Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nobis presentibus adimpleant que obtamus. De domino insuper de Reate quem se obtulisse nostris servitiis intimasti, adhuc credimus quod bonus sit et fidelis. Tu vero circa servitia nostra, etc.

Datum apud Castellionem Aretinum, XV januarii, XIII indictionis.

Apud Cortonam,

Mandatum ad Jacobum Capicem quod permittat semel videri

16 januarii. filiam Alberici de Romano.

(Regest. imper. Frider. II, fol. 55 verso; in edit. Carcan., p. 322.)

De mandato imperiali facto per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Guillelmus de Tocco:

Fredericus, etc., Jacobo Capice, etc. Quia Martius lator presentium venit ut videat filiam Alberici de Romano, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus permictas quod semel eam videat, et loquatur sibi palam, non tamen occultum aliquid dicat ei, sed sermo utriusque ab aliquibus fidelibus nostris ibi stantibus audiatur, et lictere ejus ad nostram celsitudinem referantur; quo sermone semel peracto discedat. Datum apud Cortonam, XVI januarii, XIII indictionis.

Apud Cortonam,

Litterae responsales ad justitiarium Basilicatae quod homines 16 januarii. Sancti Archangeli ad subventionem compellat pro militia filii Ugutionis de Saxoforte.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 55 verso; in edit. Carcan., p. 322.)

De mandato imperiali facto per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Guillelmus de Tocco:

Fredericus, etc., T. Filasmundo justitiario Basilicate, etc. Benignitate

solita recepimus licteras tuas, etc. Super eo autem quod sicut scripsisti homines Uguizonis de Saxoforte de Sancto Archangelo dare sibi subventionem pro B. filio suo faciendo milite renuerunt, spreta pena ipsis imposita per tuum nuncium specialem et specialiter quatuor quibus per eumdem nuntium taxare pecuniam pro subventione ipsa et taxatam colligere mandabatur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus homines ipsos Sancti Archangeli compelli facias cohertione qua convenit ut subventionem tribuant pro militia B. predicti filii Uguizonis fidelis nostri, sicut est de consuetudine regni et nostris constitutionibus est statutum. Super pena vero per nuntium tuum imposita et specialiter quatuor ab ipsis accepta, procedas contra eos justitia mediante.

Datum apud Cortonam, XVI januarii, XIII indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, Buiamontem Cavalcantem, quondam Ugonis Occonis filium, publicum tabellionem et judicem ordinarium imperii constituit.

(Memorat. in Epist. Franc. Bonainii ap. Archiv. stor. italiano, append. no 12, p. 465, ex regist. veter. coaetan. not. Crescentii in archiv. comm. Corton., f. 95 verso.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos confidentes de prudentia et legalitate Buiamontis Cavalcantis quondam Ugonis Occonis fidelis nostri, constituimus eum publicum tabellionem et judicem ordinarium imperii ut amodo publici tabellionatus et judicatus officium ubique per imperium ad honorem et fidelitatem nostram debeat fideliter exercere, recepto prius ab eo fidelitatis et utriusque officii juxta consuetudinem juramento. Quocirca universitati vestre precipiendo mandamus quatenus predicto Buiamonti in hiis que ad ejusdem publici tabellionatus et judi

Apud Cortonam, 16 januaril.

catus officium spectare noscuntur, intendatis de cetero tanquam publico tabellioni et judici ordinario a majestate nostra statuto ad honorem et fidelitatem nostram, et nullus sit qui eum super eodem officio publici tabellionatus et judicatus temere impedire vel perturbare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.

Datum apud Cortonam, anno dominice incarnationis M. CC. XXXVIIII, mense januario, tertiedecime indictionis (1).

Extant in eodem registro tres aliae tabellionum institutiones ab eodem imperatore in eodem loco et tempore factae: prima scilicet pro Crescentio filio olim Simeonis de Bacialla.

Datum Cortone, anno dominice incarnationis M. CC. XXXVIIII, mense januario, XIII indictionis (fol. 96 recto).

Secunda pro Guidone de Cortona filio quondam Johannis de Cortona. Datum apud Cortonam, anno dominice incarnationis M. CC. XXXVIIII, mense januario, XIII indictionis (fol. 98 recto).

Tertia pro Rainerio filio Riccomanni de Cortona.

Datum apud Cortonam, anno dominice incarnationis M. CC. XXXVIIII, sexto decimo mensis januarii, die (lege tercie) decime indictionis (fol. 98 verso).

Quas cum similis formulae sint, hic denuo transcribere supervacaneum duximus.

Apud Aretium, 20 januarii.

Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris ut bona magistri Johannis de Caserta in curia papae morantis capi faciat et Ric

(1) Testante Guazzesi, Dell'antic. dom. del Vescovo d'Arezzo, noscimus Fridericum apud Cortonam 18 januarii 1240 universitati Cortonensium varia privilegia concessisse et ibi judicem ordinarium instituisse. Notandum tamen est Laurum in sua Cortonensi historia, parte II, dum sedem Friderici Cortonae morantis memoraverit, de hoc speciali documento siluisse.

cardum de Isa pro Johanne clerico filio suo litteras papales praesentantem similiter capiat et detineat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 55 verso, 56 recto; in edit. Carcan., p. 322.)

De mandato imperiali facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit P. de Capua :

Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Generale nostre majestatis edictum super publicandis bonis eorum de regno qui post prohibitionem nostram circa papam presumerent commorari, ad te jam credimus pervenisse. Nuper scias (a) ad audientiam culminis nostri fama referente pervenit quod tu bona magistri Johannis de Caserta que habet in Capua et Aversa, qui adhuc tanquam temerarius transgressor mandati nostri in curia papali non est veritus commorari, ad opus nostre curie non cepisti. Quod si verum est, digne mirari cogimur et moveri, presertim cum R. comes Caserte vallectus et fidelis noster ea que dictus Johannes tenuit in Caserta ad opus suum jam fecerit annotari. Cum igitur dictum magistrum Johannem de hujusmodi presumptuosa temeritate sua gaudere nolimus, fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus quatenus incontinenti receptis hys licteris bona singula ipsius tam mobilia quam stabilia in Capua et Aversa ad opus nostre curie capias et diligenter facias custodiri. Quicquid etiam a tempore prohibitionis nostre de bonis predictis perceptum fore inveneris aut aliquatenus diminutum, ad opus nostrum recipi facias et servari, rescripturus nobis per licteras tuas quicquid inde duxeris faciendum; tale, etc.

Datum apud Aretium, XX januarii, XIII indictionis.

De mandato imperiali facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit P. de Capua :

Fredericus, etc., R. justitiario Terre Laboris, etc. Intellexit nuper serenitas nostra quod cum dudum generalem prohibitionem fecerimus specialiter hominibus regni nostri ut nullus nostrorum fidelium papales licteras aliquas deferret in regnum nec de regno cum aliquibus licteris iret ad

(a) Sic; dum legendum videretur tamen vel hujusmodi.

papam, Riccardus de Ysa de Caserta A. venerabili Casertano episcopo fideli nostro pridem post prohibitionem nostram papales licteras presentavit ut Johanni clerico filio suo in Casertana ecclesia beneficium exhiberet et ipsum reciperet in canonicum et in fratrem. Quod si verum est et ad notitiam tuam aliquo modo pervenit, quod usque nunc predicta transgressio sine debita pena transivit, tanto digne miramur quanto in contemptum edicti nostri impetratio et assignatio licterarum ipsarum noscitur actentata. Cum igitur tam presumptuosam audaciam transire non deceat impunitam, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus cognita super hoc diligentius veritate, si tibi constiterit ita esse, tam presentatorem licterarum ipsarum supradictum quam illum pro quo fuerunt lictere presentate, capi facias et cum diligentia custodiri, rebus suis omnibus annotatis, ut transgressoribus ipsis ad penam veniat et aliis ad terrorem; publicationem vero ipsam nobis per licteras intimabis.

Datum apud Aretium, XX januarii, XIII indictionis.

Apud Aretium, 21 januarii.

boris

Mandata ad recollectores pecuniae in Aprutio et in Terra Lapro Johanne de Raymo et Guillelmo de Laurentio provisoribus castrorum.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 56 recto; in edit. Carcan., p. 323.)

De imperiali mandato facto per magistrum T. scripsit Angelus de Capua: Fredericus, etc., Sylvestro de Sancto Paulo recollectori pecunie in Aprutio, etc. Mandamus et precipimus fidelitati tue quatenus Johanni de Raymo provisori castrorum in Aprutio fideli nostro pro se, tribus scuteriis et quatuor equis expensas dare procures juxta assisiam curie nostre quamdiu fuerit in servitio supradicto, hiis videlicet tantum diebus quibus juxta mandatum nostrum exercuerit officium antedictum.

Datum apud Aretium, XXI januarii, XIII indictionis.

Similes scripsit idem ad Stephanum Romoaldi statutum super erario in

« ZurückWeiter »