Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

phano de Philippo, Tibaldo fratri ejus, Paulo Malagrumo, Nicolao Stephani de Philippo et Luce de Jennar., mercatoribus Romanis fidelibus nostris, pro unciis auri CCC et XXII, ad generale pondus regni, quas debuerunt recipere de camera nostra apud Cremonam per totum mensem octubris XIII indictionis, pro mutuo quod fecerunt camere nostre in castris apud Landrianum III predicti mensis octubris, quia predicto loco et termino quietati de predicta pecunia non fuerunt nec poterant ad presens in curia nostra persolvi de pecunia delata de regno per Henricum Abbatem fidelem nostrum secundum conventionem eis factam, et eorum solutio usque ad kalendas madii proximo futuri hujus XIII indictionis extitit prorogata; unde curia nostra convenit eis, computatis dampnis et interesse predictorum sex mensium, de singulis tribus unciis quatuor uncias facere exhiberi que sunt in summa uncie auri CCCCXXVIIII et tareni X, ad generale pondus; promisimus quod Obbertus Fallamonachus secretus Panormi, fidelis noster, pro parte curie nostre, de pecunia venditionis victualium et proventuum portuum Sicilie ultra flumen Salsum, que est per manus suas, in predictis kalendis madii uncias ipsas predictis mercatoribus vel alteri eorum, sive certo nuncio vel procuratori ipsorum sine difficultate et majoris more dispendio debeat quietare; et si forte aliquo accidente casu, quod omnino nolumus, predictus solutionis terminus pertransiret, deinde in antea quamdiu solutio differretur, de singulis centum unciis de tota predicta quantitate CCCCXXVIIII unciarum et tarenorum X, tres uncias auri ad generale pondus per mensem idem Obbertus pro dampnis et interesse eis solvere teneatur et debeat, et nichilominus integre et sine difficultate solvere ipsis uncias supradictas. Unde, etc. Datum apud Senas, VIII januarii, XIII indictionis.

Pro eisdem scripsit predicto Obberto secreto Panormi licteras clausas juxta formam predictam per omnia et conclusit : Quare fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus adveniente termino supradicto, predictas CCCCXXVIIII uncias et tarenos X ad generale pondus prefatis mercatoribus vel alteri eorum sive certo nuncio seu procuratori ipsorum de pecunia venditionis victualium et proventuum portuum Sicilie ultra flumen Salsum, que est per manus tuas, sine difficultate et majoris more

Fol. 51 verso.

dispendio debeas quietare, et si forte ut predictum est, aliquo accidente casu, quod omnino nolumus, immo tibi firmiter inhibemus, predictus solutionis terminus pertransiret, deinde in antea quamdiu ipsa solutio differretur, de singulis centum unciis, de tota quantitate predicta, tres uncias auri ad generale pondus per mensem tu eis pro dampnis et interesse solvere debeas, provisurus actente et sollicite curaturus quod predicto termino quietentur ne per moram majus curia nostra dampnum incurrat. Soluta vero quantitate predicta patentes licteras quas eis inde fecimus recipias ab eisdem, et nichilominus aliud scriptum competens facias de solutione ipsa, ad curie nostre cautelam.

Datum [ut supra].

Similes clausas et apertas scripsit Angelus de Capua eidem Obberto, pro Stephano Philippi, Stephano nepote ejus, Angelo Rufini, Nicolao Donadei, et Thomasio Scrifinii, mercatoribus Romanis, qui pro unciis auri CXXXIIII 1⁄2 ad generale pondus, debent habere uncias CLXXVIIII et tarenos X.

Similes apertas et clausas scripsit G. de Tocco eidem Obberto pro Petro Bozo et Petro nepote ejus, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CXII et tarenis X debent recipere uncias CXL, tarenos XII 1/2.

Similes apertas et clausas scripsit eidem Angelus de Capua, pro Jacobo de Illa, Leonardo de Chencio et Nicholao Markisano mercatoribus Romanis, qui pro unciis auri CCXCIIII, debent recipere uncias CCCXCII.

| Similes apertas et clausas eidem Oberto scripsit Angelus de Capua pro Hugolino, Leonardo de Chenzio, Nicolao de Andrea, et Nicolao de Baro, Romanis mercatoribus, qui pro unciis CCCXLIII debent recipere uncias auri CCCCLVII et tarenos X.

Similes apertas et clausas eidem scripsit idem pro Laurentio de Pandulfo, Zentio Stephani de Philippo, Laurentio de Gilio, et Tedelgardo, mercatoribus Romanis, qui pro unciis DCLXX debent recipere uncias DCCCXCIII et tarenos X.

Similes apertas et clausas eidem scripsit idem pro Petro Romano Johannis Bernardi, mercatore Romano, qui pro unciis CXVII debet recipere uncias CLVI.

Similes apertas et clausas eidem scripsit G. de Cusentia pro Actaviano de Caldobuccone, Paulo de Lucell. et Petro de Alexandro, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CXCIIII, debent habere uncias CCLVIII et tarenos XX.

Similes apertas et clausas scripsit G. de Tocco Majori de Plancatone secreto Messane pro Paulo Malagrumo, Andree de Jennar et Luce de Jennar, mercatoribus Romanis, qui pro unciis DCCXVI, debent recipere uncias DCCCCLIIII et tarenos XX.

Similes apertas et clausas eidem secreto Messane scripsit G. de Cusentia pro Laurentio Bonasigna, Nicolao Stephani de Philippo, Stephano et Philippo fratre ejus, et Stephano filio ejusdem Nicolai, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCXCVII, debent recipere uncias CCCXCVI.

Similes apertas et clausas scripsit eidem secreto Messane G. de Tocco pro Paulo de Cesar., Johanne de Raynerio, Jacobo filio ejus, et Michaele Petri Johannis de Saxo mercatoribus Romanis qui pro unciis CCC, debent recipere uncias CCCC.

Similes apertas et clausas scripsit Jacobus de Bantra eidem secreto pro Jacobo Petri Sinibaldi, Petro Oddone Serlet. et Nicolao Stephani de Philippo, mercatoribus Romanis, qui pro unciis DCLXII, debent recipere uncias DCCCLXXXIII minus terciam.

Similes apertas et clausas eidem scripsit G. de Cusentia pro Philippo Ficcaficar, Jacobo fratre ejus, Johanne Ficcaficar, et Montaincolo filio ejusdem Joannis, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCXII, debent recipere uncias CCLXXXII et tarenos XX.

Similes apertas et clausas scripsit Laurentius de Brundusio Angelo Frisaro custodi portuum Sicilie citra flumen Salsum pro Johanne Scrifinio, Thomasio, Nicolao et Petro fratribus, et Nicolao Stephani de Philippo, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCXXXVII/2, debent recipere uncias CCCXVI et tarenos XX.

Similes apertas et clausas eidem Angelo scripsit P. de Capua, pro Paulo Rufo, Nicolao Stephani de Philippo, Angelo Rufino, et Petro Ficcaficar, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCCII, debent recipere uncias CCCCII, et tarenos XX.

Fol. 52 recto.

Similes apertas et clausas eidem Angelo scripsit idem P. pro Jacobo Salomone et Nicolao de Baro, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCCXXXVI, debent recipere uncias CCCCXLVIII.

Similes apertas et clausas eidem scripsit idem pro Johanne Carboncello, qui pro unciis auri LXIII/2, debet recipere uncias LXXXIIII et tarenos XX.

Similes apertas et clausas eidem scripsit idem pro Angelo et Laurentio de Pandolfo, Laurentio de Gilio, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCLXXX, debent recipere uncias CCCLXXIII et tarenos X.

Similes apertas et clausas eidem scripsit idem pro Petro Donadei, Nicolao Donadei, et Petro Mancino mercatoribus Romanis qui pro unciis CLXIIII',, debent recipere uncias CCXXVIIII, tarenos X.

Similes apertas et clausas eidem scripsit L. de Brundusio pro Andrea Tito, Chencio Stephani de Philippo, Laurencio de Gilio et Tedelgardo Rufo, qui pro unciis CCLXXXVIIII, debent recipere uncias CCCLXXXV, tarenos X.

Sequitur de licteris de mutuo Romanorum facto apud Laudam XVIIII novembris, XIII indictionis, qui debuerunt quietari apud Cremonam in medietate decembris et pro defectu pecunie missi sunt in regnum solvendi.

| VIII januarii, apud Senas. In forma predicta scripsit Jacobus de Bantra Obberto Fallamonacho secreto Panormi pro Paulo Malagrumo, Nicolao Stephani de Philippo, Stephano Philippi, Andrea et Luca de Jennar, pro unciis auri CCCLXVIIII, quas recipere debuerunt in camera apud Cremonam in medietate decembris primo preteriti XIII indictionis pro mutuo quod fecerunt apud Laudam XVIIII novembris, et quia solutio eorum delata est usque ad kalendas madii et computatis dampnis et interesse quatuor mensium et dimidii, ad rationem pro singulis quatuor unciis quinque uncias, debent habere uncias CCCCLXI et quarta.

Similes apertas et clausas eidem scripsit Johannes de Idronto, pro Stephano Philippi, Stephano nepote ejus, Angelo Rufino et Nicolao Donadei, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CCXXXV debent recipere uncias CCXCIIII, minus quarta.

Similes apertas et clausas eidem scripsit Laurentius de Brundusio pro

Romano Muto, Johanne Lucido, Nicolao de Andrea, Angelo Muto, Jacobo filio ejus, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CXXII',, debent recipere uncias CLIII tarenos IIII.

Similes apertas et clausas eidem scripsit Jacobus de Bantra pro Jacobo de Illa, Leonardo de Chenzio, et Nicolao Markisano, mercatoribus Romanis, qui pro unciis LXI, debent habere uncias LXXVI et quarta.

Similes apertas et clausas scripsit Johannes Idronti Majori de Plancatone secreto Messane pro Joanne de Raynerio, Jacobo filio ejus, Paulo de Cesar., fratre ejusdem Johannis, et Michaele Petri Johannis de Saxo, mercatoribus Romanis, qui pro unciis CLXI et quarta, debent recipere uncias CCI/..

Similes apertas et clausas eidem secreto scripsit Jacobus de Bantra pro Romano Angeli, Stephano de Philippo Tibaldo fratre ejus, mercatoribus Romanis, qui pro unciis auri CCXX, debent recipere uncias CCLXXV. Similes apertas et clausas scripsit idem Jacobus Angelo Frisario pro Aldeprandino Pinnaculo, Raynerio et Alexio Henrici, Mattheo Dentisalvi, Raynerio Richi, Gazanetto Alberici et Bonajuto Samarelli, mercatoribus Senensibus, qui pro unciis auri D, debent habere uncias DCXXV.

8 januarii.

Litterae patentes et mandatum de residuo mutui mercatorum Apud Senas, Parmensium apud Landrianum camerae imperiali facti, cujus solutio usque ad proximas kalendas martii extitit prorogata, ad hunc terminum a custodibus aerarii, computatis damnis et interesse, persolvendo.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 52 verso; in edit. Carcan., p. 317.)

De superiori mandato scripsit G. de Cusentia patentes licteras : Fridericus, etc. Notum facimus, etc., quod Jacobo Forniculo, Leonardo fratri ejus, Hugolino de Algano, Bonifacio de Bonadeo, Jacobo Busolo, Gandolfo Tusco et Petro Manizo mercatoribus Parmensibus de

« ZurückWeiter »