Abbildungen der Seite
PDF

lenses quosdam qui in defensis Ebuli temere venati sunt, et ut duos judices unumque notarium pro causis terminandis secum habeat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 53 verso; in edit. Carcan., p. 318.)

De imperiali mandato per magistrum R. de Trajecto scripsit R. de Salerno:

Fredericus, etc., Andree de Cicala capitaneo a porta Roseti usque Trontum, etc. Fidelitatem tuam credimus bene scire qualiter dudum statuerimus per diversas partes regni nostri defensas pro solatiis nostris, et sepe ac pluries mandasse per licteras nostras officialibus nostris quod unusquisque per jurisdictionem suam defensas ipsas faceret cum omni diligentia custodire. Verum quia nuper intelleximus quod in defensis curie nostre Ebuli, quidam Ebulenses contra mandatum nostrum temere sunt venati, grave ferimus et indignum; propter quod fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus quatenus super hoc inquisitionem facias diligentem et quoscumque inveneris in defensis curie nostre Ebuli fuisse venatos, capias de personis et in aliquo castrorum nostrorum sub diligenti custodia facias detineri, significaturus nobis per licteras tuas nomina eorum qui talia temere presumpserunt.

Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

Item scripsit:

Fredericus, etc., Andree de Cicala, etc. Quia nolumus quod servitia nostra tibi commissa nec non et cause et appellationes que ad te deferuntur et coram te ventilari et destinari contingunt, melius et citius expediantur, mandamus quatenus habeas tecum duos providos judices et unum notarium ad salarium, judicibus et notariis curie nostre in regno morantibus sicut modo recipiunt constitutum, cum quibus servitia nostra tibi commissa et causas et appellationes que deferuntur ad te, melius et citius valeas expedire.

Datum [ut supra].

Mandata de expensis dandis Nicolao de Trano valletto mares- ipnj^Sf" callae qui cum equis curiae ad praesentiam principis se conferre debeat.

(Regat. imper. Freder. II, fol. 53 verso; in edit. Carcan., p. 319.)

De imperiali mandato facto per dominum Raonem de Trenlenaria scripsit Laurentius: . ...

Fredericus, etc., Nicolao de Trano marescalle vallecto, etc. Quia equi nobis sunt plurimum oportuni, mandamus quatenus statim visis hys Helens cam equis omnibus curie nostre quos ducis ad presentiam nostram studeas te conferre, per viam quam noveris tutiorem, et ecce quod de expensis ipsis equis et tibi dandis, A. filio Henrici licteras nostras duximus destinandas.

Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

Item: .,

Fredericus, etc., Alexandra filio Henrici, etc. Quia volumus ut Nicolaus de Trano, etc., cum equis nostris quos ducit, pro quibus eum hactenus miseramus, ad presentiam nostre majestatis accedat, mandamus quatenus ad requisitionem dicti Nicolai scuterios quotquot necessarios habuerit et statuto super expensis faciendis aliquo viro provido et fideli, expensas necessarias usque ad presentiam nostram pro dictis equis, scuteriis, eodem Nicolao, duobus scuteriis, et tribus equis ipsius, de pecunia curie nostre que est per manus tuas, debeas exhibere. 1

Datum [ut supra], . ......

Mandata ad justitiarios ut bonos mulos invenire studeant et eos A^d^uTM, ad curiam mittant.

(Regest. imper. Freder. 11, sol. 53 verso; in edit. Carcan., p. 319.)

De imperiali mandato facto per dominum Raonem de Trentenaria scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., Roggerio de Amicis justitiario Sicilie ultra flumen Salsum, etc. Cum boni muli sint nostre curie oportuni, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus receptis hys licteris invenire studeas tres mulos vel mulas ad sellam, bene sanos, juvenes, et ambulantes, ac eos sine mora per specialem tuum nuntium ad presentiam nostram mictas, tales missurus quod in eis tuum studium commendemus.

Datum apud Aretium, XII januarii, XIII indictionis.

Similes scripsit G. de Anglone justitiario Sicilie citra flumen Salsum pro mulis Nil.

Similes secreto Messane pro mulis VI.

Similes G. de Montefusculo justitiario Calabrie pro mulis III.

[blocks in formation]

ujlnMrii. Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, ut Carnilevario de Papia falconum curiae custodi expensas exhibeat, sicut olim a Thomasio de Brundusio idem Carnilevarius recipiebat.

(Regal, imper. Freder. II, fol. 53 verso; in edit. Carcan., p. 319.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Alexandra 61io Henrici, etc. Significavit nobis Carnilevarius de Papia, fidelis noster, quod cum de mandato nostro falcones

nostros in Apulia faciat custodire, expensas pro se, falconibus, falconeriis
et custodibus eorumdem, sicnt dudum recipiebat a Thomasio de Brun-
eiusio, a tempore quo idem Thomasius amotus ab officio fuit, habere non
potuit. Quare mandamus quatenus a tempore quo tu statutus in officio
Thomasii predicti fuisti, et idem Carnilevarius predictas expensas non
habuit, expensas ipsas pro se, falconibus et custodibus eorumdem, sicut
recipiebat olim a dicto Thomasio usque nunc et in an tea, donee in eodem
servitio nostro fuerit, debeas exhibere, significaturus nobis quantitatem
falconum, et pro quot scuteriis et equis, et quid pro quolibet duxeris
exhibendum. Datum Aretii, XII januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Terrae Laboris ut inquisitionem fa- ITffifc ciat contra Donnum Bisantium statutum super expensis faciendis in opere castri Capuae, et de processu magistri Liphantis ejusdem operis protomagistri.

(Regest. imper. Freder. II, sol. 54 recto; in edit. Carcan., p. 320.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Riccardo de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Delationes quasdam in conspectu culminis nostri factas contra Donnum Bisantium statutum super faciendis expensis in opere castri nostri Capue, tibi mictimus presentibus interclusas; super quibus cum inquisitionem velimus fieri diligentem, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus super omnibus que cedula continet interclusa, cautam et diligentem inquisitionem facias et quicquid inde inveneris sub sigillo tuo ad curiam nostram mictas. Volumus preterea quod inquiras de meritis et processu magistri Liphantis prothomagistri operis memorati caute et diligenter, qualiter se gessit in opere memorato, cum et idem apud celsitudinem nostram in pluribus sit delatus, et quodcumque inveneris sub tuo sigillo similiter ad curiam nostram mictas. Datum Aretii, XIII januarii, XIII indictionis.

ire«i Mandatum ad iustitiarium Terrae Laboris ut Parisium Latronem

13 jsnuarii."

in Sardiniam ad servitia Henrici regis ire compellat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 54 recto; in edit. Carcan., p. 320.)

De imperiali mandato facto per magistrum T. de Suessa scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., R. de Montenigro justitiario Terre Laboris, etc. Quia Parisius Latro fidelis noster est oportunus servitiis karissimi filii nostri H. illustris regis, etc., in partibus Sardinie, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eundem Parisium compellas districtione qua convenit, ut ad requisitionem ejusdem regis ad servitia ipsius vadat in Sardiniam sine mora, quod eidem mandaverit devote et fideliter completurus, nisi sit nostro ratiocinio vel officio obligatus.

Datum Aretii, XIII januarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, ut det expensas Johanni de Ferullo pro ducendis canibus ad curiam.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 54 recto; in edit. Carcan., p. 320.)

De mandato imperiali facto per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Johannes de Idronto:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Quia Johannem de Ferull. vallectum et fidelem nostrum pro ducendis canibus ad nostram

« ZurückWeiter »