Abbildungen der Seite
PDF

vestris desideriis adfectatum, brachiis velitis patentibus amplexari, nullo contrario spiritu propositi vestri constantiam immutante. Cum ilaque tempos advenerit, quo nobis et imperio semper grati, potestis fieri gratiores, vos oramus exurgite, mentes vestras ad contemplandam imperii sapientiam et virtutem erigite, nosque principem vestrum ac gratiosum agnoscite possessorem, parate viam domini, rectas facite semitas ejus, tollite seras portarum vestrarum, ut Cesar vester rebellibus terribilis et vobis veniat mansuetus, in cujus adventu quiescant spiritus, qui vos hactenus fatigabant. Ecce autem, ut super iis et aliis vobis beneplacitum nostre majestatis reseremus plene verbotenus, mittimus ad vos U. de Saxoforti, fidelem nostrum, cui ea que vobis ex parte nostri culminis dixerit, tanquam ab ore nostro prolata, curelis indubilanter credere et efficaciter adimplere.

III.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epist., lib. II, cap. XIIII, collat. cum variis Biblioth.
Cesar. Paris. codicibus.)

Fredericus, etc., Tyburtinis, etc. Quanta sit fidei vestre synceritas, quam erga nos et imperium prompta mentis alacritate pretenditis, aliena cujuspiam verborum argumenta non querimus : cum effectus operis, dicto preponderans, coram nobis experimenta dilucidet, et conscientie nostre professio testium quantalibet depositione solennior interpellet. Scimus etenim, imo jam semper judice facto probavimus, qualiter Tyburtine devotionis integritas paratam continue se nostris obsequiis reverenter exhibuit, et in fidei nostre constancia devotionem puritatis ostendit. Scimus etiam quod fidei vestre perfectio damnosis hostium impulsa conatibus, et continuam sentiens ex vicinitate offensam vel potius ex offensionis vicinitate jacturam, in eo semper est in nostris servitiis probata ferventior, quo lesionem pertulit hactenus graviorem. Ad compassionis itaque nostre precordia, immo ad vestre recompensationis examen libenter admittimus universitatis vestregravamina, qui tam hilariter nostra mandata Bervanda suscipitis, tam devote pro debita nostrorum servitiorum executione portatis. De quibus et aliis vestre fidelitatis obsequiis quanquam, ut diximus, nostra magnificentia certa foret, ex tenore tamen literarum vestrarum et relatibus etiam nunciorum, quos nuper ad nostram presentiam destinastis, pleniori nobis exinde facta fide, sic super hoc suo loco et tempore, prout honori nostro convenit et fidei vestre requirit integritas, benevole curabimus providere, quod in fidei nostre constantia merito gaudeatis perstitisse. Ceterum ut vestre devotionis auditus, quos nostre felicitatis avidos fore confidimus, ex nostrorum prosperitate successuum recreentur, adjicimus quod negociis Lombardie prout per alias literas vobis scripsimus, salubriter ordinatis, in Thusciam feliciter et victoriose pervenimus, ubi divina favente clementia, plene gaudentes in corpore beneficio sospitatis, prospere regnamus etvivimus, ac singula nobis ad vota succedunt: ibique moram modicam trahere disponimus, ad partes ipsas in proximo felicibus auspiciis processuri. Vos igitur ad servitia nostra, moresolito, vigiles existentes, sicad omnia que honorem nostrum respiciunt, tenaciter vigiletis, quod sperantes in nostre liberalitatis et provisionis fiducia, ad prosecutionem servitiorum nostrorum laudabiliter intendatis, ut fidei vestre constantiam extollere dignis laudibus et labores vestros amplis recompensare premiis merito valeamus.

AujMMriT' Mandatum ad secretum Messanae ut vineas curiae apud Messanam Marini Propengae procurationi committat pro recipiendo augmento vini quod ipse obtulit.

[Regest. imper. Freder. 11, fol. 53 recto; in edit. Carcan., p. 317.)

De mandato imperiali facto per magistrum R. de Sugio scripsit Jacobus de Bantra:

Fridericus, etc., Majori de Plancatone, etc. Veniens ad presentiam nostram Marinus Propenga (a) civis Messane fidelis noster exposuit coram

(a) In cod. Phillipps. Popenga.

nobis quod de vineis curie nostre quas nunc Raynerius Cavalar. pro parte curie nostre procurat, non tanta vini quantitas provenit nobis quanta deberet et posset ex illarum proventibus provenire, et optulit se meliorare curiam nostram in quadringentis saumis vini annuatim ultra illam quantitatem que nunc pro ipsa curia nostra percipitur de eisdem. Quare nobis humiliter supplicavit ut vineas ipsas mandaremus sue procurationi commicti. Quia igitur placet nobisquod nostri redditus augmententur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus diligenter inquiras, si idem M. studiosus sit et sufficiens circa procurationem et culturam ipsarum vinearum, et si solvendo est, recepta cautione idonea de bene colendis eisdem, et de solvendis saumis predictis quolibet anno oblatis pro augmento nostro, et quod fideliter responderet curie nostre de proventibus ipsarum vinearum, habito respectu admajorem quantitatem quam a tribus annis citra curia nostra habuit de eisdem, vineas ipsas illius procurationi commictas. Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

Mandata ad justitiarios Terrae Laboris et Aprutii pro palafredo. AP«dAr«tium

* .... iijanuarii.

et equo ad curiam ducendis et pro equis aliis ad principis praesentiam mittendis.

{Regest. imper. Freder. II, fol. 53 recto; in edit. Carcan., p. 318.)

De imperiali mandato facto per dominum Raonem de Trentenaria scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., R. de Montenigro, justitiario Terre Laboris, etc. Quia volumus habere palafredum et equum, quos Andreas de Cicala capitaneus a porta Roseti usque Trontum fidelis noster dedit nobis, mandamusquatenus latori presentium marestalle nostre scuterio eos assignes, dans ei unum hominem qui pedes veniat cum eodem, et juvet eum ducere aliquem eorum usque ad presentiam nostram; expensas autem pro se, uno roncinosuo, homine quem eidem dederis, et dictis duabus equitaturis, pro veniendo ad nos de pecunia curie nostre que est per manus tuas ei debeas exhibere.

Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

Item:

Fredericus, etc., BoamundoPissono justitiario Aprutii, etc. Quia equi sunt nobis plurimum oportuni, mandamus quatenus per justitiariatum Aprutii diligenter inquiras apud quos homines remanserunt de equis nostris, quos Hector de Montefusculo justitiarius recepit a Johanne Carazolo veniente de regno ad presentiam nostram cum equis ipsis et custodiendos distribuit, et tam ipsos quos inveneris quam alios equos curie nostre quos aliquo modo habes, statim visis hys licteris, per tuum specialem nuntium ad presentiam nostram mictas, actente providens quod salubriter veniant et secure.

Datum [ut supra].

m' Mandatum ad secretum Panormi ut duos augustales quos notarius Guillelmus de Panormo a quolibet novorum habitatorum Trapani indebite recepit, requirere non omittat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 53 recto; in edit. Carcan., p. 318.)
Item:

Fredericus, etc., Obberto Fallamonacho secreto Panormi, etc. Pervenit ad audientiam nostram quod notarius Guillelmus de Panormo, dum olim esset notarius Severini de Calataph. bajulationum magistri fidelis nostri, in distributione terrarum Trapani novos habitatores ejusdem loci qui terras recipiebant ibidem, graviter pro arbitrio sue voluntatis afflixit, dum non contentus solidis quos per dictum Severinum recipiebat a curia nostra, scriptum doane nostre quod faciebat eisdem de terris assignatis et immunitatibus nostre gratie concessis eisdem, unicuique statuto precio duorum augustalium vendere presumebat. Cum igitur hoc ad consequentiam trahi nolimus, mandamus quatenus inquiras super premissis diligentius veritatem per homines Trapani supradictos, et si tibi constiterit de premissis, tam id quod eum sicut dictum est inveneris recepisse, quam et solidos quos recipiebat a curia nostra tunc temporis, capere non omictas ab eo, quicquid inde feceris nobis fideliter et citissime rescripturus.

Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

(Legitur insuper in margine : Lator notarius Symon nuncius G. de Anglone justitiarii citra flumen Salsum. Date suntei apud Viterbium, XVI februarii, XIII indictionis.)

Mandatum ad Angelum de Marra de satisfaciendo pro interesse *ff iNicolao Marchisano et socio ejus mercatoribus Romanis.

(Regett. imper. Fred. II, fol. 53 recto; in edit. Carcan., p. 318.) Item [de mandato magistri Alberti] (a).

Fredericus, etc., Angelo de Marra, etc. Nicolaus Marchisanus fidelis noster pro parte sua et Jacobi de Illa, mercatores Romani, nobis humiliter supplicaverunt, quod cum de mandato nostro restitueris eis pecuniam quam nostre camere mutuarant, de interesse sibi satisfieri, cum exinde sicut dicitur non satisfeceris, mandaremus. Nos igitur mandamus quatenus, si est ita, de quantitate temporis et interesse ipsis ratione debiti supradicti a nostra curia debito, diligentem et fidelem facias rationem, et eam plane sub sigillo tuo ad curiam nostram mictas.

Datum apud Aretium, XI januarii, XIII indictionis.

Mandata ad Andream de Cicala ut capi faciat et detineri Ebu

Apud Aretium,

1 iijonuarii.

(«) Supplentur ex nota marginali.

V. Pan2. «c

« ZurückWeiter »