Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ELEGIA XXV.

Ad Cynthiam.

Risus eram positis inter convivia mensis;
Et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos:
Ungue meam morso sæpe querêre fidem.
Nil moveor lacrymis; istâ sum captus ab arte.
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens; sed fletum injuria vincit:
Tu bene conveniens non sinis ire jugum.
Limina jam nostris valeant lacrymantia verbis,
Nec tamen iratâ janua fracta manu.
At te celatis ætas gravis urgeat annis;
Et veniat formæ ruga sinistra tuæ.
Vellere tum cupies albos a stirpe capillos,
At speculo rugas increpitante tibi.
Exclusa inque vicem fastus patiêre superbos;
Et, quæ fecisti, facta querêris anus.
Has tibi fatales cecinit mea pagina diras.
Eventum formæ disce timere tuæ.

10

SEX. AURELII PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER QUARTUS.

ELEGIA I.

De Urbe Româ.

10

10

Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
Ante Phrygem Æneam, collis et herba fuit.
Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phœbo,
Euandri profugæ concubuêre boves.
Fictilibus crevêre Deis hæc aurea templa;
Nec fuit opprobrio facta sine arte casa.
Tarpeiusque pater nudâ de rupe tonabat;
Et Tiberis nostris advena bubus erat.
Qua gradibus domus ista Remi se sustulit olim,
Unus erat fratrum maxima regna focus.
Curia, prætexto quæ nunc nitet alta senatu,
Pellitos habuit, rustica corda, patres.
Buccina cogebat priscos ad verba Quirites.
Centum illi in prato sæpe senatus erant.
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro;
Pulpita sollennes non oluêre crocos.
Nulli cura fuit externos quærere divos,
Cum tremeret patrio pendula turba sacro.
Annuaque accenso celebrare Palilia fœno,

Qualia nunc curvo lustra novantur equo.

20

[ocr errors]

30

Vesta coronatis pauper gaudebat asellis:
Ducebant macræ vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci;
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
Verbera pellitus setosa movebat arator;
Unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis;
Miscebant ustâ prœlia nuda sude.
Prima galeritus posuit prætoria Lucmo;
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves.
Hinc Tities, Ramnesque viri, Luceresque coloni :
Quattuor hinc albos Romulus egit equos.
Quippe suburbanæ parvâ minus urbe Bovillæ ;
Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabî;
Et stetit Alba potens, albæ suis omine nata,
Hâc, ubi Fidenas longe erat ire, viâ.
Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus;
Sanguinis altricem nunc pudet esse lupam.
Huc melius profugos misisti, Troja, penates.
Heu! quali vecta est Dardana puppis ave!
Jam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
Læserat abiegni venter apertus equi;
Cum pater in nati trepidus cervice pependit,
Et verita est humeros urere flamma pios.
Tunc animi venêre Decî, Brutique secures ;
Vexit et ipsa sui Cæsaris arma Venus.
Arma resurgentis portans victricia Troja,
Felix terra tuos cepit, Iule, deos.
Si modo Avernalis tremulæ cortina Sibyllæ
Dixit Aventino rura pianda Remo;
Aut si Pergameæ sero rata carmina vatis
Longævum ad Priami vera fuêre caput:
"Vertite equum, Danai: male vincitis. Ilia tellus
Vivet; et huic cineri Jupiter arma dabit."
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo!

Monia namque pio conor disponere versu.

Heu mihi, quod nostro parvus in ore sonus!

40

50

Sed tamen exiguo quodcumque in pectore rivi
Fluxerit, hoc patriæ serviat omne meæ.
Ennius hirsutâ cingat sua dicta coronâ:

Mî folia ex hederâ porrige, Bacche, tuâ,
Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,
Ingenio muros æstimet ille meo.

Roma, fave: tibi surgit opus: date candida, cives, Omina; et inceptis dextera cantet avis.

60

70

Sacra, diesque canam, et cognomina prisca locorum :
Has meus ad metas sudet oportet equus.
Dicam, Troja cades, et Troïa Roma resurges;
Et maris et terræ longa sepulcra canam.
Quo ruis imprudens vaga dicere facta, Properti?
Non sunt, ah! dextrâ condita fila colu.
Aversis Charisin cantas: aversus Apollo
Poscitur invitâ verba pigenda lyrâ.

Certa feram certis auctoribus; aut ego vates
Nescius æratâ signa movere pilâ.

Me creat Archytæ soboles Babylonius Horos,
Horos, et a proavo ducta Conone domus.
Dî mihi sunt testes, non degenerâsse propinquos,
Inque meis libris nil prius esse fide.
Nunc pretium fecêre deos, et fallitur auro
Jupiter obliquæ signa iterata rotæ.
Felicesque Jovis stellas, Martisque rapacis,
Et grave Saturni sidus in omne caput.
Quid moveant Pisces, animosaque signa Leonis,
Lætus et Hesperiâ quid Capricornus aquâ.
Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos,
(Illa dabat natis arma vetante deo)
Non posse ad patrios sua pila referre penates.
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus eques, dum saucia protegit ora,
Heu! sibi prolapso non bene cavit equo.
Gallus at in castris dum credita signa tuetur,
Concidit ante aquila rostra cruenta suæ.

80

90

Fatales pueri! duo funera matris avaræ !
Vera, sed invito, contigit ista fides.

Idem ego, cum Cinaræ traheret Lucina dolores,
Et facerent uteri pondera lenta moram,
"Junoni votum facite impetrabile," dixi.

Illa parit: libris est data palma meis.

100

Hoc neque arenosum Libya Jóvis explicat antrum, Aut sibi commissos fibra locuta deos;

Aut siquis motas cornicis senserit alas;

Umbra neque hæc magicis mortua prodit aquis:
Adspicienda via est cœli, versusque per astra
Trames, et ab zonis quinque petenda fides.
Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit
Ille bene hærentes ad pia saxa rates.
Idem Agamemnoniæ ferrum cervice puellæ

Tinxit; et Atrides vela cruenta dedit.
Nec rediêre tamen Danai. Tu diruta fletum
Supprime, et Euboïcos respice, Troja, sinus.
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes,
Et natat exuviis Græcia pressa tuis.
Victor Oilide, rape nunc, et dilige vatem,
Quam vetat avelli veste Minerva suâ.
Hactenus historiæ: nunc ad tua devehor astra:
Incipe tu lacrymis æquus adesse novis.
Umbria te notis antiqua penatibus edit.
Mentior? an patriæ tangitur ora tuæ ?
Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,
Et lacus æstivis intepet Umber aquis,
Scandentisque arcis consurgit vertice murus,
Murus ab ingenio notior ille tuo.
Ossaque legisti, non illâ ætate legenda,
Patris; et in tenues cogeris ipse lares.
Nam tua cum multi versarent rura juvenci,
Abstulit excultas pertica tristis opes.
Mox, ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
Matris et ante deos libera sumta toga,
Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo,
Et vetat insano verba tonare foro.

110

120

130

« ZurückWeiter »