Abbildungen der Seite
PDF

unciis auri MDCLXXXV ad generale pondus regni, quas recipere debuerunt de camera nostra apud Cremonam per totum mensem octubris nuper preteritum hujus XIII indictionis, pro mutuo quod fecerunt camere nostre in castris apud Landrianum III predicti mensis octubris, quia predicto loco et terminoquietati non fuerunt, solutis eis postmodum in fine decembris apud Pisas de camera nostra unciis DXXVIIII, de reliquo non poterant in curia nostra quietari ad presens, sed ipsorum solutio usque ad kalendas martii proximo futuri hujus XIII indictionis extitit prorogata; unde curia nostra convenit eis facere exhiberi, computatis dampnis et interesse IIII mensium, videlicet a mense novembris usque per totum mensem februarii, ad rationem de quinque unciis pro centenario per mensem, que sunt in summa uncie auri MCCCCLVI ad generale pondus; promisimus quod Marinus de Valle, Angelus de Marra et Eufrano de Porta custodes erarii nostri Salvatoris ad Mare apud Neapolim fideles nostri pro parte curie nostre de pecunia ejusdem erarii nostri que est per manus eorum, in predictis kalendis martii (o) uncias ipsas predictis mercatoribus, vel alteri eorum, sive certo nuncio, seu procuratori ipsorum, sine difficultate et majoris more dispendio et pre (b) ceteris aliis debeant quietare, et si forte aliquo accidente casu, quod omnino nolumus, immo fieri prohibemus expresse, predictus solutionis terminus pertransiret, deinde in antea quamdiu solutio differretur de singulis centum unciis de tota predicta quantitate MCCCCLVI unciarum, tres uncias auri ad generale pondus per mensem iidem custodes erarii nostri pro dampnis et interesse eis solvere teneantur et debeant, et nichilominus eis cum integritate solvere uncias supradictas. Unde, etc. Datum apud Senas, VIII januarii, XIII indictionis. Pro eisdem scripsit idem dictis custodibus erarii in forma predicta, et conclusit : Quare mandamus quatenus adveniente termino supradicto predictas uncias auri MCCCCLVI ad generale pondus, predictis mercatoribus, etc. Omnia sicut in forma alia consueta que superius continetur.

(a) In impresso madii, minus recte. (b) Ibidem pro, minus recte.

Mandata ad secretum Messanae pro solutione pecuniae quam Apudsena.,

'i T Sjanuaru.

Johannes de Raynerio et Jacobus Petri, mercatores Romani, curiae mutuaverunt, in futuro mense maio quietandi.

(Regest. imper. Fred. II, fol. 52 verso; in edit. Carcan., p. 317.)

De mandato imperiali facto per magistrum Albertum scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., Majori de Plancatone secreto, etc. Quia Johannes de Raynerio mercator Romanus fidelis noster pro dampnis, expensiset interesse de mutuo quod dudum fecerat camere nostre, recepturus est a curia nostra uncias LX, tarenos XX et grana septem, prout in licteris patentibus venerabilis Ravellensis episcopi familiaris et fidelis nostri ejus sigillo sigillatis exinde sibi factis plenius continetur, de quibus promisit ei curia nostra ipsum in mense madii primo futuro facere quietari, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus prefatum Johannem de Raynerio de predictis LX unciis, tarenis XX et granis septem adveniente termino ipso debeas quietare de pecunia curie nostre que est per manus tuas, recepturus ab eo licteras predicti episcopi Ravellensis, et scriptum quietationis ab eo, pro curie nostre cautela. Patentes etiam licteras nostras, quas ei de debito fieri mandavimus, si penes eum sunt, recipias ab eodem.

Datum apud Senas, VIII januarii, XIII indictionis.

Ad eumdem scripsit idem pro Jacobo Petri Seneb. (a) similes licteras pro unciis L, tarenis novem et granis quinque solvendis eidem, prout in licteris patentibus venerabilium Capuani archiepiscopi et Ravellensis episcopi continetur.

(a) In margine pro Jacobo Petri Seneb. Rotnano.

[merged small][ocr errors]

""nu? Mandata Friderici, Romanorum imperatoris, ad Fulginates, Viterbienses et Tyburtinos scripta, quibus eos in fidem suam inducit et confortat, monens ut firmiter contra papam et alios sibi adversantes persistere non omittant.

I.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epist., lib. II, cap. XXI; nunc coll. cum cod. Bibl. Cesar. Paris., fonds Saint-Germain-Harlay, n° 455, Notre-Dame, 202, Anc. fonds latin, 8567.)

Fridericus, etc., Fulginatibus, etc. Etsi generali qua cunctos fideles nostros pura mentis affectione complectimur, vos affectuose prosequi teneamur, speciales cause verumtamen cogitationibus nostris se offerunt, que ad civitatis vestre commoda inter alias civitates Italie prerogativa qnadam mullipliciter nos invitant. Inducimur siquidem ex antiquo fidei vestre zelo, quam nec vetustas temporis antiquata debilitat, nec annorum spacia fastidita confringunt, sed quanto plus in tempore labitur, tanto semper in fide nostra recentior invenitur. Inducimur etiam ex pure devotionis vestre constantia, que nec vicinorum interdum exemplo submota, nec persecutionibus hostilibus stupefacta, tanquam serena semper in nubilo eo semper extitit in fide nostra ferventior, quo damna semper pertulit graviora. Inducimur nihilominus ex illa causa potissime quod in Fulgineo fulgere pueritia nostra cepit (1); et sic dum civitatem vestram locum nutriture nostre recolimus, dum vobiscum quasi civiliter convixisse pensamus, erga vos quodammodo dominantis modum excedimus, et naturali quadam humilitate seducti ad vestrum salubre regimen familiariter obligamur. Sic igitur de cura vestra solliciti firmiter

(4) Cf. quid supra disseruimus, 1.1, p. 4, not. 2.

credimus quod fidei vestre synceritas de bono in melius semper crescat inantea, nec in cor nostrum ascendere poterit quod, ubi sic vos affectuose diligimus, alicujus sinistra suspitio vel suggestio fraudulenta devotionis vestre constantiam, de qua stabili mente confidimus, a fide nostra valeat revocare. Licet autem vos egere exhortationibus non credamus, quos sine requisitione ferventes ad nostra servitia probabiliter experimur, nihilominus tamen fidelitatem vestram requirimus et hortamur, attente mandantes quatenus in fide et servitiis nostris solliciti, more solito vigilantes, sic ad requisitionem Thomasii de Aquino, capitanei nostri ipsarum partium (1), dilecti generi atque fidelis nostri, quem ad vos tanquam imaginarium persone nostre transmittimus et continue vobiscum volumus commorari, contra rebelles nostros vos potenter et viriliter opponatis, quod fine laudabili principium comitante, nostre serenitatis dexteram ad vestre generalitatis et specialitatis augmenta quasi per debitum obligetis. Nos enim sic alta mente et amplis retributionibus fidem vestram disponimus compensare, ut in nostris servitiis perstitisse fideliter merito gaudeatis (a).

II.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epitt., lib. I, cap. XXII, coll. cum cod. Bibl. Cesar.
Paris., fonds Saint-Germain-Harlay, n° 455.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, potestati, consilio, communi Viterbiensi, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Dum conscientie nostre volumina volvimus, dum civitates nostro subjectas imperio in nostre

(a) In cod. 8567, fol. 74 verso, sub ampliori forma ut sequitur : « Nos enim sic atta tnente fidei vestre servitia disponimus in retributionum nostrarum examine compensare ut et vos in nostris servitiis fidetiter perslitisse tetemini, et atii fidetes nostri ad ostendenda sue devotionis obsequia libentius inducantur.

(1) Cf. Ricc. De S. Gebm., Chronk. ad ann. et quid narret Jacobillus, Discorso di Foligno, p. 42.

considerationis speculo speculamur, in quibus credit nostra serenitas serenam fidem et devotionem debitam congruis temporibus invenire, occurrit nobis specialiter Viterbiensium civitas, consuete constantie representans monilia, et indeficientis devotionis circumamicta faleris, et insuper grata satis imperio, [dum] fructuosis et floridis obsequelis obsequitur, et fidei sue constantia sicut probabilibus argumentis, ita evidentissimis indiciis demonstratur. Metitur etiam acies mentis nostre causas alias, per quas de vobis non indigne specialem confidentiam reportamus. Nam cum dudum a vicinis vestris graves reciperetis injurias et pressuras, contradicente tunc papa serenitatis nostre proposito, quod ad succursum vestrum promptis desideriis intendebat, nos adjutorem (stc) vestre fidei, quam illibatam semper servastis imperio, dignum et debitum respectum habentes, in auxilium vestrum Cesaree potentie vires armavimus, et nobilem militiam Germanie bellis expertam ad tuitionem vestri duximus destinandam. Alia etiam vice, iste qui dicitur papa, defensoris vestri nomen Troicum assumpsit; sed nos, qui in vestris lesionibus tangebamur et angebamur intrinsecus, defensionis onus prompta satis voluntate suscepimus, non ipsius verbis inducti, sed potius consideratione vestre fidei imperialiter excitati, ubi proprie persone sudoribus non pepercimus, sed sub estibus solis, sub tediis pulveris, sub galea laboravimus et lorica in angusto; cum etiam privati suos labores angustant, pro vobis laborabat Augustus, nec laborantis votum aeris intemperies retardabat, sed inducebat nobis labor solatium, per quem quies vestra et nostrorum fidelium parabatur. Tunc eraria nostra patefacta sunt sumptibus in vestre commodum defensionis effusis. Et quia in eis vestra querebatur utilitas, spem nobis adfectati commodi redolebat. Ille vero, qui inane nomen assumpserat defensionis, pastor hostilis, pascebat vos verbis, et pascuorum commoda subtrahebat, nec voluit vobis in quantitatis modice pecunie tantum mutuo subvenire, expectans ut cancrum suo parandum edulio, dextera de cavernis educeret aliena. Igitur, dum hec omnia in nostre lance considerationis appendimus, nihil de vobis conscientie culminis nostri contrarium suspicio suadet, imo firma fiducia pollicetur quod honorem nostrum et imperii, continuatis

« ZurückWeiter »