Abbildungen der Seite
PDF

etiam expensas scutifero qui ipsum hactenus custodivit ab eo tempore
quo idem eas non habuit et vobis constiterit non habuisse.
Datum Coccorone, XIII februarii, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Aprutii de mittendis octo militibus et ^Xuiu. ducentis servientibus Jacobo de Morra capitaneo ducatus Spoleti.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 71 verso; in edit. Carcan., p. 348.)

De mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Tocco: Fredericus, etc., B. Pisciono justitiario Aprutii, etc. Cum Jacobum de Morra (a) fidelem nostrum capitaneum in ducatu Spoleti duxerimus statuendum, quem oportebit pro servitiis nostris habere milites et servientes de regno nostro oriundos, idoneos et fideles, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus de justitiariatu tuo eligas octo milites bene munitos equis et armis, fideles etidoneos, etducentos servientes decenter armatos panceriis et aliis armis omnibus oportunis, qui non sint oriundi de terris que dudum tempore scismatis adheserunt Ecclesie; milites etiam ipsa labe infidelitatis non fuerint infecti, et eos omnes tam milites quam servientes ad eumdem Jacobum de Morra fidelem nostrum transmictas. Ipse enim Jacobus militibus ipsis in statutis solidis providebit, servientibus etiam solidos ministrabit, quos tu eisdem promiseris, statum eorum et remotionem eorum considerans regionis, prout melius ad utilitatem curie nostre videris expedire; significaturus eidem Jacobo per licteras tuas solidorum quantitatem quam servientibus ipsis duxeris promictendam. Datum Coccorone, XIII februarii, XIII indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, camerariis comitatus Ale- ^°?,"!°^. sinae mandat ut quadraginta sertas anguillarum juxta dona- (a) Hic et in margine de Marra, minus recte.

tionem quondam comitis Mathaei, abbati et conventui Sancti Petri Terrae Majoris exhiberi faciant.

(Inedit. ex membranis regiae siclae apud Neapolim, in transumpto de anno 1271, cujus meminit Scottus, Syllab. membran., 1.1, p. 46.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, camerariis comitatus Alesine, etc. Significaverunt nobis venerabilis abbaset conventus monasterii Sancti Petri Terre Majoris fideles nostri, quod ex concessione comitis Mathei dudum facta monasterio nominato, quatraginta sertas anguillarum apud Alesinam debeat recipere annuatim, sicut in scriptis ipsius comitis continentur. Quas anguillas donec terra fuit in manu ipsius comitis habuerunt, et postquam ad demanium nostrum eam revocavimus, dictas anguillas minime perceperunt. Quare nobis humiliter supplicarunt quatenus quantitatem anguillarum ipsarum eis exhibere de nostra gratia mandaremus. Cum igitur hujusmodi elemosina nominatum monasterium nolimus nostro tempore defraudari, mandamus firmiter precipientes quatenus inspecto tenore scripti comitis nominati, juxta tenorem ipsius, et secundum quod tempore predicti comitis easdem anguillas prefatus abbas et conventus recipere consueverunt annuatim, siceas sibi faciatis sine diminutione aliqua anno quolibet exhibere.

Datum Catanie (1), tertiodecimo februarii, tertiedecime indictionis.

Apspamm&m Mandata ad justitiarium Aprutii pro faciendis inquisitionibus is februarii. gUper fhanuntiationibus quibusdam curiae praesentatis.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 71 verso; inedit. Carcan., p. 348.)

(1) A tempore quo sibi titulum regis Jerusalem Fridericus adscripserit, scilicet ab anno 12J5 exeunte, annum 1240 tertiae decimae indictioni respondere comperimus. Quum tamen hoc anno, mense februario, apud Cataniam morari imperator non potuerit, quamdam in transumpto mendam irrepsisse credimus, dum pro nomine loci pene incogniti Cocoione, scriba forsitan Calanie sub calamo habuerit.

De mandato [facto per magistrum Petrum de Vinea] scripsit P. de Capua:Fredericus, etc., B. Pisciono justitiario [Aprutii], etc. Denunciationes quasdam nuper nostre curie presentatas mictimus tibi presentibus interclusas, et earum exemplum in nostra camera conservatur. Mandamus igitur et precipimus fidelitati tue quatenus de omnibus ipsis denuntiationibus inquisitionem studeas facere diligentem, et ea facta, quos culpabiles et puniendos inveneris per eamdem, mediante justitia punias, ita quod illata delinquentibus pena sit similia cogitantibus ad terrorem et revocet eos a proposito delinquendi. Datum apud Aquam Spartam, XV februarii, XIII indictionis. Lator fuit Petrus Berardi Johannis scuterius de Sulmona [qui denunciationes fecit (o)]. De eodem mandato scripsit idem:

Fredericus, etc., B. Pisciono, etc. Denuntiationes quasdam perJohannem de Meta fidelem nostrum nuper nostre curie presentatas mictimus tibi presentibus interclusas, et earum exemplum in nostra camera conservatur. Mandamus igitur et precipimus fidelitati tue quatenus de omnibus ipsis denuntiationibus inquisitionem facias diligentem, et factam sub sigillo tuo ad curiam nostram mictas.

Datum [ut supra].

Lator fuit idem Johannes de Meta.

Mandata ad Angelum de Marra et Riccardum de Pulcaro de as- ^u,deb°rra^,i; signando castro Salvatoris ad Mare Johanni de Amato pro mora dominae imperatricis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 72 recto; in edit. Carcan., p. 349.)

De mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Tocco:
Fredericus, etc., Angelo de Marra, etc. Quia placet excellentie nostre (a) Haec uncis inclusa adduntur e margine.

V. Pan2. 96

ut karissima consors nostra, etc., in castro Salvatoris ad Mare morari debeat, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus receptis licteris castrum Salvatoris quod hactenus de mandato nostre celsitudinis custo- disti, Johanni de Amato fideli nostro assignes ut illud sicut expedire viderit faciat ordinari et disponi. Tu vero de hys que in castro ipso assignaveris, fieri facias tria scripta authentica, unum servandum a te ad cautelam tui, aliud servandum ab ipso Johanne de Amato, tertium ad nostram cameram dirigendum.

Datum apud Ortam, XVI februarii, XIII indictionis.

Item:

Fredericus, etc., R. dePulcaro, etc. Quia placet, etc., per eademverba usque ad conclusionem, deinde : Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus si dictus Johannes de Amato ultra illos de familia sua ad custodiam castri aliquos viderit ordinandos qui pro ipsis necessarii fuerint, ipsi J. fideli nostro sine defectu studeas assignare, recepturus de hys que dederis apodixam.

Datum [ut supra].

Apod orum, Mandatum ad justitiarium Aprutii de quinquaginta unciis auri pro facto castri Cassiae exhibendis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 72 recto; in edit. Carcan., p. 349.)

De imperiali mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc. Quia pro factocastri Cassie adimplendo, de habendo eo videlicet ad fidelitatem imperii in instanti, sicut utilitas negotiorum nostrorum exposcit, Robberto de Castellione fideli nostro mandatum misimus speciale, nec decet aliquatenus ut negotium ipsum defectu aliquo causam dante remaneat imperfectum, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus statim visis hys licteris ad requisitionem dicti R. quinquaginta uncias auri ad generale pondus nuncio ejus facias exhiberi, si de pecunia curie nostre habes ad manus vel si eam mutuo invenire deberes. Licetenim mandavimus olim ut omnis pecunia per collectores statutos ad certa loca deferri deberet, quia tamen negotium supradictum celeritatem desiderat nec patiturmoram, volumus ut ipsas uncias dicto R. transmictas. Non enim poterit collectoris copia tam cito haberi pro recipienda pecunia supradicta.

Datum apud Ortam, XVI februarii, XIII indictionis.

Lator Petrus de Civita Teatina nuncius domini Jacobi deMorra (a).

Mandatum ad Andream de Cicala ut inhiberi faciat ne quis in ifTfebruaril.' regno equos ad arma vendere praesumat.

[Regett. imper. Freder. II, fol. 72 recto; in edit. Carcan., p. 349.) Item:

Fredericus, etc., Andree de Cicala capitaneo citra portam Roseti, etc. Plures nobiles et magnates nobis sepius supplicant ut equos quos emunt in regno, ipsos extra regnum extrahere permictamus : quod omnino nostre sicut nosti non residet voluntati. Cum igitur causam supplicationum hujusmodi quibus interdum coacti quodammodo per aliquorum instantiam inclinamur, precidi velimus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus per omnes justiciarios jurisdictionis tue sub certa et gravi pena districte ac firmiter facias generaliter omnibus inhiberi ne aliquis extraneis et eis qui debent eos extrahere ac transeuntibus specialiter vendere aliquos equos ad arma presumat. Sic enim talibus precludetur materia supplicandi ex quo non invenient ad emendum.

Datum apud Ortam, XVI februarii, XIII indictionis.

Lator notarius Symon nuntius G. de Anglone justitiarii citra flumen Salsum (b). .

(«) Haec adduntur e margine. (b) Haec adduntur e margine.

« ZurückWeiter »