Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mento curie nostre navem unam de navibus curie nostre onerari facias et ipsam apud Tyrum ad predictum marescallum nostrum transmictas. Si vero in partibus ipsis de frumento curie nostre haberi non poterit, de pecunia curie nostre que est per manus tuas emas et illud ad predictum marescalcum transmittas.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Fulginei 8 februarii.

Mandatum ad justitiarium Aprutii quod procedat contra Jacobum Sacerdotem, terrae Balnensis habitatorem, qui temeraria verba in principem proferre non timuit.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 69 recto; in edit. Carcan., p. 343.)

De eodem mandato imperiali scripsit Johannes de Idronto:

Fredericus, etc., B. Pisciono justitiario Aprutii, etc. Denunciatum nuper extitit excellentie nostre quod Jacobus Sacerdos habitator terre Balnensis temere contra honorem culminis nostri, cum traderetur sibi scriptum legitimationis filiorum suorum quod gratiose sibi nostra contulerat celsitudo, proferre non timuit quod gesta et scripta nostra non valerent, quamdiu excommunicationis vinculo, sicut ipse mordaciter dixit, teneremur astricti. Cum igitur tam temerariam presumptionem nostram non deceat excellentiam tolerare, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus de premissis inquisitionem facias debitam caute et diligenter, ut nosti; et ea facta si tibi constare poterit de temeritate predicta, eumdem Jacobum de regno nostro expellas infiscatis omnibus bonis suis.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Lictere iste assignate fuerunt Berardo de Sulmona denunciatori.

Fulginei,

8 februarii.

Mandatum ad justitiarium terrae Idronti quod defensam Tarenti

per Bartholomaeum de Bessis custodiri faciat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 69 recto; in edit. Carcan., p. 344.)

De mandato imperiali facto per notarium R. de Sugio scripsit Jacobus

de Bantra:

Fredericus, etc., A. de Aquaviva justitiario terre Idronti, etc. Cum velimus quod Bartholomeus de Bessis presentium lator fidelis noster defensam nostram Tarenti debeat custodire, fidelitati tue mandamus quatenus amoto eo qui ipsam hactenus custodivit, dictum B. super custodia ipsius defense statuas et custodire eam facias per eumdem, ab ipso pro parte curie nostre recipiens juramentum quod eam ad honorem et fidelitatem nostram diligenter debeat et fideliter custodire.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Mandatum ad portulanos portus Gariliani de equis extra regnum non vendendis, de septima parte pretii victualium recipienda, de facto turris Sanctae Anastasiae.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 69 recto; in edit. Carcan., p. 344.)

Item lictere responsales :

Fredericus, etc., P. de Sancto Paulo et P. de Pisis (a) portulanis portus Gariliani, etc. Benigne recepimus licteras quas vestra nobis devotio destinavit, et earum intellecto tenore studium et sollicitudinem vestram quam in exequendis servitiis nostris vobis commissis habetis, favorabiliter commendamus. Super eo autem de quo certi a nobis fieri postulastis, videlicet si de equis, jumentis et mulis vendendis extra regnum Sicilie jus pro curia nostra accipere deberetis sicut de aliis animalibus, sic duximus respondendum quia nequaquam volumus ut equi, jumenta et muli vendantur extra regnum, sed de illis animalibus accipiatis jus predictum que in primis licteris nostris vobis transmissis plenius distinguuntur. De facto vero victualium sic mandamus ut in portu non de victualibus, sed de pretio ejus (eorum) usque ad aliud mandatum nostrum septimam partem (a) Rectius de Posis vel Pofis; cf. supra, p. 418.

V. Pars 2.

94

Fulginei, 8 februarii.

ad opus curie nostre recipere debeatis, ab eo tamen qui ipsa extrahere voluerit; redigentes in scriptis nomina extrahentium ipsa et eorumdem victualium quantitatem. De facto turris Sancte Anastasie mandamus R. de Montenigro justitiario Terre Laboris ut ipsam diligenter faciat custodiri ita quod nulla exinde victualia extrahantur.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Fulginei, 8 februarii.

Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris ut equos, roncinos et mulos qui fuerunt quondam Matthaei Marcafabae incontinenti ad curiam mittat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 69 verso; in edit. Carcan., p. 344.)

De imperiali mandato facto per R. de Trentanaria scripsit P. de Capua : Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris et comitatus Molisii, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus omnes equos, roncinos et mulos qui fuerunt olim Matthei Marchafabe secreti Messane et sunt in justitiariatu tuo, incontinenti post receptionem presentium ad curiam nostram mictas, statuto super equis ipsis et eorum custodibus aliquo bono viro de fidelibus nostris quibus omnibus usque ad presentiam nostram expensas debeas exhibere.

Datum [ut supra].

Fulginei, 9 februarii.

Mandata ad Simonem de Petramajore pro quibusdam mercatoribus quietandis, qui pecuniam curiae mutuarunt.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 69 verso; in edit. Carcan., p. 344.)

De mandato imperiali scripsit Albertus:

Fredericus, etc., Simoni de Petramajori, etc. Mandamus et firmiter preci

pimus fidelitati tue quatenus ad requisitionem Simonis de Ursone de Capua fidelis nostri quem apud Fulgineum duximus dimictendum pro solvendis mercatoribus qui pecuniam nostre curie mutuarunt, quadringentas quadraginta uncias auri ad generale pondus regni de pecunia curie nostre quam defers, debeas sine difficultate qualibet assignare, quibus expeditis ad curiam nostram cum reliqua pecunia te conferas sine mora. Datum Fulginei, IX (a) februarii, XIII indictionis.

Similes scripsit Laurentius pro assignandis eidem Ursoni unciis auri CCC ad generale pondus ad quietandos mercatores quosdam Romanos qui nonaginta libras Venetianorum grossorum camere mutuarunt.

Eodem die scripsit Roggerius de Petrasturmila Gualterio de Cicala ut recipiat austurem a Robberto de Cagiano et mutari faciat diligenter et bene.

Petrus de Vinea magnae curiae judex in parlamento generali ex parte imperatoris firmam pacem inter omnes ducatus et marchiae fideles servandam praecipit.

(Memoratum potius quam editum ap. ZANETTI, Zecche d'Ital., t. II, Delle monete di Fuligno, p. 5.)

Anno MCCXL, IX octobris (1), indictione XIII, dominus Petrus de Vinea judex domini Federici serenissimi imperatoris, presente et consentiente dicto domino Federico imperatore et dicto domino Petro stante juxta dictum dominum imperatorem, in generali parlamento seu colloquio ambasciatorum multarum civitatum congregato in majori seu cathe(a) In impresso XI, male.

(1) Sic in impresso, ad fidem regesti in archivo Civitatis Castellae asservati; veram tamen et genuinam lectionem fuisse arbitramur IX februarii, dum hoc anno mense octobris apud Fulignum Fridericus neque moratus sit neque morari potuerit, sicut infra videbimus.

Fuligni,

februarii.

drali ecclesia civitatis Fuligne, jussit et precepit ex parte dicti domini imperatoris firmam et veram pacem inter omnes fideles imperii. Actum apud Fuligne in dicta ecclesia, presentibus domino Enrico rege ... et totius Italie legato, [etc.]

Coccoione,

9 februarii.

Mandata varia de capiendis gruis vivis et de domibus Cisternae reparandis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 70 recto; in edit. Carcan., p. 344.)

De mandato imperiali facto per magistrum R. de Petrasturmila scripsit Jacobus de Bantra:

Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Cum pro affaitandis falconibus nostris velimus quod grue vive capiantur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus per terras justitiariatus tui gruas vivas quamplures poterunt capi facias, et ipsas R. de Montefusculo justitiario Capitinate custodiendas facias assignari ut devotionem tuam, etc.

Datum Coccoione (1), IX februarii, XIII indictionis.

Similes scripsit idem L. de Franco justitiario terre Bari.

Similes scripsit idem R. de Montefusculo justitiario Capitinate, et additum est quod tam illas quas ipse capi faciet quam alias quas predicti justitiarii sibi mictent, per domos imperiales justitiariatus sui recipiat et statuat custodiri.

Item scripsit Alexandro filio Henrici, ut omni mora postposita domos Cisterne cohoperiri faciat et congrue sicut expedit reparari.

(1) Infra tamen Cuccuione, Cuccuzhone, Coccorone, in quodam Friderici primi diplomate Cucurone, ap. Ricc. de S. Germano Coccoianum. Quid sit hodiernum hujus loci nomen non compertum haberemus, dum in geographicis tabulis juxta Fulignum nullum simile nunc appareat, nisi nos ipse Zanetti moneret, lcco supra citato : « Dalle ruine del secondo luogo (Cccorone) distrutto l'anno 1249, i di cui abitatori furono dal biografo di Gregorio IX chiamati Cocoronates, nacque l'odierna illustre terra di Montefalco. » P. 5, not. 6.

« ZurückWeiter »