Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

terre Jordane, etc. Innotuit nuper excellentie nostre quod Johannes de
Fuscaldo cum terram feodalem teneat, uxorem duxit sine mandato et
nostre conniventia majestatis contra sacrarum constitutionum nostrarum
tenorem. Quare fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus inquisita
super hoc diligentius veritate, si rem inveneris ita esse, eumdem Johan-
nem de persona capias, bonis suis omnibus infiscatis.

Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.
Lator licterarum Arpinus de Fuscaldo.

Viterbii, 29 februarii.

Mandata pro solvendis octo unciis ad reparationem Roccae Montis Draconis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 76 verso; in edit. Carcan., p. 359.)

De mandato imperiali facto per judicem T. de Suessa scripsit Jacobus de Bantra:

Fredericus, etc., G[uillelmo] de Laurentio de Suessa provisori castrorum, etc. Intellexit serenitas nostra quod quedam loca Rocce Montis Draconis reparatione indigent, quoddam etiam hedificium quod in quadam turri ipsius Rocce de novo inceptum fuit nisi celeriter compleatur in brevi tempore poterit devastari, quod totum cum modica quantitate expensarum, videlicet cum octo unciis, fieri poterit ut dicitur et reparari. Licet autem ad reparationem ejusdem Rocce quidam de ipsis partibus teneantur, ne tamen facto collecte que ad presens imponenda est tam ipsis quam aliis fidelibus regni nostri, aliquod propter hoc impedimentum evenire contingat, et ipsi etiam eodem tempore simul duplici onere gravati ad utrumque sufficientes esse non possent, volumus ut quantitatem eamdem ipsis scientibus recipias a Stephano de Romoaldo recollectore ipsarum partium cui pro ipsa tibi solvenda mandatum dirigimus speciale, et exinde loca prefata ipsius Rocce reparari facias et opus compleri sicut expedit supradictum; quam postmodum quantitatem completo dicte collecte ser

vitio a prefatis hominibus qui ad ipsam reparationem tenentur recolligas, nominato recollectori restituturus eamdem (a).

Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

Item scriptum est prenominato Stephano recollectori solvat eidem G. predictas octo uncias pro reparatione predicta facienda et complendo opere supradicto.

Amoto autem ipso Stephano prius quam uncias ipsas solveret, juxta quod intelleximus per predictum Guillelmum (b), mandante domino imperatore per judicem Taddeum in eadem forma per omnia scriptum est Riccardo de Pulcaro quod solvat uncias ipsas dicto Guillelmo, mandato facto III madii, XIII indictionis, apud Ortam.

Mandata varia pro asturibus mutandis, pro expensis falconeriorum et falconum curiae, pro vestibus Gualterio Anglico et Guillelmo, filio ejus, una vice exhibendis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 77 recto; in edit. Carcan., p. 359.)

De imperiali mandato facto per magistrum Roggerium de Camera scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Boamundo Pissono justitiario Aprutii, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus astures nostros quos portabit ad te Renaldus Torgisius vallectus et fidelis noster mutari facias per barones jurisdictionis tue, quos idem Renaldus tibi duxerit nominandos.

Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

De imperiali mandato facto per magistrum Albertum scripsit Laurentius:
Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Quia Corradinum et

(a) Post eamdem legitur: super amoto autem, etc. Amanuensis errorem in codice forsitan non cancellatum animadverteris, si verba quae paulo infra repetuntur conferas. (6) Non dubitandum quin haec verba detrahantur e mandato ipso quod ad suum locum transumptum non invenitur.

Viterbii, 29 februarii.

subscriptos alios falconerios et fideles nostros cum falconibus nostris in regnum mictimus moraturos, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eidem Corradino pro se, duobus scuteriis et tribus equis, Guillelmo fratri suo pro se, uno scuterio et duobus equis, Hencio de Nuceria pro se, tribus equis et duobus scuteriis, Cuncio fratri ejus pro se, duobus scuteriis, et tribus equis, Henrico de Nuceria pro se, uno scuterio et duobus equis, Michilocto de Marescallo pro se et equo uno, Jordano Saraceno pro se et equo uno a kalendis proximi mensis martii XIII indictionis expensas juxta assisam curie in regno in antea donec ibi fuerint, nec non Corradino et Guillelmo predictis pro expensis mensis februarii presentis uncias VII /1⁄2 ad pondus curie debeas exhibere. Pro falconibus autem secundum quod augebuntur et minuentur in numero, necessaria tribuas ad requisitionem Corradini jam dicti et de omnibus que dederis ab eo recipias apodixas. Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

De imperiali mandato scripsit Roggerius de Petrasturmila :

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Fidelitati tue mandamus quatenus magistrum Gualterium Anglicum et Guillelmum filium ejus falconerios et fideles nostros de pecunia curie nostre que est per manus tuas hac vice tantum indui facias condecenter.

Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

Similes scripsit [ad eumdem] de eodem mandato pro Conradino falco

nerio.

Viterbii, 29 februarii.

Mandatum ad Angelum Frisarum de solutione pecuniae pro scutella onichii, de assignatione pecuniae ammirato pro emendis victualibus, de navibus frumento onerandis et versus Barbariam mittendis unde lucrum curiae consequatur.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 77 recto; in edit. Carcan., p. 360.)

De mandato imperiali facto per judicem Petrum de Vinea scripsit Johannes Idronti :

Fredericus, etc., Angelo Frisario magistro portulano Sicilie citra flumen Salsum, etc. Benigne recepimus, etc. Super eo autem quod scripsisti te solvisse de mandato nostro mercatoribus ad te missis a curia nostra pro scutella de onichilo et joectis aliis per eos nostre camere assignatis et ammirato pro emendis victualibus ad onerandum naves nostras et alia servitia nostra de pecunia curie nostre que est per manus tuas, celsitudini nostre placet et tuam inde diligentiam commendamus. Volumus tamen ut ad inveniendam pecuniam et mictendam ad erarium nostrum des opem et operam efficacem. Quod autem significasti nobis per interclusa capitula quod in partibus Barbarie est caristia victualium et quod Januenses emunt victualia in Sicilia de pecunia regis Tunisi et portant ad eum, unde magnum lucrum consequuntur, quod lucrum poterit nostre camere applicari, ecce quod nos ammirato damus per nostras licteras in mandatis ut nullas naves permictat in Sicilia onerari donec naves nostre fuerint onerate per eum et navigent sive versus Barbariam sive versus alias partes, unde de victualibus ipsis valeat curie nostre majus commodum provenire. Quapropter fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus tu de cetero nulla victualia vendas mercatoribus nec permittas a portubus jurisdictionis tue extrahi, donec ut dictum est naves nostre onerentur et navigent juxta predicti ammirati ordinationem. Naves vero mercatorum que jam onerate sunt et tibi pecuniam pro extrahendis victualibus persolverunt navigare permictas, actentius provisurus ne sub occasione presentis mandati nostri naves aliquas mercatorum onerari de novo vel de portu exire permictas in fraudem curie nostre, que ante presens mandatum nostrum tibi pecuniam non solverunt. Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

Mandata ad justitiarios regionum regni de colloquio generali quod in festo Palmarum proxime venturo apud Foggiam princeps indixit, ut ipsi cum nuntiis civitatum et castrorum jurisdictionis suae in praedicto termino se praesentent.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 77 verso; in edit. Carcan., p. 360.)

Viterbii, martii.

De imperiali mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Roggerio de Amicis justitiario Sicilie ultra flumen Salsum, etc. Ex occupationibus nostris modicum temporis subtractione laudabili subtrahentes, ecce quod ad hereditarium regnum nostrum Sicilie quod inter ceteras regiones ditioni nostre subjectas delectabilius nobis et precipuum reputamus, gressibus festinatis accedimus ut regnum et regnicolas ilariter videamus. Cum igitur apud Fogiam in festo Palmarum primo venturo colloquium indixerimus generale ubi de fidelibus nostris aliquos ex singulis regni partibus volumus habere presentes, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus in predicto termino personaliter nostro conspectui te presentes, ducturus tecum duos nuntios de unaquaque civitate et unum de unoquoque castro jurisdictionis tue que in demanio nostro tenentur ad presens, preter civitates illas quibus de mictendis earum nuntiis licteras mictimus speciales quas eis facias assignari; actentissime curaturus quod infra terminum supradictum collectam de justitiariatu tuo integre recollectam ad presentiam nostram feras; et si quid modicum residuum fuerit colligendum, statuas instantissimos exactores qui te ad nostram presentiam veniente illud instantissime colligant et ad presentiam nostram deferre procurent.

Datum Viterbii, I martii, XIII indictionis.

Quas predictas licteras detulit Thomasinus scuterius marescalle qui detulit licteras ad secretum Messane: quod si roncinus suus ei deficeret, debilem recepturus ab eo (a), sibi in alio provideret, et quod recipiat ab eo licteras que mictuntur per Siciliam et sine mora mictat.

Item ad justitiarium Vallis Gratis quod similiter recipiat licteras que mictuntur per Calabriam et jurisdictionem suam et mictat.

Similes G. de Anglone justitiario Sicilie citra flumen Salsum.

Similes G. de Montefusculo justitiario Calabrie.

Similes Tholomeo de Castellione justitiario vallis Gratis et terre Jordane. Similes A. de Aquaviva justitiario terre Idronti.

(a) Sic in impresso. Locus vero obscurus.

« ZurückWeiter »