Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nata, instructurus nuntios tuos qui ipsos conducent ut cum apud Asculum fuerint, Riccardo de Montefusculo justitiario Capitinate fideli nostro hoc debeant intimare, processuri deinde sicut per eum beneplacitum nostrum scient.

Datum Lucerie, III aprilis, XIII indictionis.

Similes scripsit Riccardo de Montenigro justitiario Terre Laboris. Similes Thomasio de Montenigro justitiario Principatus et terre Beneventane.

Similes Thomasio filio Osmundi justitiario Basilicate.

Similes L. de Franco justitiario terre Barri.

Similes Tholomeo de Castellione justitiario vallis Gratis et terre Jordane.

Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris, commendans quod pecuniam ad Henricum regem Turrium et Gallurae miserit, et ut veniat in festo Palmarum ad praesentiam principis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 95 recto; in edit. Carcan., p. 388.)

De imperiali mandato facto per magistrum G. de Tocco scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Riccardo de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Consueta benignitate recepimus licteras, etc. Quod autem recepto mandato nostro quod tibi direximus de mictendis mille DCLXVII unciis auri ad H. illustrem regem Turrium et Gallure, etc., pro nostris servitiis, significasti te statim ipsam pecuniam recollectam ad eumdem usque Sanctum Flavianum misisse, gratum habemus et tuam inde sollicitudinem commendamus. Laudamus etiam studium tuum quod diligenter insistis ad recolligendum duo milia uncias [auri] que de mandato nostro assignare debes Riccardo de Sancto Germano fideli nostro, pro nostris que sibi commisimus servitiis exequendis; super quo et super colligenda omni alia pecunia curie nostre et ad nostram presentiam deferenda, esse te volumus

Luceriae, 3 aprilis.

Luceriae, 3 aprilis.

diligentem. Quod vero audito felici adventu nostro in regnum, ad nostram presentiam properabas, et magister Petrus de Vinea magne curie nostre judex fidelis noster pro exequendis servitiis nostris reverti te fecit, placet nobis, fidelitati tue mandantes quod in festo Palmarum sicut jam tibi mandavimus, nostro te conspectui representes.

Datum Lucerie, III aprilis, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Basilicatae ut in festo Palmarum cum pecunia recollecta ad praesentiam principis veniat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 95 recto; in edit. Carcan., p. 359.)

Scripsit idem notarius de superiori mandato responsales :

Fredericus, etc., Thomasio filio Osmundi justitiario Basilicate, etc. Benigne recepimus, etc. De adventu autem tuo ad presentiam nostram super quo nostrum beneplacitum requisisti, mandamus fidelitati tue ut ordinata diligenti custodia filii nostri (1), te in festo Palmarum nostro conspectui representes, totam pecuniam quam habes tam de collecta quam aliunde, sicut scripsisti, ad nostram tecum presentiam portaturus. Te autem coram nobis presente, super capitulis aliis que nostro culmini destinasti nostrum recipies beneplacitum et mandatum.

Datum Lucerie, III aprilis, XIII indictionis.

Luceriae, 3 aprilis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, ut ad requisitionem Jacobi Capice expensas pro familiis curiae imperatricis et Friderici, imperatoris filii, debeat exhibere.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 95 recto; in edit. Carcan., p. 389.)

(4) Scilicet Henrici, quondam regis Romanorum.

De imperiali mandato facto per dominum Johannem Morum scripsit Laurentius :

Fredericus, etc., A. filio Henrici, etc. Mandamus et precipimus fidelitati tue quatenus ad requisitionem Jacobi Capice statuti super servitiis curie karissime consortis nostre I. Romanorum imperatricis semper auguste, fidelis nostri, sic studeas ordinare quod hac vice de proventibus curie nostre qui sunt per manus tuas, des indumenta pro familia curie Idicte consortis nostre et F. karissimi filii nostri, ac donec eadem consors nostra et idem filius noster in jurisdictione tua morabuntur, ad requisitionem ejusdem quelibet oportuna pro eis et suis familiis debeas exhibere, recepturus a dicto Jacobo de omnibus que propterea dederis idoneam apodixam.

Datum Lucerie, III aprilis, XIII indictionis.

Mandatum ad Guillelmum de Pedevillano et ad secretum Messanae ut opus castri novi Messanae cum omni studio et diligentia compleri debeat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 95 recto; in edit. Carcan., p. 389.)

De mandato imperiali scripsit G. de Tocco:

Luceriae,

3 aprilis.

Fredericus, etc., Guillelmo de Pedevillano, etc. Fidelitati tue licteras solita benignitate recepimus et continentiam intelleximus diligenter. Super eo vero quod significasti per eas quod in opere castri novi Messane non secundum mandatum nostrum qui opus ipsum volumus cum omni studio consummari, sed remisse proceditur, pro eo quod secretus Messane fidelis noster X uncias auri tantum tibi dandas ordinavit per mensem, de quibus facis perreria laborari ad extrahendos lapides cum perriatoribus et portatoribus nostris, et per eum qui statutus est per eumdem secretum super sumeriis et bubus non laboratur in opere ipso nisi cum XL sumeriis et uno pariclo, cum nos statuerimus ut cum centum sumeriis et XX pari- Fol. 95 verso. clis in eodem opere laboretur, fidelitati tue taliter respondemus quod

V. Pars 2.

111

cum super opere castri ipsius efficaciter velimus intendi, ecce damus nostris licteris in mandatis eidem secreto ut somerios et paricla boum in ea quantitate statuat in qua laborari statutum est per nostram curiam in eodem, quod nullus omnino defectus super eodem opere commictatur et apparatum de calce fieri faciat et de ceteris oportunis. Tu vero in eodem opere curam habeas diligentem, sicut de industria tua confidimus, ita quod per effectum tua diligentia in conspectu nostri culminis commendetur. Quia vero (a) castrum nostrum Messane Senatori de Archis fideli nostro cum omnibus rebus que in eo fuerunt juxta mandatum nostri culminis assignasti, et inde sunt confecta tria instrumenta publica similia, tuam diligentiam approbamus, ex quibus scriptis unum ad curiam nostram per te volumus destinari.

Datum Lucerie, III aprelis, XIII indictionis.

Item:

Fredericus, etc., secreto Messane, etc. Significante G. de Pedevillano fideli nostro nostra serenitas intellexit quod in opere novi castri nostri Messane non laboratur nisi cum XL sumeriis et uno pariclo boum per eum quem super ipsius castri opere statuisti, et nullus apparatus sit de calce et sic in eodem opere remisse proceditur, cum nos mandaverimus ut cum C sumeriis et XX pariclis in eodem opere intente et efficaciter laboretur. Cum igitur velit serenitas nostra quod opus nostrum cum omni studio et diligentia consummetur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus cum tot sumeriis et pariclis boum ibidem statuas laborari cum quot laborari statutum est per nostram curiam in eodem opere, quod nulla in opere commictatur negligentia vel defectus; apparatum etiam calcis fieri facias tanto operi congruentem, ita ut opus ipsum juxta mandatum et intentionem culminis nostri fieri possit celeriter et tu proinde nostro conspectui laudabilis presenteris.

Datum [ut supra].

(a) Ibi additur per, quod sensum turbat.

Litterae responsales ad Riccardum de Pulcaro de frumento mittendo in terram Lunesani pro munitione castrorum hujus regionis, de defectu picis, de equis et mulis qui Capuae sunt.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 95 verso; in edit. Carcan., p. 389 et 390.) Item:

Fredericus, etc., R. de Pulcaro, etc. Fidelitatis tue litteras benigne recepimus et que continentur in eis intelleximus diligenter, tuum studium commendantes quia, sicut scripsisti, frumentum mictendum in terra Lunesani juxta mandatum nostrum pro munitione castrorum nostrorum que in contrata illa in manibus nostris tenemus, paratum habes et super ipso frumento virum fidelem et idoneum statuisti. Verum quia per nos instrui postulasti quot et que castra nostra muniri debeant in regione illa et quot servientes sint ad uniuscujusque custodiam deputati, fidelitati tue taliter respondemus quod cum de hoc nos etiam simus incerti, te inde instruere presentibus non valemus; sed placet nobis ut nuntius tuus quem mictes super frumento ipso requirat inde R. de Guasto capitaneum Lunesani fidelem nostrum et ab ipso accipiet que castra nostra muniri debeant et numerum servientium qui ad ipsorum castrorum custodiam sunt statuti. De pice quam dicis non esse in Principatu et Terra Laboris, pro cujus defectu scribis dampnum curiam nostram incurrere, placet nobis ut in adventu tuo ad nos qui debet esse propinquus, hoc ad memoriam nostram reducas, expressurus nobis quantitatem picis que fuerit oportuna, et tunc inde mandabimus quod melius videbitur expedire. De equis et mulis XXXIIII inter omnes quos scripsisti foro (a) Capue, quorum quidam fuerunt magistri quondam Johannis de Laurentio et quidam episcopi Capudaquensis, mandamus fidelitati tue ut ipsos omnes facias ad curiam nostram duci et nostre excellentie presentari. Datum Lucerie, III aprelis, XIII indictionis.

(a) Sic; verisimiliter legendum fore.

Luceriae, 3 aprilis.

« ZurückWeiter »