Abbildungen der Seite
PDF

Fredericus, etc., Tholomeo justitiario vallis Gratis et terre Jordane, etc. Consueta benignitate recepimus licteras, etc. De baronibus autem et feudatariis jurisdictionis tue quos juxta tenorem mandati nostri exinde tibi missi citasti quod se equis et armis pronostris servitiis communirent, tuum studium commendamus. Volumus tamen ut distincte nobis significes quot sunt et qui sunt illi qui se ad hoc paraverunt et qualiter sunt muniti, inquirasetiam diligenter facultates et posse cujuslibet et qui sunt qui jussi sunt munire se nec se munierunt, et in quo etiam illi qui paupertatem allegant sepossunt munire etpotentiam et impotentiam uniuscujusque, et terram quam quilibet tenet, et nobis singula studeas intimare distincte. De quaternis autem actorum , feodorum, collecte generalis et clericorum quos habet Senator de Archis predecessor tuus, fidelis noster, quos propter ipsius absentiam habuisse te non posse scripsisti; ecce quod eidem S. qui de mandato nostro a curia nostra rediit, damus per nostras licteras in mandatis ut eos tibi debeat assignare. De illis vero quos per jurisdictionem tuam carceratos invenisse scripsisti per predictum Senatorem quondam justitiarium, qui se proponunt sine causa rationabili captos esse et offerunt se fidejussoriam cautionem prestare de justitia facienda, volumus ut diligentius inquiras qui sunt illi qui capti sunt et qua de causa capti fuerunt et a quotempore, et omnia nobis distincte significes. Nos enim cognitis omnibus rescribemus tibi nostre beneplacitum voluntatis. Nam cum obscure super hoc scripseris, certum tibi non potuimus demandare; tam enim super hoc quam super aliis omnibus que nobis aliquando nuntiabis, studium adhibeas quod distincte nobis universa significes et aperte. De illis qui sicut scripsisti contra tenorem sacrarum constitutionum nostrarum arma prohibita non veriti sunt portare, volumus ut contra eos secundum formam earumdem constitutionum nostrarum procedas. Quod autem significasti de pecunia que imposita fuit comitibus, baronibus, militibus et feudatariis jurisdictionis tue pro eorum demaniis quamdam quantitatem esse adhuc colligendam, volumus ut operam in hoc impendas quod pecunia ipsa citoad manus curie nostre valeat devenire. De facto vero venationum per partes ipsas quas Senator de Archis olim justitiarius fecerat inhiberi, sed ignoras quo modo, propter quod instrui exinde postulasti, mandamus ut in defensis nostris et locis solatiorum nostrorum nullo modo aliquem venari permictas; ita tamen quod ingenia prohibeas universis quod cum eis aliquis non venetur. Recepimus preterea nomina officialium de tempore quo justitiariatus officium exercuisti in Aprutio, que ad mandatum nostrum tam tu quam tuus filius ad curiam nostram misit, et tuum exinde studium commendamus.

Datum in Civitate Castelle, XXIV januarii, XIII indictionis.

Item scripsit Senatori de Archis castellano Messane quod assignet predicto justitiario quaternos actorum, feodorum, collecte generalis et clericorum, retentis secum similibus eorumdem.

Mandatum ad Jordanum Filangerium ut pro officio capitanei incwtate

1 n- -i r\ li Casteitae,

raoram ultenorem m partibus Sicuiae et Calabriae non faciat, sed 21 ad propria revertatur.

(Regest. imper. Freder. //, fol. 57 verso; in edit. Carcan., p. 325.)

Scripsit [G. de Cusentia] de mandato facto per magistrum Taddeum:

Fredericus, etc., Jordano Filangerio, etc. Licet dudum mandaverimus tibi ut in partes Calabrie et Sicilie te conferres et ibi pro nostris servitiis capitanie officium exerceres, quia tamen venientibus nobis feliciter in partes Tuscie et omnibus nobis pro voto succedentibus, expedire non videmus ad presens ut in partibus ipsis in eodem officio ulterius commoreris, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus pro ipso officio moram ibi ulteriorem non facias, sed ad propria revertaris.']

Datum in Civitate Castelle, XXIV januarii, XIII indictionis.

Renovate fuerunt postmodum quia nuntius rediens disrobbatus dixit se licteras ammisisse.

ipud Mandate pro Petro de Calabria statuto super arratiis et maresjlniarii. calns Calabriae, et pro asinis inveniendis qui boni sint ad jumenta cooperienda.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 58 recto; in edit. Carcan., p. 326.)

De imperiali mandato facto per dominum Raonem de Trentanaria scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., Majoride Plancatone secreto Messane, etc. Cum P. de Calabria fidelem nostrum super arratiis et marescallis nostris Calabrie provisorem et magistrum duxerimus statuendum, ut eas ad commodum et utilitatem nostram prout melius expedire videbitur faciat procurari, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus quecumque fuerint necessaria pro stallonibus custodiendis sine defectu, pro solidis scuteriorum et servientium qui ad custodiam aratiarum et marescallarum nostrarum Calabrie fuerint deputati, ad requisitionem ipsius P. de Calabria sibi respondeas et intendas, ut servitium nostrum studio suo commissum possit sine defectu quolibet percomplere.

Datum apud Civitatem Castelle, XXIV januarii, XIII indictionis.

Item:

Fridericus eidem. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus tres asinos grandes et bonos in Sicilia studeas invenire qui boni sint pro jumentis cooperiendis et ipsos facias assignari P. de Calabria fideli nostro quem in aratiis et marestallis nostris Calabrie duximus statuendum, ut ipsos asinos pro cooperiendis jumentis nostris sicut expedire viderit faciat custodiri.

Datum [ut supra].

Item:

Fridericus, etc., P. Roggerio monacho Florensis monasterii, etc. Cum P. de Calabria fidelem nostrum super aratiis et marescallis nostris Calabrie

magistrum et provisorem duxerimus statuendum, ut eas ad commodum et
utilitatem curie nostre prout melius expedire videbitur faciat procurari,
fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus de jumentis nostris que
sunt in curia (a) tua eidem P. respondeas et intendas.
Datum [ut supra].

Mandatum ad justitiarium Calabriae ut Petro de Catania in- „

9 Civitatem

jungat quod se in Tusciam conferat cum Pandulfo de Fasanella SfiSiSi moraturum.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 58 recto; in edit. Carcan., p. 326.)

De mandato facto per magistrum T. scripsit G. de Tocco: Fredericus, etc., G. de Montefusculo justitiario Calabrie, etc. Cum fides et bonitas Petri de Cathania quondam judicis Regii relatione nostrorum fidelium ad notitiam nostram devenerint et velimus eum in nostris servitiis permanere, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus receptis hys licteris expressim injungas sibi ex parte culminis nostri ut sine mora in Tusciam se conferat moraturum in servitio nostro cum P. de Fasanella capitaneo nostro in Tuscia, fideli nostro, cui precepimus utsibi in necessariis debeat providere. Datum apud Civitatem Castelle, XXIV januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Riccardum de Pulcaro ut equitaturas et expensas ^

* * Civiuum

necessarias Alberto de Nuceria exhibeat, quem Riccardus Filange- »"^"^1.
rius marescallus a partibus transmarinis ad praesentiam principis
misit.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 58 recto; in edit. Carcan., p. 326.) (a) Forsitan in cura.
V. Put2. 88

Mandante domino imperatore per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit nolarius Rnggerius de Salerno:

« Fredericus, etc., Riccardo de Pulcaro, etc. Intelleximus quodRiccar» dus Filangcrius marescallus et fidelis noster miserit nuper a partibus » transmarinis Albertum de Nuceria pro servitiis nostris, quem cum veli» mus quod ad presentiam nostram cito se conferat cum rumoribus illa» rum partium, fidelitati tue precipiendo mandamusquatenus statim quod » idem Albertus ad te veniat, exhibeas ei equitaturas et expensas neces» sarias usque ad presentiam nostram; et si portat res aliquas quas desti» navit ad presentiam nostram, ipsa etiam facias tu portari, cavens ne » pro negligentia vel desidia tui moram trahat aliquam in veniendo. Tu » veroquotiens nuncii aliqui deextraneis partibus ad presentiam nostram » se conferentes habuerint per te transitum, equitaturas similiter et ne» cessarias expensas exhibeas usque ad presentiam nostram.

» Datum apud Civitatem Castelle, XXV januarii, XIII indictionis.

» Item de superiori mandato scripsit idem notarius ad Albertum de » Nuceria quod veniat et recipiat equitaturas et expensas necessarias » a Riccardo de Pulcaro usque ad presentiam nostram. »

Cassate sunt quoniam prius venit ad curiam dictus Albertus quam mitterentur lictere ipse pro eo.

Apad Litterae patentes et mandatum quod Paulus, Andreas et Petrus

Ciriuum 1 n

°g$£< de Carnah mercatores Romani de uncns aun centum sexaginta juiutrii. Qqiq ej djnridia quas in camera mutuaverunt, ab hinc ad tres menses quietentur.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 58 verso; in edit. Carcan., p. 326, 327.)

Die jovis XXVI date sunt ad sigillum lictere infrascripte de mutuo Romanorum que facte fuerunt preterito die lune XXIII hujus mensis januarii et scripte per manus notarii P. de Capua de mandato imperiali facto per magistrum Albertum:

« ZurückWeiter »