Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

trem ejus castellanum castri Campanie, fideles nostros, tibi mictimus
presentibus interclusas. Mandamus quatenus de ipsis diligentem inquisi-
tionem facias et fidelem et ad nostram curiam mictas eamdem, sciturus
quod similes per omnia fecimus in nostra camera conservari.
Datum Fuligni, III februarii, XIII indictionis (a).

Fulinii, 5 februarii.

Litterae responsales ad Johannem de Cioffo commendantes quod naves Acon miserit pro balistis emendis; quod nomina officialium quondam per Matthaeum Marcafabam statutorum significare curaverit; quod Gualterio de Fisaulo de partibus ultramarinis redeunti expensas tribuerit.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 65 recto; in edit. Carcan., p. 337.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia responsales :

Fredericus, etc., Johanni de Cioffo, etc. Benigne recepimus licteras, etc. Quod autem significasti te ad licteras dudum venerabilium J. Capuani archiepiscopi et P. Ravellensis episcopi familiarium et fidelium nostrorum quas tibi miserunt cum transcripto imperialium licterarum nostrarum que mictebantur quondam Mattheo Marcafabe secreto (1), sed ad eum pervenire non potuerunt morte preventum, unam navim curie nostre que fuerat olim R. aule nostre camerarii, cum peregrinis et quibusdam aliis rebus curie nostre misisse in Acon pro commodo curie nostre tractando, et statuisse in eadem navi quemdam probum virum fidelem nostrum qui de pecunia proveniente de venditione rerum delatarum in eadem navi, emat ad opus curie nostre, que rediens detulit balistas; et quia predicta navis

(a) Legitur in margine: Jacobus de Celano habitator Capue nuntius et consanguineus magistri Elefantis [lator.].

(1) Ex hoc loco, si illum cum praecedentibus conferas, anno 1238 vel circiter Matthæum Marcafabam vita fuisse functum arbitrari licet.

diu morari poterat, in quadam alia galea que ibat in Accon alium quem-
dam fidelem nostrum misisse pro balistis emendis ad opus curie nostre,
que rediens detulit XXIIII balistas de duobus pedibus et unam de torno,
satis bonas, veraces et pulcras, et tu etiam sicut scripsisti tres alias balistas
de torno de ultramare satis bonas et pulcras apud Messanam emisti,
placet nobis et tuum in hys studium commendamus; fidelitati tue man-
dantes quatenus balistas ipsas in palatio nostro Messane reponi facias et
servari donec de eis mandemus nostre beneplacitum voluntatis. Rece-
pimus preterea nomina officialium statutorum quondam per M. Marcha-
fabam secretum que nobis ad mandatum nostrum tibi et notario Johanni
de Lentino missum dudum significare curasti, et vestrum inde studium
commendamus. Quod autem nuntio tuo quem cum eis ad curiam nostram
misisti, de pecunia curie nostre que est per manus tuas tribuisti mode-
ratas el competentes expensas, et quod Gualterio de Fisaulo redeunti de
partibus ultramarinis ad quas eum pro nostro servitio miseramus, fideli
nostro, pro se et hominibus suis tribuisti expensas, nec non pro illa alia
persona quam de mandato nostro duxit secum de partibus illis, expensas
et alia etiam necessaria tribuisti ad requisitionem Gualterii nominati,
placet nobis et volumus ut in tuis debeant rationibus computari.
Datum Fulinii, V februarii, XIII indictionis.

Litterae responsales ad secretum Messanae, de studio quod in rebus curiae procurandis exhibuit, de balio castri Messanae, de Guillelmo de Pedevillano, de quaternis libri Palamides, de castro Jacii et Sanctae Anastasiae, de ancillis curiae, de magistris asbergeriis, de Saraceno saltatore.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 65 verso; in edit. Carcan., p. 337-338.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia responsales licteras et capitula :

Fuligni, 5 februarii.

Fredericus, etc., secreto Messane, etc. Quod autem significasti te ad majorem utilitatem proventuum curie nostre in camerariis, granicteriis et omnibus que ad secretiam pertinent omni studio et sollicitudine promovere, nec non vineas, terras et alios proventus nostros ac vacantes ecclesias que sunt in manu curie nostre cum omni studio procurari et novam diligentiam super omnibus revocatis facere adhiberi et quod ad ordinandam procurationem animalium nostrorum Sicilie et Calabrie habere studium incepisti, placet nobis si ex premissis processibus curie nostre utilitas procuratur et tuum studium commendamus. De pecunia, ferro, pice, tuppis et aliis oportunis pro navibus et galeis nostris juxta mandatum nostrum, quod significasti te annuatim nostro vicario exhibere pro nostris servitiis, acceptamus. Quod autem statuisti super balio castri nostri Messane complendo quemdam probum et fidelem virum pro cogendis hominibus ad mictenda animalia ad servitium castri ipsius, qui ea mictere consueverunt et debent, tuum studium commendamus. De Guillelmo de Pedevillano qui sicut scripsisti non permictit in ipso opere alia esse animalia nisi sua, quod in dampnum curie nostre et gravamen nostrorum fidelium cedit, mandamus ut diligenter inquiras et si hoc inveneris ad dampnum curie nostre et gravamen nostrorum fidelium cedere, fieri non permictas et nobis studeas intimare. De LIIII quaternis scriptis de libro Palamides qui fuerunt quondam magistri Johannis Romanzor[i] quos nobis per notarium Symonem de Petramajore mictere te scripsisti, gratum ducimus et acceptum. De castro Iacii et Sancte Anastasie a quibus castellanum tanquam non ydoneum amovisti, jamdudum providimus nostre beneplacitum majestatis. De ancillis curie nostre que sunt in palatio nostro Messane et, cum nullum servitium faciant, victum a curia nostra recipiunt, mandamus ut statuas eas ad aliqua servitia facienda sive ad filandum sive ad alia quecumque opera ut panem non comedant otiosum. De hoc quod magistris asbergeriis qui sunt in palatio nostro Messane ad laborandum pro curia nostra statuti, tam pro eis quam pro faciendis ferramentis eorum oportuna facis tribui, placet nobis. Quod autem in Messana magistri alii non sunt qui sciant cum eis de eorum ministerio laborare, ecce quod sicut scripsisti licteras nostras mictimus apud Pisas ut de

terra ipsa mictantur qui instructi sint ad ministerium supradictum. Tu vero pro filo ferreo ad opus loricarum emendo mictas et facias inveniri. De Saraceno quem invenisti de partibus Aquitanie saltatore, qui cum sicut scripsisti diversimode saltare sciat, ipsum pro curia nostra retinere curasti, volumus ut eum ad curiam nostram mictas, in premissis, etc. Datum Fuligni, V februarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Riccardum de Pulcaro pro expensis dandis notario Angelo de Capua.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 65 verso; in edit. Carcan., p. 338.)

De mandato imperiali facto per magistrum Albertum scripsit P. de Capua : Fredericus, etc., R. de Pulcaro, etc. Cum magistrum A. (a) de Capua notarium et fidelem nostrum pro quibusdam nostris servitiis exequendis ad presens mictamus in regnum, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus quia in camera nostra in presenti pecunia non habetur, pro presenti mense februarii quo mense recepit expensas a curia nostra, septem uncias auri ad pondus curie, sicut in curia nostra recipiebat per mensem pro se, tribus scuteriis et quatuor equis, prefato notario fideli nostro de pecunia curie nostre que est per manus tuas exibere procures, et a mense marcii in antea si in regno pro predictis servitiis nostris moram traxerit, pro se, predictis scuteriis et equis suis expensas juxta assisam curie in regno persolvas, recepturus, etc.

Datum Fulinii, V februarii, XIII indictionis.

Similes facte sunt [secreto Messane pro (b)] Oliverio (c) de Pontetremulo similiter eunte in regnum de dandis sibi unciis novem pro mense februarii pro sex equis et quinque hominibus et a mense marcii pro se, quatuor

(a) Scilicet Angelum.

(b) Haec adduntur ex margine.

(c) Inferius vero Alberius : quae vera lectio esse videtur.

Fulinii, 5 februarii.

scuteriis et quinque equis si pro servitiis nostris ipsum ire contingerit et

redire, recepturus, etc.

Datum [ut supra].

Fuligni,

6 februarii.

Mandata ad Andream de Cicala et ad justitiarios regni de collecta hujus anni exigenda et de forma quae in taxandis civitatibus et aliis locis servanda sit.

(Regest. imper. Freder. 11, fol. 66 recto; in edit. Carcan., p. 338.)

De mandato imperiali facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit P. de Capua :

Fredericus, etc., Andree de Cicala capitaneo a porta Roseti usque ad Trontum, etc. Olim injunxisse et mandasse recolimus ut presens collecta in ea quantitate et forma sicut collecta primo preterita poneretur. Quia tamen pro certo comperimus quod in ipsa collecta preterita satis informiter est processum, dum nec civitatibus, [castris] aut locis aliis nec etiam personis quibuslibet quantitas eis imposita panderetur, volumus et precipimus fidelitati tue quatenus tam per civitates, castra et loca alia quam per personas quaslibet jurisdictionis tue, diligentissima consideratione habita, collectam poni facias et taxari cum consilio nostrorum fidelium juxta facultates ipsorum, expressa quibuslibet a principio quantitate eis imposita, qua eis nichil amplius exigetur; ita tamen quod talis quantitas quibuslibet imponatur que imposita commode debeat et possit haberi, et in omnem eventum sic facias et procures quod collecte preterite quantitas habeatur.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

Item de eodem mandato scripsit idem ad B. Pissonum justitiarium Aprutii:

(Non hic transumuntur litterae quia de verbo ad verbum sunt eaedem quae supra.)

« ZurückWeiter »