Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Aut admirari desine, cur fugiunt.

CARMEN LXX.

De Inconstantiâ feminei Amoris.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi; non si se Jupiter ipse petat.
Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapidâ scribere oportet aquâ.

CARMEN LXXI.

Ad Virronem.

Siquoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus, Aut siquem merito tarda podagra secat, Emulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem, Mirifice est a te nactus utrumque malum. Nam quoties futuit, toties ulciscitur ambos: Illam affligit odore, ipse perit podagrâ.

CARMEN LXXII.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nôsse Catullum,
Lesbia; nec, præ me, velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem injuria talis Cogit amare magis, sed bene velle minus.

CARMEN LXXIII.

In Ingratum.

Desiné de quoquam quidquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :
Immo etiam tædet, tædet obestque magis;
Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
Quam modo qui me unum atque unicum amicum
habuit.

CARMEN LXXIV.

In Gellium.

Gellius audierat, patruum objurgare solere,
Siquis delicias diceret, aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit, fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

[ocr errors]

CARMEN LXXV.

Ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit unquam fœdere tanta,
Quanta in amore tuo ex parte reperta meâ est.

Nunc est mens adducta tuâ, mea Lesbia, culpâ,
Atque ita se officio perdidit ipsa pio,

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

CARMEN LXXVI.

Ad se ipsum.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violâsse fidem, nec fœdere in ullo
Divûm ad fallendos numine abusum homines;
Multa parata manent in longâ ætate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quæcumque homines bene quoiquam aut dicere possunt,

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt;
Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti.
Quare jam te cur amplius excrucies?

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque reducis,
Et, Dîs invitis, desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem :
Difficile est: verum hoc quâlubet efficias.
Una salus hæc est; hoc est tibi pervincendum.
Hoc facies, sive id non pote, sive pote.

O Di, si vostrum est misereri, aut siquibus unquam
Extremâ jam ipsâ in morte tulistis opem ;
Me miserum adspicite; et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore lætitias.

10

20

Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit :
Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.
O Dî, reddite mî hoc pro pietate meâ.

CARMEN LXXVII.

Ad Rufum.

Rufe, mihi frustra ac necquidquam credite amice;
Frustra? immo magno cum pretio atque malo:
Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens,
Mi misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum
Vita! heu! heu nostræ pestis amicitiæ!

CARMEN LXXVIII.

De Gallo.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima conjux Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces jungit amores, Cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,
Qui patruus patrui monstret adulterium.

Sed nunc id doleo, quod puræ impura puellæ
Suavia conjunxit spurca saliva tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia sæcla
Noscent; et, qui sis, fama loquetur anus.

CARMEN LXXIX.

In Lesbium.

Lesbius est pulcher: quidni? quem Lesbia malit, Quam te cum totâ gente, Catulle, tuâ.

H

Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, Si tria notorum suavia reppererit.

CARMEN LXXX.

Ad Gellium.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
Hibernâ fiant candidiora nive,

Mane domo cum exis, et cum te octava quiete
E molli longo suscitat hora die?
Nescio quid certe est. An vere fama susurrat,
Grandia te medii tenta vorare viri?
Sic certe clamant Virronis rupta miselli
Ilia, et emulso labra notata sero.

CARMEN LXXXI.

Ad Juventium.

Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi,
Bellus homo, quem tu diligere inciperes,
Præterquam iste tuus moribundâ a sede Pisauri
Hospes, inauratâ pallidior statuâ?

Qui tibi nunc cordi est; quem tu præponere nobis
Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

CARMEN LXXXII.

Ad Quintium.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,
Aut aliud, siquid carius est oculis;
Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis, siquid carius est oculis.

« ZurückWeiter »