Abbildungen der Seite
PDF

Fridericus, Romanorum imperator, Pandulfum de Fasanella januario. procerem aulae suae capitaneum generalem in Tuscia statuit cum potestate justitiam omnibus exhibendi tam in criminalibus quam in civilibus causis et cum juribus omnibus quae ad imperium pertinent, mandans omnibus in Tuscia constitutis ut ei intendere et parere curent.

(Edit ap. Camici, Xotiz.istorick. di Tosc, suppl.Z); vicarii imper. di Federigo II, t. XI, p. 37, non indicatis fontibus unde documentum deprompserit. Mendas vero manifestas ibi correximus.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, prelatis ecclesiarum, marchionibus, comitibus, vavassoribus, capitaneis, potestatibus, rectoribus, consiliis, communibus et universis per Tusciam constitutis presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. In imperiali solio constituti quod ex celesti dispeusatione optinemus, dum ad subjectas imperioRomano provincias pacis et justitie moderatione regendas nostrum vertimus clementer intuitum, quod presentialiter ubique adesse non possumus ubi longe lateque potentialiter preminemus, necessarium videmus et utile dignas consilio nostro et circa principalis aule fastigium nutritas et tam fide quam opere nobis expertas ordinare personas in partem sollicitudinis evocatas, [quas] zelus honoris nostri commoveat decretam sibi provinciam possidere, quibuspace et justitia presentia nostra compareat, ut sic ad conservandum universorum jura equa pariter moderatione prospiciant quod nos ad omnes cultores pacis et amatores tranquilli status [ac] nostrorum fidelium universitatem representent. Hac igitur consideratione ducti precipua qua diva mens nostra utilitati subjectarum nobis gentium pie justeque pervigilat, de probitate ac fidelitate Pandulphi de Faxanella proceris aule nostre fidelis nostri ab experto confisi, devotissimam ac dilectam nobis et imperio nostro provinciam Tuscie sub ejus capitanea duximus decernendam, ipsum vestrum omnium generalem capitaneum statuentes, cui dedimus potestatem ut pacem in eadem provincia specia

liter studeat procurare et ad et conservanda omnia noslra

et imperil jura illam diligentiam adbibeat et effectum quam ad fovendum

nostrorum fidelium volumus et precipimus sine personarum

acceptione fideliter exhiberi, ecclesiis, locis religiosis, pupillis, viduis, orphanis, majoribus et minoribus, sublimibus et humilibus et quibuslibet cujuscumque conditionis justitiam petentibus largiatur, equo jndicio terminari faciens questiones. Preterea sibi concessimus merum imperium et gladii potestatem et ut in facinorosos animadvertere valeat; provinciam ipsam vice nostra purgando malefactores inquirat et puniat inquisitos et eos qui foratas (a) et vineta publica ausu temerario violare presumunt; criminales etiam questiones audiat et civiles quarum cognitio si nos essemus presentes ad nostrum judicium pertineret; liberales quoque audiat et determinet questiones. Imponendi etiam banna et multas ubi expedierit auctoritatem sibi plenariam impertimur; decreta utique interponat que (6) super transactione alimentorum, alienatione ecclesiasticarum rerum et etiam minorum si justitiam interponi petierint; tutores etiam et curatores dandi quibuslibet sibi concedimus potestatem, et ut in majoribus et minoribus quibus universalia jura succurrunt causa cognita restitutionis in integrum beneficium valeat impertiri. Ad audientiam suam tam in criminalibus quam in civilibus causis appellationes deferri volumus, quas ab sententiis ordinariorum judicum qui jurisdictionem ab imperio nacti sunt et in predicta provincia contigerit interponi, ut tamen a sententia sua ad audientiam nostri culminis possit libere provocari, nisi vel qualitas cause vel appellationum terminus appellationis subsidium adimant appellanti. Quapropter universitati vestre firmiter et districte sub obtentu gratie nostre precipiendo mandamus quatenus predicto Pandulpho de Faxanella ad fovendam pacem et manutenendam justiciam et malefactorum proterviam compescendam, pro conservatione quoque nos

(a) Sic; verisimiliter forestas. (b) Deest ibi illiquid.

trorum et imperii jurium et ad omnia que predicta sunt, tanquam generali capitaneo vestro ad nostre majestatis statum et honorem et fidelitatem nostram intendere et parere curetis, auxilium, consilium et favorem ad requisitionem suam sibi ubi impensuri, ut ejusdem. . .

officium efficaciter valeat exercere, mandatum tamen taliter

exequentes quod ad promovendum de bono in melius statum vestrum intendere rationabiliter teneamur.

Datum apud Podium Bonicii, annodominice incarnationis M. CC. XL (1), mense januarii, XIII indictionis.

Ego Pontius notarius exemplum ut transumtum est vidi, legi et auscultavi simul cum Petro notario et Rigone notario, nihil additum vel diminutum inveni, signum manus mee apposui.

Et ego Petrus notarius scripsi et publicavi anno a nativitate Domini M. CC. XLII, indictione XV, septima julii intrante. Actum in Castello in domoplebis dicti Castelli.

[januario.] Fridericus, Romanorum imperator, cuidam duci notum facit se dispositis omnibus in Lombardia in partes Tusciae contulisse, ubi pax reformatur et quaeque ad mandata sua feliciter inclinantur.

(Edider. Mabtene et Duband, Atnptiss. cott., t. II, col. 1148, epist. XIV. —Coll. cum cod. Bibl. Cesar. Paris., fonds Saint-Germain-Hartay, n° 455, parst.)

Fridericus, etc., duci Londoie (a), etc. Vota tua que ad audiendum de prospero statu nostro scimus ardenter attolli, non patimur inscia remanere, notificantes devotioni tue quod per gratiam ejus per quem vivimus

(a) Sic ap. Martene et in codice Parisiensi. Legendum vero arbitramur Lovanie. In codice Phillippsensi scribitur Bawarie, minus recte, dum dux Bawariae tunc temporis in partes imperatori adversas declinaret.

(4) Licet annus incarnationis notetur, anno nativitatis clare utitur imperialis scriba.

et regnamus et sumus, optata corporis salute vigemus et in virtute ejus ad universa pro voto proficimus et in omnibus prosperamus. Dispositis enim nostris beneplacitis in partibus Lombardie, prout jam ad te certitudo pervenit, in partes Tuscie quibus universaliter vota hominum adventus nostri presentiam inardebant, comitante nos salute contulimus, ubi singulas civitates, comitatus, castra et quelibet alia invenimus ad omnia mandata et beneplacita nostra tam affectu promptissimo quam effectu; ita quod compressis undique scandalis et pace in integrum reformata, ubicunque fuerit inter aliquos cives rescissa, in dictisordinationibus et statutis nostris, quantumcumque nobis facere libuit, omnes et singuli sicut sub unius manu domini se foveri tolerant et protegi, sic eadem fidei et servitiorum nostrorum promptitudine accenduntur et ubertate bonorum et pacis potiri invicem gloriantur. Et sic in omni votorum nostrorum successu procedimus tam feliciter quam potenter, non omissuri deinceps de prosperis eventibus nostris quos divina nobis dextera semper procurat in bonum, frequens devotioni tue gaudium destinare.

Fridericus, Romanorum imperator, scribit communi Imolensi ft^J^J fidelibus suis quod licet comes Gualterius de Manuppello sacri imperii in Romaniola vicarius generalis existat, hunc specialem civitatis ipsorum potestatem pro anno futuro duxit statuendum, mandans ut ei seu vicario ejus fideliter obediant.

(Inedit. ex cod. Bibl. Cesar. Paris., Anc. fonds lat., n° 2954, fol. 6 recto.)

Fredericus, Dei gratia, etc., potestati et consilio et communi Ymole fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Quia pro vestro salubri statu commode disponendo, inter occupationes alias reipublice procurande, cura nobis imminet specialis ut tam intra civitatem quam extra nulla vos malignorum partibus adversitas nullius incursus offendat, regi

V. Put 2. 83

mini vestro sequentis anni de rectore ydoneo duximus procurandum. Licet igitur comes Galterius de Manuppello, sacri imperii in Romaniola vicarius et fidelis noster (4), generalem ipsius provincie jurisdictionem presideat, ut bonum statum vestrum specialiter regat et dirigat ipsum in potestatem vestrum proximo futuri anni deliberatione provida statuentes, mandamus et precipimus fidelitati vestre quatenus etsi alias ei tanquam generali vicario , nichilominus potestati vestro proximo se- quenti anno a nobis proviso et vicario ejus quem in absentia sua statuet loco sui, intendere et obedire curetis in omnibus que ad honorem et fidelitatem nostram et salubre regimen status vestri debeant provenire. Confidimus enim quod tanto commodius provisum fore vobis gaudebitis in eodem quanto per generalem jurisdictionem speciali subveniet [et] speciale officium potestatis salubriter et"specialiter promovebit. Mandamus insuper ei ut formam juramenti quod de exercenda potestaria de more prestabit faciat, salvo mandato et ordinatione nostra.

Litterae patentes et clausae de mutuis mercatorum Romanorum apud Landrianum camerae imperiali factis, quorum solutio usque ad proximas kalendas maii extitit prorogata, ad hunc terminum a secretis Panormi et Messanae et ab Angelo Frisario cum damnis et interesse persolvendis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 51 recto; in edit. Carcan., p. 314 et seqq.)

De imperiali mandato facto per magistrum Albertum scripsit G. de Cusenlia patentes licteras in hac forma: Fredericus, etc. Notum facimus universis quod Romano Angeli, Ste

(1) Quem ad ann. 1239 cum hoc ipso titulo memoratum invenimus ap. Frizzi, Memor. di Ferraria. Circa hoc potius tempus quam in extremis regni Friderici annis, quibus denuo Gualterius idem officium in Romaniola exercuerit, imperiale mandatum reponendum censemus.

Apud Senas, 8 januarii.

« ZurückWeiter »