Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Salvatoris ad mare in kalendis maii proximo venturi quietari debeant, tres uncias de singulis centum ad mensem si solutio differatur, recepturi.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 62 verso; in edit. Carcan., p. 332.)

De mandato imperiali facto per magistrum Albertum scripsit P. de Capua licteras patentes in hac forma:

Fredericus, etc. Notum facimus universis quod Petrus Leonis, Nicolaus Petri Leonis, filius ejus, et Johannes frater, mercatores Romani, fideles nostri, mutuaverunt nobis et assignaverunt in camera nostra de Venetianis grossis libras septuaginta quatuor, solidos duos et medium pro unciis auri ducentum (sic) nonaginta sex et media ad generale pondus regni, ad rationem de solidis quinque pro uncia; de quibus unciis promisimus et convenimus eis ut Angelus de Marra et judex Eufrano de Porta custodes erarii nostri Salvatoris ad mare, fideles nostri, de pecunia ejusdem erarii nostri que est per manus eorum predictos mercatores vel certum nuntium vel procuratorem suum in kalendis madii proximo venturi hujus XIII indictionis debeant pro parte curie nostre sine difficultate, defectu et majoris more dispendio quietare. Si vero, quod omnino nolumus, aliquo accidente casu predictus solutionis terminus pertransiret, deinde in antea quamdiu solutio differretur de singulis centum unciis tres uncias auri ad generale pondus regni per mensem de predicta pecunia erarii nostri pro dampnis et interesse eis solvere tenentur et debent, et nichilominus integre et cum omni celeritate solvere uncias supradictas. Ad cujus, etc.

Datum Fuligni, tertio februarii, XIII indictionis.

Item scripsit litteras clausas pro eisdem similes per omnia usque ad verbum illud supradictas:

Fredericus, etc., A. de Marra et E. de Porta, etc., ut supra. Deinde sequitur : Quocirca fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus adveniente termino supradicto predictas ducentas uncias nonaginta sex et mediam ad predictum pondus predictis mercatoribus seu certo nuntio vel procuratori eorum de pecunia erarii nostri que est per manus vestras pro parte curie nostre sine defectu et majoris more dispendio persolvatis; et si forte

ut predictum est aliquo accidente casu, predictus solutionis terminus pertransiret, deinde in antea quamdiu ipsa solutio differretur, de singulis centum unciis tres uncias auri ad generale pondus per mensem pro dampnis et interesse de eadem pecunia erarii nostri solvatis eisdem ; provisuri' tamen ut predicto termino quietentur, ne per moram curia nostra dispendium usurarum incurrat. Vos autem soluta ipsa pecunia patentes licteras nostras quas eis de ipso mutuo fieri fecimus, recipiatis ab eis, facturi aliud competens scriptum de solutione ipsa ad curie nostre cautelam. Si vero ambo presentes non eritis, presens mandatum nostrum alter vestrum quem invenerit exequatur.

Datum [ut supra].

Similes tam apertas quam clausas scripsit Angelus de Capua pro Mattheo Stancione de libris de Venetianis grossis centum septem solidis duobus et medio pro unciis auri quadringentis viginti octo et media ad generale pondus.

Similes tam apertas quam clausas scripsit idem A. pro Mattheo Angelerii et Petro Angelerii fratribus pro libris Venetianorum grossorum sexaginta novem et solidis quindecim pro unciis auri ducentum septuaginta novem ad generale pondus.

Mandata ad Angelum de Marra ut rationem faciat cum Gilio Tynioso et aliis mercatoribus Romanis de interesse et dampnis quae ratione mutui facti iidem habere debeant.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 63 recto; in edit. Carcan., p. 333.)

De mandato imperiali facto per magistrum Albertum scripsit P. de Capua: Fredericus, etc., Angelo de Marra, etc. Gilius Tyniosus mercator Romanus, fidelis noster, ad curiam nostram accedens majestati nostre humiliter supplicavit quod cum dudum de mandato venerabilium archiepiscopi Capuani et episcopi Ravellensis, dilectorum familiarium et fidelium nostrorum, restitueremus ei pecuniam quam nostre camere mutuarat et

Fuligni, 3 februarii.

de tempore elapso ultra prefixum sibi terminum nichil pro interesse et dampnis sibi fuerit persolutum, ut dicit, sibi exinde satisfieri mandaremus. Nos igitur predictum fidelem nostrum nolentes suo jure fraudari, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus si est ita, de quantitate elapsi temporis et de eo quod contingit ipsum habere debere pro interesse et dampnis ratione mutui supradicti, diligentem et fidelem cum eo facias rationem et eam plene et fideliter facta[m] sub sigillo tuo ad curiam nostram mictas.

Datum Fuligni, III februarii, XIII indictionis.

Similes scripsit idem de eodem mandato ad eumdem Angelum pro Mattheo Stancione Romano.

Similes facte sunt pro Celdrigario Russo et socii[s] ad eumdem Angelum, XI februarii apud Coccoionem (1).

Fuligni,

3 februarii.

Mandatum ad justitiarium Aprutii super querela contra Gualterium de Collepetro et alios principi porrecta, et super defensis contemptis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 63 recto; in edit. Carcan., p. 333.)

De mandato imperiali facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit P. de Capua :

Fredericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc. Petitionem Petri Johannis Rogerii de Rocca Preturi fidelis nostri latoris presentium contra Gualterium de Collepetro, Johannem Petri Martini et quosdam alios de eadem Rocca majestati nostre porrecta[m] tibi mictimus presentibus interclusam. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus quod justum et rationabile fuerit exinde fieri facias. Super defensis vero impositis et contemptis sic justitia previa studiose procedas, commodo curie nostre aliquatenus non ommisso, ut, etc.

Datum Fuligni, III februarii, XIII indictionis.

(4) Ad hunc vero locum in regesto transumptae litterae non inveniuntur.

Mandatum ad universos per justitiariatum Aprutii constitutos ut Criscio Amalfitano de Capua magistro camerario et procuratori demaniorum curiae per eumdem justitiariatum statuto de caetero respondeant et intendant. Sequitur tenor capitulorum eidem Criscio commissorum.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 63 verso; in edit. Carcan., p. 333.)

De mandato imperiali facto per magistrum R. de Trajecto scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., prelatis ecclesiarum, communitatibus, baronibus et universis per justitiariatum Aprutii constitutis, etc. Notum facimus fidelitati vestre quod nos de prudentia et legalitate Criscii Amalfitani de Capua fidelis nostri confisi, statuimus ipsum procuratorem demaniorum, morticiorum et excadentiarum curie nostre per totum justitiariatum Aprutii, ut ea que revocanda sunt ad opus curie nostre faciat cum aliis que sunt de demanio, morticiis et excadentiis curie nostre fideliter procurari et revocet ea que invenerit revocanda, cui plenam dedimus potestatem ut demania, morticia et excadentias et omnia que revocata sunt vel revocabuntur per eum ad commodum et incrementum curie nostre locare possit nichilominus et rehedificari faciat, prout melius viderit expedire; ita quod in utilitatem curie nostre magis ipsa proficiant et proventus ipsorum exigat et recolligat ad opus nostre curie conservandos. Commisimus etiam eidem Criscio (a) ut omnia nova statuta et quedam capitula sigillo nostre celsitudinis roborata ab omnibus, sicut inventum est per curiam nostram, faciat firmiter observari et ut transgressores seu contumaces puniat sicut viderit expedire. Mandamus igitur et districte precipimus universis quatenus eidem C. fideli nostro intendatis et respondeatis de cetero tanquam magistro camerario et procuratori a nostra celsitudine constituto novorum (a) In impresso curie, male.

Fulinii,

4 februarii.

statutorum nostrorum et aliorum que sue industrie sunt commissa ad
honorem et fidelitatem nostram et commodum curie nostre.

Datum Fuligni, IV februarii, XIII indictionis.
Capitula scripta per eumdem P. de eodem mandato:

Hec sunt capitula commissa Criscio Amalfitano civi Capue. In primis quod specialem curam habeat de sale, ferro, aczaro et ere, et ut omnia nova statuta servari faciat et inviolata teneri per totum justitiariatum Aprutii tam in duana, fundicis, tinctoriis, boczariis, quam in omnibus aliis que pertinent ad nova statuta; proventus qui ex eis proveniunt ad opus curie nostre recipiet et receptis ad imperialem curiam destinabit, et hec omnia diligentissime procurabit sive ad cabellam dando sive locando ad credentiam [et] ordinando sicut melius pro curia imperiali prospexerit, et ea que revocata ad demanium curie imperialis invenerit, excadentias, morticia ad opus curie nostre faciat procurari sive commictendo ea personis fidelibus sive ad cabellam dando sive locando, prout melius ad utilitatem curie viderit expedire. Dabit etiam studium et operam diligentem ad facienda omnia que ad demanium curie pertinent et id ipsum faciet de excadentiis et morticiis et omnia sicut predictum est diligenter faciet procurari. Proventus vero novorum statutorum necnon et demaniorum, morticiorum et excadentiarum ad opus curie percipiet, sicut superius continetur; et ut hec omnia firmius et utilius valeant procurari neque dubietas revocet aliquos qui secum super hys duxerint contrahendum ad utilitatem et honorem imperialis culminis, plenam auctoritatis potestatem super hys auctoritate imperiali sibi noverint esse commissam; et si qui sunt qui super predictis contradicere ausu temerario presumpserint vel ipsum C. in aliquo contra utilitatem curie impedire, una cum justitiario loci ejusdem ubi expedit auctoritatem habeat puniendi.

Datum [ut supra].

Fuligni,

4 februarii.

Mandata ad camerarium et justitiarium Aprutii de collecta exigenda ab ecclesia Sancti Clementis de Piscaria, de proventibus

« ZurückWeiter »