Abbildungen der Seite
PDF

presenliam destinamus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eidem Johanni pro se, duobus scuteriis et tribus equis a kalendis februarii primo venturi competentes expensas quousque ad nostram presentiam cum canibus venerit debeas assignare; nichilominus etiam des expensas competentes et necessarias pro singulis quatuor canibus uni custodi pro se et ipsis canibus qui cum predicto Johanne ad nostram presentiam sunt venturi. Mandamus insuper quatenus omnibus qui super custodia falconum, canum et aliorum solatiorum nostrorum sunt deputati et ipsos falcones habere et custodire tibi constiterit, expensas prout hactenus Thomasius de Brundusio eis dare consuevit, facias exhiberi juxta priorum nostrarum continentiam licterarum.

Datum Aretii, XIII januarii, XIII indictionis.

Item eodem die scriptum est universis custodibus canum curie, ut ad requisitionem Joannis de Ferrul. assignent ei quoscumque canes ab eis duxerit requirendos ad presentiam domini ducendos, et canes quos ipse illis assignaverit, ad custodiam recipiant.

Mandatum ad secretum Messanae ut det expensas Gualterio de ► Fisaulo pro se et pro persona quam de partibus transmarinis ad praesentiam principis ducil.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 54 verso; in edit. Carcan., p. 320.)

De mandato imperiali facto per Marinum de Panormo scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., secreto Messane, etc. Cum G. de Fisaulo fidelem nostrum cum illa persona quam de partibus transmarinis secum duxit per servicia nostra ad presentiam majestatis nostre venire mandemus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eidem G. pro se, scuteriis et equitaturissuis, et pro illa persona pro se, scuterio suo ad requisitionem ejusdem G. roncinos duos et expensas usque ad presentiam nostram de proventibus curie nostre qui sunt per manus tuas, studeas exhibere. Rccipiens ab ipso de omnibus que dederis et expenderis apodixam et rescripturus nobis quantum et pro quot personis et equis expensas pro eis duxeris exhibendas.

Datum apud Aretium (a), XIV januarii, XIII indictionis. Eodem die de eodem mandato scriptum est eidem Gualterio, ut veniat cum illa persona.

ApudArcunm, Mandata ad secretum Messanae ut tubectam et tubas argenteas fieri faciat et eas cum sclavis ad tubam docendis ad curiam destinet.

(Regetl. imper. Freder. II, fol. 54 verso; in edit. Carcan., p. 320, 321.)
De imperiali mandato scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., secreto Messane, etc. Cum quatuor tubas et unam tubectam argenteas ad presens in camera nostra habere velimus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ipsas tubectam et tubas argenteas fieri facias et ipsas factas salubriter ad cameram nostram mictas; per presentem portitorem eas enim volumus presentari.

Datum apud Aretium, XIV januarii, XIII indictionis.

De eodem mandato scripsit idem:

Fredericus, etc., Obberto Fallamonacho secreto Panormi, etc. Fidelitati tueprecipiendo mandamus quatenus id quod dudum tibi mandavimusper licteras nostras de sclavis docendis ad tubam et tubectam et ipsis mictendis ad curiam nostram cum tubis et tubectis juxta quod tibi mandavimus, celeriter exequi et adimplere procures, ipsos cum tubis et tubecta cum latore presentium ad nostram curiam destinando, quibus omnibus

(a) In codice Phillipps. legitur apud Ortam et ita in sequentibus mandatis usque ad Castellionem Aretinum.

necessaria usque ad curiam nostram sive per mare veniant vel per terram, studeas exhibere. Mandamus etiam tibi quatenus locum minse subtus palatium nostrum sicnt expedire videris reparari facias, et columbarium in ea fieri, et columbas ibidem adopus curie nostre nutriri. Datum apud Aretium, XIV januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Hennci, ut Henrico Baumo ApudAreuum,

'' ibjaDuarii.

de Wienna mercatori pro marcis argenti mille quas in camera mutuavit, frumenti salmas quatuor millia quadringentas sexaginta duas et mediam de regno libere extrahendas exhiberi faciat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 54 verso; in edit. Carcan., p. 321.)

De imperiali mandato facto per magistrum Albertum scripsit Laurentius: Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Noveris quod Henricus Baumo de Wienna mercator fidelis noster mutuavit et assignavit in camera nostra, septimo die decembris proximo preteriti hujus XIII indictionis apudParmam, quingentas marcas argenti in denariis grossis Cremone, ana solidos octo et denarios decem per marcam, valentes in auro ad rationem de tarenis quadraginta duobus per marcam ad generale pondus uncias DCC, factaque conventione cum eo quod tam de pecunia ipsa, quam de aliis quingentis marcis argenti ad pondus Wienne, que sunt ad marcam Colonie marce quingente sexaginta due et media, computande in auro ad rationem aliarum predictarum (1), quas quidem dare sibi nostra curia tenebatur pro expensis quas de mandato nostro fecerat, nobis dudum existentibus in Wienna, pro nunciis regis Ruscie (2), pro quibus videlicet obligaveramus ei villam unam in Austria teuendam et

(4) Scilicet in summa 44625 tareni sive 4487 unciae auri et dimidia.

(t) Verisimiliter agitur de Georgio secundo, cui etiam Gregorius IX papa regis titulum adscribit in litteris datis 48 julii 4234 (Cf. Ratnaldi , ad ann. § XLIII), licet tantummodo dux magnus Wladimerii appellari soleat.

V. Put2. 86

usufruendam sibi quousque de ipsa pecunia quietaretur a nobis, et occasione guerre villam ipsam habere non potuit nec tenere, faceremus exhiberi sibi per te estate proximo futura in Apulia de frumento novo curie nostre, ad rationem de tarenis decem per salmam, in summa salmas quatuormilia quadringentas sexaginta duas et mediam, extraendas de regno libere et sine aliquo jure portus, fundici et doane ac deferendas quocumque voluerit extra regnum preter quam Venetias. Quare mandamus quatenus estate primo futura de novo frumento curie nostre predictas salmas quatuormilia quadringentas sexaginta duas et mediam Josepho de Brundusio et Diethmaro latoribus presentium pro parte dicti Henrici, facias exhiberi, permictens eis extrahi de portubus infra jurisdictionem tuam positis libere et sine aliquo jure predicto , et preter quam Venetias deferri ubicumque voluerint extra regnum; patentes etiam licteras nostras ab eis et ad curie nostre cautelam scriptum competens recepturus.

Datum apud Aretium, XV januarii, XIII indictionis.

Similes a principio usque ad conclusionem patentes scripsit idem.

XVII madii, XIII indictionis, renovate sunt superiores lictere dicti Henrici ad P. de Castaldo magistrum procuratorem curie loco dicti Alexandri statutum. (Vide infra ad locum suum.)

ApudAreuum, Fridericus, Romanorum imperator, Borromeum de Cortona,

jaonaria. » 1''

filium quondam Peponis Albertini, publicum imperii tabellionem constituit.

(Memorat. in Epittot. Franc. Bonainii ap. Arch. stor. ital., Append., n° 12, p. 464, ex regist. veter. coaetan. not. Crescentii in arch. comm. Corton., f. 95 recto.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos confidentes de prudentia et legalitate Borromei deCortona fidelis nostri, filii quondam Peponis Albertini, recepto ab eo juxta consuetudinem fidelitatis et officii juramento, constituimus eum publicum tabellionem imperii ut amodo publici tabellionatus officium ubique per imperium ad honorem et fidelitatem nostram debeat fideliter exercere. Quocirca universitati vestre precipiendo mandamus quatenus predicto Borromeo in hiis que ad ejusdem publici tabellionatus officium spectare noscuntur, intendatis de cetero tanquam publico tabellioni a majestate nostra statuto ad honorem et fidelitatem nostram, et nullus sit qui eum super eodem officio publici tabellionatus temere impedire vel perturbare presumat; quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.

Datum apud Aretium, anno dominice incarnationis MCCXXXVIHI, mense januarii, tertiedecime indictionis.

Mandatum ad Andream de Cicala de militibus missis ad regem APud

° Castettionem

Sardiniae et de manutenendis Reatinis ad promissa. iVj«uaTMil.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 55 recto; in edit. Carcan., p. 321.)

De imperiali mandato facto per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Jacobus de Bantra:

Fredericus, etc., Andree de Cicala, etc. Benigne recepimus, etc., gratum quoque gerentes quod in muniendis castris nostris sicut significasti curam et diligentiam habuisti, juxta quod a nobis receperas in mandatis. Satis etiam celsitudini nostre placet quod ad dilectum filium nostrum illustrem regem Turrium et Gallure, sacri imperii in Ytalia vicarium generalem, militesjnxta mandatum ipsius mictere procurasti. De tractatu autem habito cum Reatinis, volumus quod semper des eis bona verba, et caute inducas eos ad ea que promictunt, ut cum venerimus ad partes ipsas

« ZurückWeiter »