Abbildungen der Seite
PDF

ROMANORIM IMPERATORIS, JERUSALEM
ET SICILIAE REGIS

HISTORIA DIPLOMATICA.

TOMI QUINTI PARS SECUNDA.

ANNO 1240. — 1NDICTI0NE 13.

Mandatum ad Alexandrum filium Henrici, ut victualia extrahi permittat ad usum crucesignatorum in partibus ultramarinis commorantium.

(Regest. imptr. Freder. II, fol. 50 recto; in edit. Carcan., p. 313.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc. Cum illustris rex Navarre dilectus amicus et comes Campanie fidelis noster, ac alii crucesignati qui sunt in partibus ultramarinis, preces nostre porrexerint majestati ut victualia, vinum et alia oportuna de regno nostro extrahere permictantur deferenda pro substentatione eorum in partibus illis, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus quascumque res preter quam equos extrahere voluerint et deferre, eos permictas extrahere per jurisdictionem tuam, salvojure curie nostre statuto.

Datum apud Sanctum Miniatum (a), primo januarii, XIII indictionis.

(a) In duobus codicibus Santum Minianum, male. V. Par»2. 82

[ocr errors]

Tenor cedule. De jure autem quod requiritur, dicas eis et ostendas nos fecisse gratiam et dedisse licentiam universis fidelibus nostris vendendi res suas, deferendas extra regnum, et ideo jus ipsum ab hominibus requiri pro eo quod res suas vendunt et (a) volunt.

januario.) Fridericus, Romanorum imperator, regi [Navarrae] et crucesignatis concedit quod possint extrahere foderum de regno suo in subsidium Terrae Sanctae.

(Inedit. ex cod. Biblioth. Cesar. Paris., fonds Saint-Germain-Harlay, n° 455, pars III, n° CVI.)

Fredericus, etc., regi Navarre et crucesignatis salutem et optatum pii propositi complementum. Gratanter accepimus litteras quas misistis et signata earum intelleximus diligenter, gavisi non modicum et nobis congratulantes in Domino quod vos ad servitium suum per vota salutis erectos calcatis ventis etfluctibus salute comite direxerit in portum. Hinc enim jam evidenter accipimus quantum placeat Domino exercitus militie hujus qui de finibus terre in vexillo crucis et fidei gladio in hostes crucis accingitur et ad Crucifixi servicium potenter armatur. Hinc etiam surgere vobis debet e* snes certior et confidentia major quod in virtute ejus vota vestra complebitiL ^uem in vestri consummationem itineris prius habuistis comitem et ductorem. O quam longum et nos gessimus adhuc votum et speciale propositum fuit nobis ut restitueremus Jerusalem sicut in diebus antiquis et loca astantes (sic) deserta ejus sicut hortum Domini sollicitudinem ejus quasi delicias poneremus, et jam cognoscentibus vobis et universis aliis regibus et primatibus orthodoxis hereditatem Domini in qua nos sibi coheredem constituit eripuissemus in virga ferrea de manibus blasphemantium eum et comminuissemus in partem (b) perpetuam ossa

(o) Forsitan legendum ubi vel ut.
(b) Sie; verisimiliter legendum paeem.

I

eorum ne ultra polluerent sanctuarium Dei, nisi publici causa scandali et universalis materia mali ab eo qui pro pace scandalum predicat veniens, sicut jam in omnem terram sonus exivit, tam pios in nobis nunc prepedisset affectus nec generalem catholice profectum Ecclesie tam nequiter turbavisset. Satis preterea placidum nobis fuit, satis et pro servitio Domini et pro vestri honore affectuose volumus ut tam nobilis Deo in vobis consignatus exercitus de nostre provisionis censibus in tam sublime negotium procedat. Quin et si per vos grandia sicut confidimus in Dei servicio sint agenda, majora ut credimus acta forent ubi provida Romani pontificis qua queque sublimia diriguntur ordinatio affuisset. Quis autem ad hec defectus occasio fuerit et obstaculi causa nec vestram noticiam nec quemlibet angulum orbis latet. Eapropter viriliter agatis quod agitis ut triumphet in vobis mater Ecclesia et laudabile sitis signum in populis, quia in nomine ejus perficietis quod cupitis, in cujus honore personis et viribus militatis. Quod autem pro rehedificatione murorum lerusalem subventionem nostram exposcitis, scire vos volumus quod tanto ad hoc specialiter voluntas nostra dirigitur quanto et pro servicio Dei ubi compellimur et quia nostri specialis est hereditas, invitamur. Scire tamen saltem ex auditu potestis quot innumerabiles sumptus jam diu fecerimus, quot cotidie faciamus et quantos etiam sine remissa manu nos facere deceat, donec statum imperii quem primi nequitia hominis Deo, nobis et toti mundo turbavit, inintegrum reformemus. Nichilominus tamen, etsi nequeamus ut volumus, libenter subsidio vestro prout poterimus assistemus. De oportunitatibus autem vestris de nostro regno ferendis ut petitis, placet nobis et gratum habemus ut commoditates omnes quas ex eo habere poteritis, habeatis. Vos autem de processibus vestris quos fortunari desideramus in bonum, frequenter reddatis nos ylares etjocundos.

Litterae patentes et mandatum de mille et trecentis saumis frumeriti mercatoribus Pisanis qui eas a curia emerunt assi- lojanuari0gnandis, ut eas quocumque voluerint praeterquam apud Venetias libere deportent.

(Regest. itnper. Freder. II, fol. 50 recto; in edit. Carcan., p. 313.)

De mandato imperiali facto per magistrum Albertum, scripsit Jacobus de Bantra patentes licteras in hunc modum:

Fredericus, etc. Tenore presentium notescat universis quod Petrus Russus, Ugolinus Russus, Philippus filius Alberti, et Philippus Patriculus mercatores Pisani fideles nostri emerunt a curia nostra mille et trecentas saumas frumenti, libere extra regnum portandas preter quam apud Venetias, quocumque voluerint, ad generalem saumam regni pro unciis auri quingentis et XX ad generale pondus, ad rationem de tarenis XII pro unaquaque sauma, quas uncias in camera nostra assignaverunt; quibus convenit et promisit firmiter curia nostra quod Obbertus Fallamonachus secretus Panormi assignabit eis integre dictam quantitatem frumenti in portu Panormi sive in portu Trapani in proximo futuris kalendis martii hujus XIII indictionis libere et expedite ab omni jure curie nostre, et permictet eos ipsum frumentum libere de regno extrahere et portare preter quam apud Venetias quocumque voluerint ad vendendum. Unde ad ipsius rei memoriam, etc.

Datum apud Sanctum Miniatum, primo januarii, XIII indictionis.

Item scripsit:

Fredericus, etc., Obberto Fallamonacho secreto Panormi, etc. Notescat fidelitati tuequod Petrus Russus, Ugolinus Russus, Philippus filiusAlberti et Philippus Patruculus mercatores Pisani fideles nostri emerunt a curia nostra mille et trecentas saumas frumenti libere extra regnum portandas ad generalem saumam regni, pro unciis auri quingentis et XX ad generale pondus ad rationem de tarenis XII pro unaquaque sauma, quas uncias in nostra camera assignaverunt; quibus convenit et promisit curia nostra quod tu in kalendis martii proximo futuris frumentum ipsum in portu Panormi vel Trapani, ubi commodius erit pro curia nostra, mercatoribus ipsis libere et expedite ab omni jure curie nostre debeas et facias assignari. Quare fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus, si in

orreis nostris ipsarum partium dicta frumenti quantitas haberi poterit,
tu eamdem in altero ipsorum portuum, mercatoribus predictis vel alteri
sive nuntio ipsorum in predicto termino facias assignari libere et expedite
ab omni jure doane et portus, et si in predictis orreis non habebitur, tu
de pecunia curie nostre que est per manus tuas emas ipsum, et in loco
predicto illis assignes in constituto termino, qualibet difficultate remota,
permissurus eos frumentum ipsum portare extra regnum preter quam
apud Venetias, quocumque voluerint, ad vendendum. Quibus expeditis
licteras nostras apertas quas exinde habent recipias, et scriptum com-
petens pro curie nostre cautela tibi fieri facias ab eisdem.
Datum [ut supra].

Mandatum ad Andream de Cicala ut in Rocca Buyani novum p«g»>oDiu(

J 4 janutrio.

castellanum idoneum et fidelem constituat.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 50 verso, ubi nihil praeter istud mandatum exaratum fuit; in edit. Carcan., p. 314.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Cusentia:

Fredericus, etc., Andree de Cicala a porta Roseti usqueTrontum capitaneo, etc. Quia castellanus Rocce Buyani intelleximus infirmari ad mortem, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus, si est ita, receptis hys licteris, invenias aliquem probum, ydoneum et fidelem de quo curia nostra plene confidat et ipsum in eadem Rocca Buyani constituas castellanum ad honorem et fidelitatem nostram, significaturus nobis per licteras nomen ejus quem ibi duxeris statuendum.

Datum Pugiboniti, IV januarii, XIII indictionis.

« ZurückWeiter »