Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Viterbii, 16 martii.

Mandatum ad camerarium Aprutii ut credat Petro de Capua qui pro corredo principis mittitur.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 87 verso, ubi nihil amplius fuit transcriptum; in edit. Carcan., p. 377.)

De mandato facto per magistrum Johannem de Palmerio scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., Criscio Amalfitano camerario Aprutii, etc. Cum premictamus Petrum de Capua emptorem curie nostre pro ordinando corredo nostro, mandamus quatenus omnia que tibi inde oretenus ex parte culminis nostri dixerit idem Petrus, indubitanter credas et efficaciter exequaris.

Datum Viterbii, XVI martii, XIII indictionis.

Viterbii, 16 martii.

Fridericus, Romanorum imperator, regi Anglorum notum facit quanta patientia injurias a summo pontifice sibi illatas fuerit perpessus, usque dum ipse papa marchiam Tervisanam et civitatem Ravennae fecerit rebellare; unde assumptis armis jam totam terram usque ad Viterbium imperio subjugavit, ultra processurus licet papa quosdam viliores in Urbe contra imperatorem concitaverit.

(Edit. ap. MATT. PARIS., Histor. maj. Anglor. ad ann. 1239, p. 351-353, nunc coll. cum codic. Britann. Musaei: cod. Harl. 325, fol. 321 recto, 322 verso; cod. Hargr., fol. 103 recto, et cum chartul. Romersdorfensi, in arch. Confluent., fol. 49-51, ubi sic intitulatur: « Fredericus, etc, principibus tam ecclesiasticis quam mundanis et universis per Trevirensem archiepiscopatum constitutis, dilectis fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. »

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, illustri regi Anglorum dilecto sororio suo salutem et sincere dilectionis affectum. Triplex doloris aculeus qui cor nostrum quotidie pungit et stimulat jam nos ultra silere non patitur quin dolor intrinsecus prorumpat in gemitus et gemitus exeant in clamores, dum per dissensionis nove materiam ad quam universalis Ecclesie rector et pontifex violenta nos quadam compulsione coegit, catholice fidei detrimenta cognoscimus, eclipsim justitie manifeste perspicimus et Terre Sancte dispendium miserabiliter deploramus. Sed illa non minus angustia perurgemur quod Hely sacerdotis oculi caligantes nullum hujusmodi periculum aspiciunt; sed tanta circa nos iracundia commovetur, tanta circa Mediolanenses et eorum fautores rebelles imperii dilectione perstringitur ut orbe toto dubii successus eventibus vel fortune periculis potius prorsus exposito, ad conculcandam imperii sacri justitiam et Mediolanensium rebellium nostrorum auxilium totus assurgat. Nec nos super hoc lese conscientie stimulo pungimur nec ledentis fame judicium expectamus quin a multis retro temporibus periculorum istorum omnium divina quadam inspiratione presagi, presens semper evitaverimus scandalum; istius summi pontificis gratiam omni quocumque potuimus ingenio licet frustra laboravimus obtinere, persone nostre non parcendo laboribus, rerum nostrarum non cavendo dispendiis et persepe fidelium nostrorum vitam pro suis et Ecclesie Romane subsidiis liberaliter exponendo. Sed, quod dolentes referimus, nihil penitus cepimus toto tempore laborantes, nullam ab ipso pro nostris obsequiis affectionem retulimus; semper se contrarium nobis posuit, semper imperii sacri profectibus obviavit; imo quod crudelius ab omnibus debet reputari, existentibus nobis in Ecclesie sancte subsidiis apud eum, civitatem Castelle (1) subtraxit imperio, prout per litteras suas quas Castellani nobis noviter assignarunt manifeste probatur. Nihil tunc temporis etiam potuimus ab ipso de cunctis petitionibus nostris nobis et imperio favorabile reportare. Legato quem tunc ipso tempore pro nobis se misisse dixit in Syriam ut Aconensium et quorumdam regni Hieroso

(1) Scilicet Città di Castello, nunc in finibus Tusciae, de qua pluries supra mentio fuit.

lymitani nobilium nobis et filio illatas injurias emendaret, auctoritatem omnem per contrarias latentes litteras subsequenter ademit. Eodem metipso tempore nec Mediolanensibus ne contra fideles imperii Cremonenses insurgerent nec Florentinis ne Senenses fideles nostros offenderent potuimus aliquas litteras obtinere, cum nobis in auxilium ipsorum ne indefensam dimitteremus Ecclesiam procedendi licentiam denegaret. In Germaniam deinde procedentibus nobis ad primogeniti filii nostri malitiam reprimendam, favorem omnem promisit oretenus: sed per nuntium suum litteras de credentia deferentem principibus nostris nobiscum presentibus in curia Maguntina sub omni qua potuit attestatione latenter injunxit ne electioni filii nostri minoris vel cujuslibet de domo et sanguine nostro modo quolibet consentirent. Processum nostrum deinde in Italiam ad reformandum imperium in eadem per litteras et nuntios suos, presertim episcopum Prenestinum qui Placentiam et Mantuam omni qua potuit calliditatis fraude subduxit, prout scivit et potuit, prepedivit. Tandem cum post obtentam faciente Domino de Mediolanensium strage victoriam, prodesse sibi furtivas hujusmodi legationes et litteras non videret, ense nostre justitie sue nequitie fraudibus prevalente, processibus nostris cepit apertioribus obstaculis obviare; manifestius inhibendo civitatibus et nobilibus marchie Anchonitane et vallis Spoleti, de quibus auxiliari tenebatur imperio, non nocere, ne in Lombardiam venire vel mittere milites attentarent. Anchonitanis etiam et aliis locis maritimis sub excommunicationis pena et banno decem millium marcarum injunxit ut Venetis excellentie nostre rebellibus contra mandatum et interdictum nostrum queque necessaria ministrarent, prout hec omnia per litteras suas evidentissime comprobantur. Aliquibus etiam nobilibus marchie Trevisane quos [in] imperii fide debiles et vacillantes effecerat, literas destinavit ut a nobis manifestius recederent, pro certo scituris quod nisi ordinationi et mandato suo negotium Lombardie vellemus precise committere, contra nos excommunicationis sententiam fulminaret. Super quibus omnibus dilectorum principum et aliorum fidelium nostrorum communicato consilio qui nobis in obsidione Brixie tunc temporis assistebant, volentes ut diximus inter nos et Ecclesiam scandalum precavere, solemnes legatos

nostros ad sedem apostolicam duximus transmittendos, per quos etiam de quibusdam aliis frivolis que in regno nostro Sicilie contra jus et libertatem Ecclesie attentata dicebat, satisfactionem obtulimus, et desideratam inter nos et Ecclesiam unionem nuntiis et mutuis cautionibus roborandam, multoties dudum a nobis per innumerabiles nuntios expetitam, denuo repetivimus per eosdem. Quam cum libenter affectare se diceret, modum cautionis et formam judicio nostro committens, nuntiis nostris et suis cum unionis et pacis concesse fiducia redeuntibus ad nos alacriter omnino celatis, Gregorio de Montelongo quem pridem in Lombardiam suspectum nobis et nostris simplicem nuntium habebamus et quem de regione ipsa promiserat revocare, contra nos et nostros in eadem provincia legationis officium plene commisit. Ad majoris quoque coaggerationem nequitie, dum nos propter unionis promisse fiduciam reputaret incautos, per quosdam principes et fideles nostros admoneri mandavit super quibusdam gravaminibus que in regno nostro Sicilie et urbe Romana contra se et Ecclesiam per nostros officiales et nuntios illata dicebat. Ad que omnia cum de ipsorum admonitorum nec minus aliorum quamplurium religiosorum judicio serenitas nostra plenissime respondisset, responsionibus singulis ad singula capitula non contenti, verbum generale subjunximus quod voluntatem et responsionem nostram in singulis suo judicio committebamus in totum, prout hec quamplurium prelatorum omni fide dignorum literis et testimonio manifeste comprobantur. Et cum super his omnibus nuntios nostros super responsionibus ipsis et satisfactione plenaria facienda plena nostri culminis auctoritate munitos ad ejus presentiam mitteremus, iste rector universalis Ecclesie non expectatis eisdem per quorum adventum presciverat iniquitatem processus sui faciente justitia precidendam, contra nos die Palmarum qui processibus talibus est prorsus insolitus, contra morem Ecclesie perperam et injuriose processit. Nos autem qui processum hujusmodi temeritate plenum et justitia vacuum habebamus, ad fratres suos literas et legatos transmisimus generale petentes concilium convocari, in quo judicis corrupti nequitiam ac imperii nostri justitiam et innocentiam nostram argumentis arguere luce clarioribus spondebamus. Super quo nedum quod justitie nostre delata

ratio fuerit, imo contra omne jus gentium quod violari legatos et nuntios non permittit, predictos nuncios nostros episcopos iste qui scribitur episcopus servus servorum Dei turpissimo carceri mandavit intrudi. Attendite igitur et videte si sunt ista facta papalia, si sant hec opera sanctitatis et si composite predicationi sue conveniat in interitum mundum deducere, conculcare justitiam, et dissimulatis fidelium oculorum nostrorum judiciis, secundum infidelium Mediolanensium faciem judicare. Sed nec in his omnibus cum contra nos spiritu oris sui licet perperam procedebat, ad justum imperialis vindicte judicium movebamur, quousque ad extremam interemptionem nostram et manifestam exheredationem imperii se ostendit temporaliter prosilire; dum nobis in marchia Tervisina morantibus ad pacificandam eamdem quam ob dissentiones continuas et antiquas passim stragibus occisorum invenimus rubricatam, marchionem Estensem, comitem Sancti Bonifacii et alios nobiles regionis qui ad suggestionem summi pontificis simul in necem nostram conjuraverant cum civitate Tervisii, non modica data pecunie quantitate, fecit nobis et imperio rebellare. Civitatem nostram Ravenne per Paulum Traversarum antea fidelissimum nobis et factum postmodum per corruptionem papalis pecunie proditorem, tractante magistro (a) cardinali legato tunc marchie, nobis et imperio subtrahens, et ab eis sibi et Ecclesie tanquam princeps et pontifex sacramenta suscepit, et stratas publicas per marchiam et ducatum quem ab imperio detinebat, nuntiis nostris ad nos venientibus et necessaria nobis et exercitui nostro deferentibus precludi mandavit; adeo quod nonnullos ex eis more predonio bonis omnibus spoliatos carceri mancipare presumpsit. Hec omnia faciens ut nos et milites nostros tam Italos quam Germanos vel fame perimeret vel ab obsidione Mediolanensium et nostrorum depopulatione rebellium necessario revocaret. Quibus omnibus non contentus, contra nos et imperium se belli ducem et principem manifeste constituit, Mediolanensium et aliorum infidelium proditorum causam suam propriam faciens et ipsorum negotium ad se manifeste convertens, prefectos Mediolanensis imo verius papalis exercitus

(a) In cod. Harl. P., in cod. Hargr. S.

« ZurückWeiter »