Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mandatum ad universos officiales per Aprutium et Capitinatam constitutos ut ad requisitionem Henrici de Morra magistri justitiarii pro sustentatione militum Lombardorum in regnum venientium necessaria tribuant.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 89 recto; in edit. Carcan., p. 381.)

De mandato imperiali facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Tocco licteras patentes :

Fredericus, etc., justitiariis, magistris camerariis, etc., bajulis et universis officialibus per justitiariatum Aprutii et Capitinate constitutis, etc. Quia premictimus Henricum de Morra (a), etc., usque Fogiam cum militibus Lombardis qui de mandato nostro veniunt in regnum pro servitio nostro, quibus in omnibus necessariis plene volumus providere, sicut eidem magistro justitiario dedimus oretenus in mandatis, fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus ad requisitionem ejusdem magistri justitiarii quecumque pro sustentatione necessaria dictorum militum Lombardorum a vobis requisierit, ei sine difficultate qualibet tribuatis quousque se inde apud Fogiam cum eisdem militibus presentabit; de hys vero que sibi dederitis recipiatis ad cautelam debitam apodixam.

Datum Arroni, XVIII martii, XIII indictionis.

Arroni, 18 martii.

Mandata ad Nicolinum Spinulam et Riccardum de Pulcaro ut veniant ad conspectum principis qui feliciter in regnum re

versus est.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 89 verso; in edit. Carcan., p. 381.) (a) In impresso Hectorem de Marra, male.

Apud Introducum, 19 martii.

De mandato imperiali scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., Nicolino Spinule ammirato, etc. Licteras fidelitatis tue et ipsis interclusa capitula consueta benignitate recepimus et intelleximus diligenter. Verum quia tibi per alias licteras nostras mandavimus ut ad presentiam nostram festinus accedas, tibi licteris nostris non duximus respondendum, expectantes verbotenus de hys et aliis tibi nostram precipere voluntatem. Venias ergo sine mora ad conspectum celsitudinis nostre, auditurus mandata nostra que tibi imponenda duxerimus, qui feliciter in regnum nostrum reversi sumus divina gratia largiente. Datum apud Introducum, XVIIII martii, XIII indictionis.

Item:

Fredericus, etc., R. de Pulcaro, etc. Licteris fidelitatis tue benigne receptis et earum intellecto tenore, fidelitati tue mandamus ut quia in regnum nostrum feliciter Domino faciente reversi sumus, ad presentiam nostram venias, sicut tibi per alias licteras nostras mandavimus, auditurus super hys que tue lictere continebant et aliis nostre beneplacitum majestatis.

Datum [ut supra].

Apud Introducum,

19 martii.

Mandata varia de electione personae fidelis in monasterio Sancti Georgii de Salerno a monialibus facienda et de restitutione expensarum abbatissae Sancti Michaelis de Salerno, quae curiae denuntiationem fecit.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 89 verso; in edit. Carcan., p. 381.)

[merged small][ocr errors][merged small]

Fredericus, etc., archiepiscopo Salernitano, etc. Intellexit serenitas nostra quod cum post mortem quondam abbatisse monasterii Sancti Georgii de Salerno, non denunciato curie nostre obitu suo sicut moris est, nec

optenta a nobis licentia eligendi, quedam moniales ipsius monasterii ad electionem faciendam processerint et alie contradixerint eis et noluerint ipsi electioni interesse, pro eo quod in prejudicium dignitatis nostre videbatur illicite attemptatum, et ad nos proinde appellaverint, tu propter hoc eas excommunicationis vinculo innodasti. Cum igitur dignitatem nostram quam in cunctis ecclesiis regni nostri habemus super electionibus faciendis, illibatam velimus ab omnibus observari, et mandemus conventui monasterii supradicti quod omnes insimul congregate nominationem tacitam facere debeant de persona fideli, de genere fidelium orta et que ad ipsius monasterii regimen sufficiens sit et digna, fidelitati tue mandamus quatenus, si est ita, moniales predictas ab ipsa excommunicatione absolvere debeas ut eidem nominationi faciende libere possint cum aliis interesse; sciturus quod si presens mandatum nostrum non sine prejudicio juris et dignitatis nostre differres, id non deceret majestatem nostram equanimiter tolerare.

Datum apud Introducum, XVIIII martii, XIII indictionis.

Scriptum est conventui monialium ejusdem monasterii Sancti Georgii in consueta forma de nominatione tacita in eadem ecclesia facienda.

Scriptum est Andree de Cicala capitaneo ut abbatisse Sancti Michaelis de Salerno que super premissis imperiali curie nunciandis ad curiam laboravit, si constiterit sibi eam nullas proinde habuisse expensas, secundum facultates ejusdem monasterii Sancti Georgii et negotii qualitatem restitutionem expensarum fieri faciat competentem.

Maximum, 20 martii.

Mandatum ad secretum Panormi pro dandis expensis Nico- Apud Sanctum locto de Panormo falconerio et exhibendis necessariis pro falconibus.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 90 recto, ubi nihil amplius exaratum legitur; in edit. Carcan., p. 382.)

De mandato imperiali facto per magistrum Roggerium de Petrasturmina scripsit Johannes Idronti:

Fredericus, etc., Obberto Fallamonacho secreto Panormi, etc. Quia Nicoloctum de Panormo falconerium et fidelem nostrum mictimus pro extrahendis falconibus et custodiendis ad opus nostrum de areis Hostice, Facyniani, Maritime, Lampeduse, Pantellarie et locorum aliorum jurisdictionis tue, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eidem pro se, duobus scuteriis et tribus equis morantibus in eodem servitio nostro juxta assisiam curie nostre in regno de pecunia curie nostre que est per manus tuas, expensas et pro falconibus nostris quos ipsum tibi habere constiterit necessaria et eorum custodibus debeas exhibere, recepturus, etc.

Datum apud Sanctum Maximum, XX martii, XIII indictionis.

Piscariae, 22 martii.

Mandata varia pro exhibendis expensis Robberto de Castilione et aliis militibus ibidem nominatis qui pro duobus mensibus praeteritis a curia expensas non receperunt.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 90 verso; in edit. Carcan., p. 382.)

De imperiali mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit P. de Capua :

Fredericus, etc., B. Pisciono justitiario Aprutii, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus Robberto de Castilione fideli nostro pro duobus preteritis mensibus quibus expensas a nostra curia pro defectu pecunie non recepit, expensas dare debeas de pecunia curie nostre que est per manus tuas, videlicet pro se, socio uno et X equis uncias auri XXVIII et mediam ad pondus curie nostre, et recipias ab eo exinde apodixam. Datum Piscarie, XXII martii, XIII indictionis.

Eodem die scriptum est eidem in eadem forma pro Jacobo de Cellis pro se et equis septem de unciis auri XVIIII et media-Gentili de Preturo pro se et equis X de unciis XXVIII et media - Pandulfino de Preturo pro se et equis tribus uncias auri VIIII.

Item eidem pro Oddone de Cellis de unciis auri X.

Item R. de Montenigro justitiario Terre Laboris pro Adenulfo de Aquino pro se, socio uno et equis XII de unciis auri XXXVI - Riccardo de Anglono pro se, socio uno et equis X de unciis XXVIII et media Vitale de Aversa (a) pro se, socio uno et equis X uncias XXVIII et mediam Guillelmo de Palma pro se et equis VII uncias auri XVIII et mediam Goffrido de Valle similiter - Oddone de Avenabulo similiter - Thomasio de Dragone similiter Petro de Dragone, Senebaldo de Fossaceca et Hugolino fratre ejus pro se et equis duobus uncias auri XVIII-Marino Caraczulo pro se et equis duobus uncias auri VI.

Item Thomasio de Montenigro justitiario Principatus pro Riccardo de Rocca Hostiario cum fratre et septem equis uncias auri XVIIII '/, pro Guillelmo Francisio pro se, socio uno et equis decem uncias XXVIII ', Guillelmo de Sancto Severino pro se, socio uno et equis decem uncias XXVIII-Goffrido de Morra pro se et duobus militibus stipendiariis uncias XXX-Riccardo Filangerio pro equis septem uncias XVIIII'.

Item Riccardo de Montefusculo justitiario Capitinate pro Johanne Mustacio cum septem equis uncias XVIIII '/,- pro Rogerio de Parisio similiter cum septem equis uncias XVIIII '.

Item Thomasio filio Osmundi justitiario Basilicate pro Ugone de Castello Novo cum equis septem uncias XVIIII'.

Item Landulfo de Franco justitiario Terre Bari pro Mattheo de Bari stipendiario uncias X.

Item Tholomeo de Castellione justitiario Vallis Gratis pro Robberto de Saja, socio uno, balistariis duobus et sedecim equis uncias auri XXXX VI'/,.

Item Goffrido de Montefusculo justitiario Calabrie pro Johanne de Logotheta pro se et equis septem uncias XVIIII. - Pro Guidone de Pantosa (a) In impresso de Avent., male.

« ZurückWeiter »