Abbildungen der Seite
PDF

BtebJSiu. Mandatum ad secretum Messanae pro revocandis ecclesia Sanctae Mariae de Joa, pecunia et animalibus a conventu monasterii Sancti Lucae in curiae damnum detentis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 67 verso; in edit. Carcan., p. 340.)

De mandato imperiali facto per magistrum R. de Sugio scripsit Jacobus de Bantra:

Fredericus, etc., Majori dePlancatone secreto Messane, etc. Intellexitserenitas nostra quod cum olim R[icardus] camerarius noster ecclesiam Sancte Marie sitam apud Joam habuerit a monasterio Sancti Luce, dato exinde abbati et conventui ipsius monasterii competenti excambio pro eadem, eosdem (sic) post mortem ejus dictam ecclesiam retento excambio occupare (a). Intelleximus etiam quod cum idem camerarius noster quamdam quantitatem pecunie, duo paria boum et quasdam pecudes deposuerit penes eos, ipsi ea detinent ad suum commodum et curie nostre dampnum. Quare fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus inquiras super iis omnibus veritatem, et si tibi constiterit de premissis, tam ecclesiam ipsam quam pecuniam et animalia supradicta ad utilitatem curie nostre studeas revocare, ea faciens ad opus nostre curie procurari; ut quicquid inde feceris studeas nostro culmini nuntiare.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

HeSii. Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris super negotio Deoteguardi de Cerro.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 67 verso; in edit. Carcan., p. 340.) (a) Sic in impresso; forsitan legendum occupavere.

Item scripsit litteras responsales:

Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Solita benignitate recepimus literas fidelitatis tue et favorabiliter commendamus studium et diligentiam tuam adhibitam juxta mandatum nostrum super negotio D[eoteguardi] (a) de Cerro, licet adhuc frustretur effectus, sicut per easdem nobis licteras intimasti; fidelitati tue mandantes quatenus caute et actente procures ut castrum Cerri accipias ad opus curie nostre, ita tamen ut mediante studio tuo fiat sine scandalo regionis, ut super hoc tuam possimus providentiam commendare. Ipse autem nondum venit ad curiam nostram, sicut significasti nobis ipsum esseventurum.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

Litterae responsales ad Andream de Cicala quod procedat 6?e°b,*^it contra suspectos in justitiariatu Aprutii sicut processum est contra alios de comitatu Molisii et Fundano; de castris diruendis, de invenienda pecunia, de custodia castri Sancti Johannis.

(Regest. imper. Freder. 11, fol. 67 verso; in edit. Carcan.,p. 341.)

Item scripsit Jacobus de Bantra de mandato facto per judicem Thaddeum de Suessa:

Fredericus, etc., A. de Cicala capitaneo, etc. Devotionis tue licteras benignitate recepimus consueta, tenorem ipsarum intelleximus diligenter, studium et sollicitudinem tuam quam in exequendis servitiis nostris tibi commissis et in omnibus que commodum nostrum respiciunt et honorem manifeste novimus te habere, favorabiliter commendamus. Super inquisitione autem facienda per justitiariatum Aprutii de suspectis, volumus et mandamus fidelitati tue ut eo modo quo facta fuit per comitatum Molisii etFundanum, perpredictum justitiariatum inquisitionem facias diligentem et contra illos quos improbitatis culpa et nota suspicionis accusat, simili

(a) In margine scribitur Deutepardi, minus recte.

modo procedas sicut contra suspectos predictorum comitatuum est processum. De castris autem comitatus Fundani que persuasisti nobis tuis licteris diruenda, quia non expressisti nobis nomina eorumdem plene deliberare nequivimus. Quare devotioni tue mandamus ut nomina illorum nobis significes et causam exprimas cur ipsorum custodiainutilis videatur. Super eo vero quod significasti nobis quia pro defectu pecunie ad inquisitiones faciendas tibi commissas procedere non poteras, sic mandamus ut pecuniam undecumque invenias; per te enim ipsam de pecunia curie nostre debita restitui faciemus, ita tamen quod de pecunia collecte et alia pecunia que ad presens curie nostre portari debet, propter hoc nichil accipias. Castrum insuper Sancti Johannis per notarium Bartholomeum de Supino volumus quod diligenter facias hys temporibus custodiri. Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

e fcKli Mandatum ad Riccardum de Pulcaro pro expensis operis castri Aversae.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 67 verso; in edit. Carcan., p. 341.)

De mandato imperiali facto per magistrum T. de Suessa scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., R. de Pulcaro, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ad requisitionem superastantium operi castri Averse, de pecunia curie nostre que est per manus tuas pro faciendis portis camerarum et fenestrarum ejusdem expensas necessarias studeas exhibere, si per Thomasium de Montenigro justitiarium Principatus fidelem nostrum per quem expensas ipsas dari mandavimus, expensas ipsas tibi constiterit exibitas non fuisse, recepturus ab ipsis, etc.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

[ocr errors]

Mandatum ad Raynaldinum de Panormo de leopardis curiae ew,t«rii. usque Introducum ducendis.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 67 verso; in edit. Carcan., p. 341.)

Mandante domino imperatore per magistrum Roggerium de Camera scripsit responsales licteras Roggerius de Salerno:

Fredericus, etc., Raynaldino de Panormo, etc. Benigne recepit serenitas nostra licteras tuas et diligenter intelleximus significata ipsarum, tuum studium in nostris serviiiis commendantes; et quia leopardos quos tecum habes volumus habere nobiscum, fidelitati tue mandamus quatenus receptis hys licteris ducas leopardos ipsos usque Introducum, ac si abinde secure venire poteris, ad presentiam nostram te conferas cum eisdem. Quod si forte deinde ad nos securus non posses venire cum ipsis, moreris ibidem significans nobis adventum tuum et nos mandabimus tibi nostre beneplacitum voluntatis.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

Mandata ad Alexandrum, filium Henrici, de dandis expensis pro equis ducendis et canibus curiae.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 68 recto; in edit. Carcan., p. 341.)

De mandato magistri R. de Trajecto scripsit P. de Capua: Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Pro dandis expensis Nicolao de Trano et pro equis quos ad curiam nostram pridem duci mandavimus, tibi misisse recolimus scripta nostra. Cum igitur velimus quod equi ipsi cum festinantia ad nos ducantur ad presens, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus tam super dandis expensis eidem Nicolao

V. Ptna. 93

et pro equis predictis procedas juxta priorum nostrarum continentiam licterarum. Volumus etiam et mandamus tibi ut pro equis ipsis frena, cingulos, cohopertas et capistra necessaria debeas exibere, et pro marescalco etiam quem cum ipsis equis venire volumus similiter des expensas juxta assisam curie nostre.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

De eodem mandato scripsit idem:

Fredericus, etc., A. filioHenrici, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ad requisitionem Petri de Dracone fidelis nostri des expensas pro canibus curie nostre quos custodiri facit et custodibus eorumdem, tam de preterito tempore quo presens in curia nostra expensas recipere debuit nec recepit quam etiam pro futuro, donec canes ipsos nostros faciet custodiri, de quibus tibi fieri volumus plenam fidem. Recepturus, etc.

Datum [ut supra].

Fuiigni. Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris ut propter indevo

6 februarii. J . r r tionem Raynaldi de Supino de Campania, castrum Speluncae et terram Sanctae Anastasiae caute capiat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 68 recto; in edit. Carcan., p. 342.)

De mandato imperiali facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Quia Raynaldus de Supino de Campania noster indevotus existit, per indevotionem suam nostram gratiam demeretur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus castrum Spelunce et terram Sancte Anastasie que hactenus in regno nostro tenuit, ab eo revoces et ad opus curie nostre facias custodiri, cautelam adhibens in eis capiendis [ne] possis decipi ut re ipsa imperfecta tue motum detegas voluntatis.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

« ZurückWeiter »