Abbildungen der Seite
PDF

ecclesiarum vacantium, de judicibus, notariis et advocatis civitatis Theatinae, de hominibus Piscariae pro sale vendito curiae quietandis, de officialibus statuendis, de decimis ecclesiarum, de facto salis, etc.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 63 verso; in edit. Carcan., p. 334.)

De eodem mandato scripsit idem [P. de Capua] licteras responsales: Fredericus, etc., Criscio Amalfitano, etc. Fidelitatis tue licteras, etc., capitulorum nunc missorum, etc. Super eo autem quod nostro culmini nunciasti quod B. Pissonus justitiarius et fidelis noster L uncias auri in quibus ecclesia Sancti Clementis de Piscaria taxata fuit pro subventione clericorum et ecclesiarum, cum instantia requirit habere de bonis ecclesie supradicte, presertim cum abbate ipsius monasterii exigentibus culpis suis de mandato nostro expulso de regno, monasterium ipsum ad manus nostras pervenerit cum omnibus bonis suis, tibi taliter respondemus quod damus eidem justitiario per nostras licteras in mandatis ut pro demanio ipsius ecclesie pro collecta ipsa nichil extorqueat vel requirat; si vero vassallos habet quibus pro collecta aliquid requiri possit, faciat inde ad utilitatem curie nostresicut melius viderit faciendum. Quod autem significasti quod proventus ecclesiarum vacantium in jurisdictione tua non possunt fideliter ad credentiam procurari et precipue Sancti Clementis et obedientiarum ejus, | qui si ad extalium venderentur cederet ad utili- Foi.eirteto. tatem nostram, placet nobis quod sive ad credentiam sive ad extalium facias exinde commodum fisci nostri, ita tamen quod res ecclesiarum propterea minime dissipentur nec deteriorentur aliquatenus proventus. Quod valorem ecclesie Theatine per singula nunciasti, studium tuum specialiter commendamus. Ad ea vero que tue lictere continebant quod judices, notarii et advocati civitatis Theatine propterea quia per quondam episcopum Theatinum creati fuerunt, eorum officium dubitant exercere, quare jura bajulationis ipsius terre quodammodo minuuntur, ecce quod justitiario nostro regionis damus nostris licteris in mandatis ut ibidem judices annales statuat, sicut fit in aliis partibus regni nostri, advocatos et notarios ibidem patiatur sicut hactenus officia exercere. Et quia homi

nes civitatis ipsius non prestiterunt sacramenta fidelitatis nobis quia in nostris licteris ut scripsisti exinde mentio non fiebat, volumus ut ab ipsis juxta regni nostri consuetudinem fidelitatis nobis sacramenta prestentur. Consultationi vero tue facte super rebus ecclesie Sancti Clementis assignatis tibi per Henricum de Morra, etc., sicut ipsa capitula continebant, quia res ipsas nobis distincteet plene non significasti, tibi ad presens plene non potuimus respondere. Monachis vero claustralibus ipsius ecclesie victum, vestitum et quecumque necessaria de proventibus ipsius te exibere volumus moderate. Victualia vero que munitionibus castrorum superfuerunt ut tue lictere continebant, volumus quod vendantur ad utilitatem et majus commodum fisci nostri. Ceterum quia nunciasti nobis quod homines Piscarie fideles nostri pro sale vendito curie nostre tempore undecime indictionis et duodecime ac pretium eis asserunt non solutum (a), satisfieri eis petunt instanter, volumus et mandamus ut cognita veritate de eo quod habere debent, de quo tibi fieri volumus plenam fidem, eisdem satisfacias, curie nostre in omnibus indempnitate servata. De proventibus vero demanii Marsie ut scripsisti, utilitatem curie nostre facere studeas et augmentum, ita tamen quod demania nostra suis temporibus excolantur et sicut expedit procurentur, ne abusio modica temporis demanii nostri depauperet utilitatem. Super facto bajulationis et aliorum proventuum curie nostre qui hominibus qui non sunt de demanio nostro ad utilitatem nostram in extalium vendi possunt ut dicis, taliter respondemus quod cum sacris nostris constitutionibus sit expressum quod in officiis nostris non statuantur officiales nisi sint fideles et de demanio nostro, nolumus quod per te in officiis curie nostre aliquis qui non sit de demanio et fidelis noster aliquatenus admictatur. Decimas vero ecclesiis debitas ad quarum solutionem in predictis (b) ut scripsisti, te exhibere volumus consuetas et debitas et sicut regis W. tempore consobrini nostri usque modo et continue sunt dari hactenus consuete. Homines autem Sancti Flaviani et Civitelle qui collectam Sancte Marie aliis officialibus predecessoribus tuis dare consueverunt et nunc ipsam dare con

(a) Locus ut videtur mutilus.

(b) Deest ibi aliquid.

tempnunt in dampnum nostrum et prejudicium ut misisti, volumus et mandamus quod ad solutionem consuetam et debitam omnino compellas. Super facto vero salis de cujus portatione ab Apulia et de imperio in justitiariatum Aprutii dampnum non modicum provenire tue lictere recitabant, ecce quod justitiario regionis ipsius scribimus ex nunc juxta petitionem tuam nostre beneplacitum voluntatis, et ut ad requisitionem tuam illud ordinare procuret. Tu vero, etc.

Datum Fuligni, IV februarii, XIII indictionis. Item de eodem mandato scripsit idem:

Fridericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc. SignificavitnobisCriscius Amalfitanus magister camerarius Aprutii fidelis noster quod tu quinquaginta uncias auri impositas dudum monasterio Sancti Clementis de Piscaria de bonis ipsius, habere cum instantia exigis et requiris. Cum igitur ecclesia ipsa cum omnibus bonis suis de mandato nostro procuretur ad presens ad opus nostrum, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus uncias ipsas ab aliquo pro parte ipsius monasterii pro ejus demanio non exigas amplius nec requiras. Si tamen vassallos habet a quibus pro adjutorio ipso aliquid requiri possit, commodum curie nostre exinde facias sicut videris expedire; et quoniam intelleximus per dictum Criscium fidelem nostrum quod homines civitatis | Theatine non prestiterunt Foi.6iw«o. nobis fidelitatis sacramenta propterea quia exinde in licteris tibi missis mentio non fiebat, et quod judices et notarii et advocati ipsius terre officia sua dubitant exercere quia per quondam episcopum Theatinum creati fuerunt, propter quod jura bajulationis nostre ibidem plurimum minuuntnr, mandamus tibi ut homines ipsius terre compellas fidelitatis nobis sacramenta prestare juxta consuetudinem regni nostri; judices etiam annales ibidem statuas, advocatos vero et notarios sua sicut hactenus ibidem permictas officia exercere, ne jura curie nostre exinde propterea minuantur. Ceterum per predictum nostram intellexisse noveris majestatem quod multa quantitas salis de Apulia et imperio defertur in justitiariatum Aprutii tibi commissum per quod curia nostra non modicum dampnum incurrit. Volentes igitur nostris indempnitatibus providere, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ad requisitionem Criscii predicti

V. Par»2. 91

ita statuas et procures quod sal de predictis partibus in justiciariatum ipsum nullatenus deferatur in nostre curie lesionem et ut sollicitudinem
tuam, etc.
Datum [ut supra].

4TM«»^. Mandatum ad camerarium Aprutii de expensis dandis pro equo curiae, de bajulationibus castrorum recolligendis, de fidelibus hominibus statuendis pro sale curiae in Piscaria vendendo.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 64 verso; in edit. Carcau., p. 336.)

De eodem mandato scripsit alias [litteras] P. de Capua: Fredericus, etc., Criscio Amalfitano, etc. Solita benignitate recepimus licteras quas misisti et ipsarum continentiam nec non et capitula que misisti audivimus et intelleximus diligenter. Ad quod tibi taliter respondemus mandantes fidelitati tue quatenus pro equo curie nostre qui est apud Sanctum Flavianum et pro ejus scutifero des expensas secundum quod per alias nostras licteras tibi recolimus injunxisse. Super eo siquidem quod scripsisti de castris a nostra majestate concessis, quorum bajulationes vendite fuerant, pro quibus nichil Silvester de Sancto Paulo collector in partibus ipsis fidelis noster recepit a bajulis quibus date fuerunt (a) conventam nostre curie quantitatem, mandamus tibi quatenus nomina castrorum ipsorum et eorum quibus concessa sunt et quo tempore nos ea concesserimus et residuam debiti quantitatem distincte culmini nostro scribas, et nos tibi rescribemus nostre beneplacitum voluntatis. Super eo quod misisti de Johanne de Belforte Armato et Berardo de Lanzano de Piscaria qui sint utiles et fideles pro vendendo sale curie nostre in Piscaria, mandamus tibi quatenus id inde facias quod utilitati curie nostre cognoveris melius expedire. Super aliis capitulis que de novo misisti, tibi per aliasnostras licteras plenarie respondetur. Datum Fuligni, IV februarii, XIII indictionis. (a) Deest ibi aliquid.

Mandata ad justitiarios Aprutii et Principatus de inquisitione 3TM;^;,. facienda contra Boamundum de Lecto qui pecuniam curiae debitam non solvit, et contra Riccardum et Johannem de Rocca castellanos Roccae Montis Draconis et castri Campaniae.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 65 recto; in edit. Carcan., p. 336.)

De imperiali mandato facto per magistrum Rogerium de Petrasturmila scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc. Innotuit excellentie nostre quod Boamundus de Lecto curie nostre tenetur in quadam pecunie quantitate non minori mille tarenorum auri, pro restitutione videlicet terre sue facta sibi tempore quondam episcopi Melfiensis, dum justitiariatus officium exerceret, ac eadem quantitas in scripto restitutionis ipsius sicut intelleximus est expressa. Cum igitur curie nostre jura per detentorum suppressionem vel officialium nostrorum incuriam deperire nolimus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus statim visis hys licteris dictum Boamundum coram te facias presentari, querens ab eo pro parte curie nostre dictam pecunie quantitatem. Quod si confessus fuerit, eam recipias ab eodem. Si vero eam voluerit diffiteri, super hoc inquisitionem diligentem facias et fidelem, et si tibi per inquisitionem ipsum B. curie nostre teneri compereris in eadem, pecuniam debitam ab eo instanter recipias et tam de ipsius occultatione quam negatione ipsum punias ut est justum.

Datum Fuligni, III februarii, III indictionis (o).

Item:

Fredericus, etc., Thomasio de Montenigro justitiario Principatus, etc. Denunciationes curie nostre factas contra Riccardum de Rocca hostiarium nostrum castellanum Rocce Montis Draconis et Johannem de Rocca fra

(a) Legitur in margine : notariusStabitis nunchu Criscii Amatfitani [tator.].

« ZurückWeiter »