Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ELEGIA X.

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus, et vere ferreus, ille fuit!

Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata;
Tunc brevior diræ mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante dapes;
Non arces, non vallus erat; somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nôssem

Arma, nec audissem corde micante tubam!
Nunc ad bella trahor; et jam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere.

Sed, patrii, servate, Lares; aluistis et îdem,
Cursarem vestros cum tener ante pedes.
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos;
Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tunc melius tenuêre fidem, cum paupere cultu
Stabat in exiguâ ligneus æde deus.
Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam,
Seu dederat sanctæ spicea serta comæ.
Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat,
Postque comes purum filia parva favum.
At nobis ærata, Lares, depellite tela:

Hostia erit plenâ rustica porcus harâ;
Hanc purâ cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis,
Sternat et adversos, Marte favente, duces;
Ut mihi potanti possit sua dicere facta

Miles, et in mensâ pingere castra mero.
Quis furor est atram bellis arcessere Mortem?
Imminet, et tacito clam venit illa pede.

10

20

30

Non seges est infra, non vinea culta; sed audax
Cerberus, et Stygiæ navita turpis aquæ.
Illic, exesisque genis ustoque capillo,

Errat ad obscuros pallida turba lacus.
Quam potius laudandus hic est, quem prole paratâ
Occupat in parvâ pigra senecta casâ!
Ipse suas sectatur oves, at filius agnos;

Et calidam fesso comparat uxor aquam.
Sic ego sim; liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat. Pax candida primum
Duxit araturos sub juga curva boves.
Pax aluit vites, et succos condidit uvæ,

Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque vigent: at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
Uxorem plaustro, progeniemque, domum.
Sed Veneris tunc bella calent; scissosque capillos
Femina, perfractas conqueriturque fores.
Flet teneras subtusa genas; sed victor et ipse
Flet, sibi dementes tam valuisse manus.
At lascivus Amor rixa mala verba ministrat,
Inter et iratum lentus utrumque sedet.

Ah! lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
Verberat; e cœlo deripit ille deos.

Sit satis, e membris tenuem rescindere vestem;
Sit satis, ornatus dissolüisse comæ:

Sit lacrymas movisse satis; quater ille beatus,
Quo tenera irato flere puella potest.

Sed manibus qui sævus erit, scutumque sudemque
Is gerat, et miti sit procul a Venere.
At nobis, Pax alma, veni, spicamque teneto ;
Perpluat et pomis candidus ante sinus.

40

50

60

ALBII TIBULLI

LIBER SECUNDUS.

ELEGIA I.

QUISQUIS ades, faveas; fruges lustramus et agros,
Ritus ut a prisco traditus exstat avo.
Bacche, veni; dulcisque tuis e cornibus uva
Pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.
Luce sacrâ requiescat humus, requiescat arator;
Et grave suspenso vomere cesset opus.
Solvite vincla jugis; nunc ad præsepia debent
Plena coronato stare boves capite.
Omnia sint operata deo; non audeat ulla

Lanificam pensis imposuisse manum.
Vos quoque abesse procul jubeo, discedite ab aris,
Quîs tulit hesternâ gaudia nocte Venus.
Casta placent superis: purâ cum veste venite,
Et manibus puris sumite fontis aquam.
Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras,
Vinctaque post oleâ candida turba comas.
Di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes:
Vos mala de nostris pellite limitibus.
Neu seges eludat messem fallacibus herbis,
Neu timeat celeres tardior agna lupos.
Tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
Ingeret ardenti grandia ligna foco;
Turbaque vernarum, saturi bona signa coloni,
Ludet, et ex virgis exstruet ante casas.

10

[blocks in formation]

Eventura precor. Vide'n' ut felicibus extis
Significet placidos nuntia fibra deos?
Nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos
Consulis, et Chio solvite vincla cado.
Vina diem celebrent; non festâ luce madere
Est rubor, errantes et male ferre pedes.

30

Sed, "Bene Messalam," sua quisque ad pocula dicat;
Nomen et absentis singula verba sonent.
Gentis Aquitanæ celeber Messala triumphis,
Et magna intonsis gloria victor avis,
Huc ades, adspiraque mihi, dum carmine nostro
Redditur agricolis gratia cœlitibus.
Rura cano, rurisque deos; his vita magistris
Desuevit quernâ pellere glande famem.
Illi compositis primum docuêre tigillis
Exiguam viridi fronde operire domum.
Illi etiam tauros primum docuisse feruntur
Servitium, et plaustro supposuisse rotam.
Tunc victus abiêre feri; tune consita pomus;
Tunc bibit irriguas fertilis hortus aquas.
Aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores,

Mixtaque securo est sobria lympha mero.
Rura ferunt messes, calidi cum sideris æstu
Deponit flavas annua terra comas.
Rure levis verno flores apis ingerit alveo,
Compleat ut dulci sedula melle favos.
Agricola assiduo primum satiatus aratro
Cantavit certo rustica verba pede;
Et satur arenti primum est modulatus avenâ
Carmen, ut ornatos diceret ante deos.
Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
Primus inexpertâ duxit ab arte choros.
Huic datus a pleno, memorabile munus, ovili
[*Dux pecoris hircus: duxerat hircus oves.]
Rure puer verno primum de flore coronam
Fecit, et antiquis imposuit Laribus.

Rure etiam, teneris curam exhibitura puellis,
Molle gerit tergo lucida vellus ovis;

40

50

Hinc et femineus labor est; hinc pensa colusque;
Fusus et apposito pollice versat opus:
Atque aliqua assiduæ textis operata Minervæ
Cantat; et applauso tela sonat latere.
Ipse interque greges interque armenta Cupido
Natus et indomitas dicitur inter equas.
Illic indocto primum se exercuit arcu.

Hei mihi! quam doctas nunc habet ille manus!
Nec pecudes, velut ante, petit; fixisse puellas
Gestit, et audaces perdomuisse viros.
Hic juveni detraxit opes; hic dicere jussit
Limen ad iratæ verba pudenda senem.
Hoc duce, custodes furtim transgressa jacentes,
Ad juvenem tenebris sola puella venit;
Et pedibus prætentat iter, suspensa timore;
Explorat cæcas cui manus ante vias.

Ah miseri, quos hic graviter deus urget! at ille
Felix, cui placidus leniter afflat Amor!
Sancte, veni dapibus festis: sed pone sagittas;
Et procul ardentes, hinc procul, abde faces.
Vos celebrem cantate deum, pecorique vocate;
Voce palam pecori, clam sibi quisque vocet;
Aut etiam sibi quisque palam: nam turba jocósa
Obstrepit, et Phrygio tibia curva sono.

71

80

Ludite: jam Nox jungit equos, currumque sequuntur Matris lascivo sidera fulva choro.

Postque venit tacitus fuscis circumdatus alis

Somnus, et incerto Somnia nigra pede.

ELEGIA II.

Dicamus bona verba, venit Natalis, ad aras:
Quisquis ades, linguâ, vir mulierque, fave.
Urantur pia thura focis, urantur odores,
Quos tener e terrâ divite mittit Arabs
Ipse suos Genius adsit visurus honores,

Cui decorent sanctas mollia serta comas;

90

« ZurückWeiter »