Abbildungen der Seite
PDF

Terra Laboris pro Guillelmo de Laurentio de Suessa provisore castrorum
Principatus et Terre Laboris.

Mandatum ad secretum Messanae ut centum barrilia de vino de A£i"* galoppo usque Neapolim mittat.

(Regat. itnper. Freder. II, fol. 56 recto; in edit. Carcan., p. 323.)

Mandante domino imperatore per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit notarius Roggerius de Salerno:

Fredericus, etc., Majori de Plancatone, etc. Fidelitati tue mandamus atque precipimus quatenus statim receptis hys licteris mictas per nuncium centum barrilia de bono vino de galloppo usque Neapolim et illa facias assignari compalatio Neapolis, cui damus per nostras licteras in mandatis ut vinum ipsum a nuntio tuo recipere debeat et ad nostram presentiam per suum nuntium destinare.

Datum apud Aretium, XXI januarii, XIII indictionis. Item scripsit idem compalatio Neapolis quod recipiat a nuncio Majoris de Plancatone centum barrilia de vino de galloppo et statim per suum nuntium mittat cum sommeriis ad presentiam domini.

Litterae responsales ad ammiratum regni de processu ejus et incivitat. studio in apparatum stolii, de darsanis Brundusii ponendis prope asTanu^i!. castrum, de navibus naulizatis, de carobana Venetorum et Januensium intercipienda, de rege Tunnisi, de Sclavis qui piraticam in Apulia exercent.

(Regat. imper. Freder. II, fol. 56 verso; in edit. Carcan., p. 323-324.)
V. Pan 2. 87

De imperiali mandato factoper magistrum Riccardum de Trajecto scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Nicolino Spinule ammirato regni, etc. Benignitate consueta recepimus licteras, etc. Quod autem significasti te tantum adhibuisse studium quod de proventibus curie nostre taliter ordinasti quod galeas multas inter novas et veteres et teridas preter alia parva vassella in brevi paratas habebis pro nostris servitiis faciendis, licet invenisses negotia maris in ipsis partibus quasi nulla, inter quas viginti quatuor reparari facis instanter, que adeo devastate erant quod ad navigandum non valerent aliquatenus ut scripsisti, et octo alias novas facis instanter fieri bene aptas, nec processisti in partibus Apulie ad faciendam nunc majorem quantitatem earum pro alleviandis expensis curie nostre et reparandis aliis parvis vassellis curie nostre que reparatione necessaria in presenti indigere scripsisti, et quod protontinos, comites et alios officiales oportunos et aptos ad maris officia et tam vassellorum quam darsanarum custodiam statuisti, nec non per darsanas quas per maritimam Apulie imperfectas invenisti, perfici facis et perfectas cum exacta diligentia custodiri, placet nobis et in omnibus processum tuum et studium commendamus. Quod vero apud Brundusium scripsisti darsanas non invenisse muratas, immo sub quodam remedio facto ad modum logiarum, propter quod expedire curie nostre scripsisti ut in eadem terra que videtur esse caput terrarum maritimarum Apulie, fierent prope castrum nostrum darsanelucide et murate, in quibus viginti galee possent omni tempore oportune manere, placetnobis ut hoc fieri facias prope castrum, sicut melius ad utilitatem curie nostre videris expedire. Super eo quod significasti te usque ad kalendas madii proximo venturi reparatas habere decem naves curie nostre et inter galeas et teridas LXXV et omnibus necessariis communitas, preter alia plura parva vassella, ad faciendum tunc victoriosum stolium nostrum ubicumque nostre placuerit majestati, satis gratum hoc ducimus et acceptum, fidelitati tue mandantes ut ad habendam quantitatem ipsam in predicto tempore paratam omnem impendas sollicitudinem et studium non remissum. Placet etiam majestati nostrequod duas naves nostras et tertiam partem alterius que sunt in portu Brundusii, ad commodum curie nostre quibusdam mercatoribus naulizasti, eo quod scripsisti victualia nostra seu merces alias in Apulia non invenisse quibus eas ad tractandam utilitatem nostre curie onerares. Quod vero nobis de carobana mercatorum Januensium et Venetorum significasti qui de ultramarinis partibus circa mensem madii soliti sunt venire, et nunc quia tregua inter Christianos et Saracenos rupta est in partibus illis, providisti quod si venirent facile possent capi si quatuor naves et totidem galeas nostras armari contra eos et bene mandaremus muniri, placet nobis et volumus ut hoc studeas ordinare et mictere contra eos, sicut honori et commodis nostris melius videris expedire. De facto autem regis Tunnisi ut scripsisti cui ad certum tempus treguam de gratia nostra concessimus, et ipse in partibus suis Januenses etVenetos infideles nostros recipit atquefovet; noveris nos speciales nuncios nostros ad eumdem in proximo directuros, post quorum reditum procedes sicut te instrui faciemus; interim superhoc in aliquo non procedas. De Sclavis qui in partibus Apulie piraticam exercere non metuunt et sub specie mercatorum fidelibus nostris dampnosi sunt in personis et rebus, propter quod bonum esse scripsisti ut tota Sclavonia banniri publice debeat, ut per pacificos mercatores illarum partium piratarum loca strictius arceantur, placet nobis et volumus ut hoc fieri facias et nichilominus ut scripsisti armari facias aliqua vassella in partibus Apulie, tunc videlicet cum videris expedire, que sint ad custodiam partium earumdem,processurus tamen in omnibus prout melius videris nostris utilitatibus provenire; de licteris nostris quas fieri ad novos officiates regni fecisti (leg. petisti), ecce tibi duximus destinandas. Tu igitur, etc. Datum in Civitate Castelle, XXIII januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, ut ammirato regni jj^** Siciliae in omnibus necessariis de proventibus curiae qui sunt per 23 j"""*manus ejus, intendere et respondere procuret.

(Regat. imper. Freder. II, fol. 57 recto; in edit. Carcan., p. 324.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajeclo scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Cum de prudentia et fidelitate Nicolini Spinule civis Januensis fidelis nostri plene confisi, eum ob expertam suam industriam et fidei sue meritum regni Sicilie ammiratum duxerimus statuendum, fidelitati tue mandamus quatenus ad requisitionem ipsius naves, galeas et cetera vassella curie nostre que habes assignes ei cum apparatibus et omnibus necessariis eorumdem pro utilitatibus curie nostre procurandis. Mandamus insuper et firmiter tibi precipimus quatenus de faciendis navibus, galeis-et vassellis aliis ac armandis eisdem, de emendis afisis et ceteris necessariis eorumdem, de incidendis lignaminibus et deferendis ad mare, de faciendis quoque, reficiendis et custodiendis darsanis per singulas regiones, secundum quod idem viderit expedire, necnon de navibus et vassellis aliis onerandis frumento, victualibus, mercibus et rebus aliis curie nostre, et in earumdem defectu emantur et assignentur sibi per te, ac de tribuenda ei pecunia necessaria pro hys et aliis oportunis de proventibus curie nostre qui sunt per manus tuas, intendere et respondere sibi procures juxta quod idem expedire viderit et a te de predictis omnibus duxerit requirendum.

Datum in Civitate Castelle, XXIII januarii, XIII indictionis.

Similes scripsit Riccardo de Pulcaro.

Mandatum ad justitiarium Principatus de cisterna in castro Montisfusculi facienda, de custodia adhibenda ne homines Beneventi exire liceat, quum haec civitas in regno sit petra scandali.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 57 recto; in edit. Carcan., p. 324.) Mandante domino imperatore per magistrum Riccardum de Trajecto facte sunt lictere responsales per notarium Roggerium de Salerno:

Fredericus, etc., Thomasio de Montenigro justitiario Principatus, etc . Fidelitatis tue licteras quas nostro culmini destinasti benivolentia recepimus consueta et ad ea omnia que eedem tue lictere continebant benivolum prestitimus intellectum, studium, etc. Quod autem scripsisti nobis per eas quod in castro nostro Montisfusculi cisterna est plurimum oportuna, volumus et mandamus ut in ipso castro cisternam sicut expedire videris fieri facias de pecunia curie nostre que est per manus tuas. Significasti insuper nobis quod plures homines exire volunt de Benevento et habitationes eorum transferre ad terras nostras, et petisti super hoc scire nostre beneplacitum voluntatis; ad quod tibi taliter respondemus : quia civitas Beneventana est lapis offensionis et petra scandali regni nostri, nolumus quod ipsius habitatores exeant in hoc a predicta civitate, cum potius sibi et eorum indempnitati videantur consulere quam nostre satisfacere majestati; propter quod volumus quod omnes intus tamdiu squalore famis arescant quousque cogantur per famis asperitatem et aliarum rerum inopiam omnes unanimiter nostris addiscere obedire imperiis et mandatis; ad quod faciendum per arctiorem custodiam te volumus cum omni studio debitam prout negotio expedit diligentiam adhibere, ut tam super hoc quam super omnibus serviciis nostris effectus operum coram nobis te commendabilem representet. Ad hoc scriptum continens nomina ofilcialium jurisdictionis tue quod misisti per nuntium tuum juxta mandatum nostrum, idem tuus nuntius in nostra camera assignavit. Datum in Civitate Castelle, XXlll januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Vallis Gratis et Terrae Jordanae de £°j|*ta baronibus et feudatariis citatis ad arma, de quaternis actorum, i4ianuarUfeudorum et collectae, de inquisitione facienda super carceratis, de illis qui arma prohibita portaverunt, de pecunia quae fuit imposita baronibus, de venationibus, de nominibus officialium.

(Regett. imper. Frtder. II, fol. 57 verso; in edit. Carcan., p. 325.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia responsales:

« ZurückWeiter »