Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

venditionibus seu locationibus camerariatuum, bajulationum et aliorum
officiorum anno presenti facta, preter pecuniam si quam habes quam te
assignare volumus camere nostre, Riccardo de Polcaro fideli nostro assi-
gnes, recipiens ab eo exinde apodixam. Nos enim sibi dedimus in man-
datis ut a primo preteriti mensis septembris hujus XIII indictionis ab offi-
cialibus in ipsis partibus per te statutis pro parte curie nostre recipiat
rationem, et quia quedam de predictis rebus, nondum recepto mandato
nostro, sibi ut asseris assignasti, celsitudini nostre placet.

Datum Lucerie, XVI aprelis, XIII indictionis.
Scripsit idem Riccardo predicto quod recipiat.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, de expensis et necessariis dandis tappetario et tarrasiatoribus.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 99 verso; in edit. Carcan., p. 398.)

Item de imperiali mandato facto per dominum Johannem Morum scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Mandamus et precipimus fidelitati tue quatenus magistro Wiccardo tappetario pro se, uno equo et uno scuterio et duobus discipulis, magistro Johanni tarrasiatori pro se, uxore et uno scuterio, magistro Greco tarrasiatori pro se et uno servitore et Abdalla servo nostro tarrasiatori pro se tantum, expensas juxta assisam curie nostre de pecunia que est per manus tuas et cetera necessaria ad facienda servitia nostra, pro quibus expensas ipsas recipiunt, de cetero debeas exhibere; provisurus ut laborent continue et in eis aliquatenus non admictantur expense nec cogantur per te proinde per Apuliam laborare.

Datum Lucerie, XVI aprelis, XIII indictionis.

Luceriae, 16 aprilis.

Luceriae, 16 aprilis.

Mandatum ad justitiarios terrae Bari et Basilicatae de salmis ordei apud Fogiam portandis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 99 verso; in edit. Carcan., p. 398.)

Item de imperiali mandato scripsit Jacobus de Bantra :

Fredericus, etc., L. de Franco justitiario terre Bari, etc. Mandamus et precipimus fidelitati tue quatenus duo millia salmarum ordei de justitiariatu tuo portari facias per homines regionis apud Fogiam ad vendendum, etc.

Datum Lucerie, XVI aprelis, XIII indictionis.

Item Thomasio filio Osmundi, justitiario Basilicate, similes de mille salmis ordei (1).

Celani Capitinatae, 17 aprilis.

Mandatum ad portulanos de pecunia ad cameram deportanda. (Regest. imper. Freder. II, fol. 99 verso; in edit. Carcan., p. 398.)

De imperiali mandato facto per magistrum Petrum de Vineis (sic) scripsit Roggerius de Salerno:

Fredericus, etc., Morico et sociis portulanis Regularum, etc. Mandamus quatenus totam pecuniam quam habetis et habere poteritis in presenti, statim receptis hys licteris, vestrum aliquis portet ad cameram nostram omni mora et occasione remotis.

Datum Celani Capitinate, XVII aprelis, XIII indictionis.

Similes Leoni Bello et socio portulano Sancti Cataldi.

Similes Henrico Tenardo portulano Turris ad mare, ut mictat per fidum nuntium.

(1) Quod mandatum sexto decimo die aprilis ut praecedens, sed apud Celanum Capitinatae scriptum fuisse videtur.

Celani

17 aprilis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, de expensis exhi- Capitinatae, bendis nepoti regis Tunnisi et Perrono de Panormo ad ipsius servitium deputato.

(Regest, imper. Freder. II, fol. 100 recto; in edit. Carcan., p. 398.)

De imperiali mandato facto per dominum Johannem Morum scripsit Lau

rentius:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Mandamus tibi quatenus Abdellasis nepoti regis Tunnisi qui apud Luceriam de mandato nostro moratur, pro se, tribus scuteriis et quatuor equis et Perrono de Panormo fideli nostro ad ipsius servitium deputato pro se, uno scuterio et duobus equis expensas juxta assisam curie nostre, donec in servitio ipso morabitur, de pecunia curie nostre que est per manus tuas debeas exhibere ad requisitionem ipsius Perroni, recepturus a dicto Perrono de predictis omnibus que dederis apodixam.

Datum Celani Capitinate, XVII aprilis, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Aprutii ut juxta mandatum Hectori de Montefusculo suo praedecessori factum, opus de formis lacus Fucini purgandis et aperiendis compleri faciat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 100 verso; in edit. Carcan., p. 398.)

De imperiali mandato facto per magistrum Petrum de Vinea per J. de Sancto Germano facte sunt littere:

Fredericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc. Accedens ad presentiam nostram Theol., magister operis Lacus Fucini, fidelis noster, pro

posuit

coram nobis quod cum dudum ad petitionem hominum contrate

Fogiae, 20 aprilis.

mandaverimus Hectori de Montefusculo tunc justitiario Aprutii, fideli nostro, ut formas ipsius lacus que propter operis constructi malitiam et vetustatem erant pone ruinam, purgari et aperiri faceret, ut aque superflue Fucini que ipsum occupant inde labantur sicut antiquitus fieri consuevit, et idem justitiarius juxta formam mandati nostri ad executionem ipsius operis processisset, ita quod idem opus jam est pro majori parte perfectum, tu pro eo quod super hoc non recepisti a celsitudine nostra mandatum, ad executionem ipsius operis prout expedit non intendas. Volentes igitur ut felicibus temporibus nostris dictum opus non remaneat imperfectum, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ad perfectionem ipsius operis diligenter intendens, illud juxta formam quam prefatus Hector justitiarius super hoc de mandato celsitudinis nostre statuit, facias percompleri ad laudem et gloriam nominis nostri et profectum nostrorum fidelium et hominum regionis.

Datum Fogie, XX aprelis, XIII indictionis.

Fogiae, 20 aprilis.

Mandatum ad Riccardum de Pulcaro pro companagio et solidis custodi castri Agropolis et personis cum eo statutis de proventibus Caputaquensis ecclesiae exhibendis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 100 verso; in edit. Carcan., p. 399.)

De eodem mandato per eumdem facle sunt littere :

Fredericus, etc., R. de Pulcaro, etc. Exposuit majestati nostre Urso judex Capudaquensis fidelis noster quod cum per curiam nostram statutus sit custos castri nostri Agropoli et elapsis jam quatuor mensibus et ultra, pro se companagium et pro personis statutis ad custodiam ejusdem castri solidos et companagium non habuerit, castrum ipsum nisi super hoc ei provideatur commode custodire non potest. Volentes igitur ut in custodia dicti castri non habeatur defectus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus certificatus de tempore quo idem judex recepit solidos et companagium ab Angelo de Marra fideli nostro et de quantitate

personarum statutarum ibidem, solidos et companagium pro tempore preterito pro quo nichil eum tibi constiterit recepisse et in antea, ipsi judici de proventibus Capudaquensis ecclesie qui sunt per manus tuas, tribui facias pro personis statutis in dicto castro, sicut per prefatum A. de Marra recipere consuevit, et facias sibi de hys que receperis apodixam.

Datum Fogie, XX aprelis, XIII indictionis.

Mandatum ad Criscium Amalfitanum ut ad opus curiae exigat pecuniam et victualia quae notarius Stabilis et quidam alii curiae solvere tenentur.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 100 verso; in edit. Carcan., p. 399.)

Per manus ejusdem facte sunt littere :

Fredericus, etc., Criscio Amalfitano magistro camerario Aprutii, etc. Exposuit majestati nostre Thomasius de Acto fidelis noster quod notarius Stabilis et Accurribonus de Sancto Fabiano et quidam alii quibus diversa officia commiserat idem Thomasius, dum in Aprutio camerariatus officium exerceret, quamdam quantitatem pecunie et victualium quam solvere curie nostre tenentur, eidem T. pro eo quod amotus fuit ab officio, non solverunt. Quocirca fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus receptis a prefato T. nominibus debitorum et pecunie ac victualium quantitate in quibus curie nostre tenentur, pecuniam et victualia quelibet quorum eos curie nostre inveneris debitores, ad opus curie nostre exigas, faciens sibi de hys que receperis apodixam.

Datum Fogie, XX aprilis, XIII indictionis.

Fogiae, 20 aprilis.

Mandatum ad Riccardum de Pulcaro ut omnia bona judicis Jacobi de Sancta Agatha ad opus curiae procurari faciat.

Fogiae, 20 aprilis.

V. Pars 2.

115

« ZurückWeiter »