.
Quicumque et venti miserum vexâstis Ulyssen,
Et Danaûm Euboïco litore mille rates;
Et qui movistis duo litora, cum rudis Argûs
Dux erat ignoto missa columba mari.
Illa meis tantum non usquam desit ocellis,
Incendat navem Jupiter ipse licet.
Certe îsdem nudi pariter jactabimur oris.
Me licet unda ferat, te modo terra tegat.
Sed non Neptunus tanto crudelis amori,
Neptunus fratri par in amore Jovi.

Testis Amymone, latices cum ferret, in Argis
Compressa, et Lerne pulsa tridente palus.
Jam deus amplexu votum persolvit; at illi
Aurea divinas urna profudit aquas.

Crudelem et Boream rapta Orithyia negabit.
Hic deus et terras et maria alta domat.

Crede mihi, nobis mitescet Scylla ; nec unquam

20

30

40

50

50

Alternas revomet vasta Charybdis aquas Ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris : Purus et Orion, purus et Hædus erit. Quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, Exitus hic nobis non inhonestus erit.

ELEGIA XXVII.

Quod incerta Hora Mortis.

At vos incertam, mortales, funeris horam
Quæritis, et quâ sit Mors aditura viâ;
Quæritis et cœlo Phœnicum inventa sereno,
Quæ sit stella homini commoda, quæque mala.
Seu pedibus Parthos sequimur, seu classe Britannos,
Et maris et terræ cæca pericla viæ.

Rursus et objectum fletis capiti esse tumultum,
Cum Mavors dubias miscet utrimque manus:
Præterea domibus flammam, domibusque ruinam,
Neu subeant labris pocula nigra tuis.
Solus amans novit, quando periturus, et a quâ

10

Morte: neque hic Boreæ flabra, neque arma timet Jam licet et Stygiâ sedeat sub arundine remex, Cernat et infernæ tristia vela ratis;

Si modo clamantis revocaverit aura puellæ,
Concessum nullâ lege redibit iter.

ELEGIA XXVIII.

Ad Jovem, pro Amicâ ægrotante.

Jupiter! affectæ tandem miserere puellæ :
Tam formosa tuum mortua crimen erit.
Venit enim tempus, quo torridus æstuat aër,
Incipit et sicco fervere terra Cane.

Sed non tam ardoris culpa est, neque crimina cœli,

Quam toties sanctos non habuisse deos.
Hoc perdit miseras, hoc perdidit ante, puellas.
Quidquid jurârunt, ventus et unda rapit.
Num sibi collatam doluit Venus? illa peræque
Præ se formosis invidiosa dea est.

An contemta tibi Junonis templa Pelasgæ?
Palladis aut oculos ausa negare bonos?
Semper, formosæ, non nôstis parcere verbis:
Hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit.
Sed tibi, vexatæ per multa pericula vitæ
Extremo veniet mollior hora die.

Io versa caput primos mugiverat annos :
Nunc dea, quæ Nili flumina vacca bibit.
Ino etiam primâ terras ætate vagata est :
Hanc miser implorat navita Leucotheen.
Andromede monstris fuerat devota marinis:
Hæc eadem Persei nobilis uxor erat.
Callisto Arcadios erraverat ursa per agros:
Hæc nocturna suo sidere vela regit.
Quod si forte tibi properârint fata quietem,
Illa sepulturæ fata beata tuæ;
Narrabis Semelæ, quo sis formosa periclo,
Credet et illa suo docta puella malo.
Et tibi, Mæonias inter Heroïdas omnes,
Primus erit, nullâ non tribuente, locus.
Nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem.
Et deus, et durus vertitur ipse dies.
Hoc tibi vel poterit conjux ignoscere Juno:
Frangitur et Juno, siqua puella perit.
Deficiunt magico torti sub carmine rhombi ;
Et tacet exstincto laurus adusta foco:
Et jam Luna negat toties descendere cœlo ;
Nigraque funestum concinit omen avis.
Una ratis fati nostros portabit amores
Cœrula, ad infernos velificata lacus.
Si non unius, quæso miserere duorum:
Vivam, si vivet: si cadet illa, cadam.
Pro quibus optatis sacro me carmine damno ;

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »