Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Conradus, in Romanorum regem electus, sculteto de Rotweil mandat ut conventum de Rotenmunster specialiter promoveat et defendat.

(Inedit. ex chartul. chartaceo seculi XVI monast. Rotenmunster, fol. 50, et nobis ab egregio viro Kauslero communicatum.)

Cunradus divi augusti imperatoris Friderici filius, Dei gratia Romanorum in regem electus semper augustus et heres regni Ierosolimitani, W. sculteto de Rotwylre gratiam suam et omne bonum. Cum nos personas religiosas ampliori favore et gratia fovere velimus, mandamus tibi quatenus dominas religiosas de Rotenmunster specialiter promoveas et quantum potes ab omni injuria et molestia defendas, sed et in omnibus in quibus ad te recursum habuerint, foveas easdem consilio et patrocinio singulari.

Datum anno Domini M. CC. XXXVII, sabbato ante festum Andree, apud Hagenawiam.

Apud Hagenawiam, 28 novembris.

Apud Hagenowe, decembri.

Conradus, in Romanorum regem electus, ad petitionem Eistetensis episcopi, sententiam principum in praesentia sua latam, publicat quod nullus excommunicatus a domino suo, de cujus manu feodum accipere debet, infeodetur.

(Edit. in Monum. Boic., t. XXX, pars I, p. 267, no 758, ex originali unde sigillum appendet ex segmento membranaceo, et ap. PERTZ, Monum. Hist. Germ., t. IV, p. 324.)

Conradus divi augusti imperatoris Friderici filius, Dei gratia Romanorum in regem electus semper augustus et heres regni Ierosolymitarum. Tenore presentium notum esse volumus universis quod ad requisitionem dilecti familiaris nostri honorabilis principis imperii Eistetensis episcopi, assistentibus nobis principibus et aliis nobilibus quam pluribus, talis in presentia nostra lata fuit sententia et ab omnibus approbata : quod nullus excommunicatus tanquam comunione fidelium privatus feodo suo a domino suo de cujus manu id accipere debet, aliquatenus debeat infeodari, cum talis ad actus legitimos nullatenus sit admittendus (1). Unde ad supplicationem predicti episcopi eandem sententiam conscribi fecimus et sigillo regio roborari.

Actum apud Hagenowe, mense decembris, undecime indictionis.

(4) Cf. supra, t. IV, p. 634, Henrici septimi chartam, dat. apud Frankenfurt, 10 februarii 4234.

[blocks in formation]

Conradus, in Romanorum regem electus, ratas habet et confirmat litteras quibus frater Bertholdus de Tannenrode, tunc procurator rerum imperialium in Alsatia, denuntiavit venditionem factam a Waltero de Falkenstein et fratribus ejus abbati et conventui de Nuwenburg de feodo ipsorum in Douchindorf.

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., t. I, p. 380, n° CCCCXC, ex chartulario Neoburgensi.)

Chunradus divi augusti imperatoris Friderici filius, Dei gratia Romanorum in regem electus semper augustus et heres regni Jerosolimitani. Cum patrissare studemus auctoritate paterna cuncta opera caritatis, tunc precipue utriusque titulos extollimus imperialis et regalis excellentie in eo a quo sumpsimus plenitudinem potestatis. Hinc est itaque quod presenti serie notum fieri cupimus modernis et posteris universis quod constituti coram nobis Albero venerabilis abbas et conventus de Nuwenburch Cisterciensis ordinis, fideles nostri, supplicarunt nobis humiliter ut emptionem ex parte ipsorum et venditionem sive permutationem factam per Walterum de Walckenstein et fratres ejus de consensu et voluntate fratris Bertholdi de Tannerode, tunc procuratoris rerum imperialium in Alsatia, juxta tenorem litterarum suarum super hoc confectarum, ratificare auctoritate domini et patris nostri Romanorum imperatoris serenissimi et nostra de pietatis nostre gratia dignaremur. Litterarum autem earumdem tenor talis est:

Frater Bertholdus de Tannerode, curam gerens rerum imperialium, universis hoc scriptum inspecturis salutem in perpetuum. Notificamus quod dominus Walterus de Walckenstein et fratres ejus Jacobus et Ortliebus feodum suum integraliter quod in villa et in banno Douchindorf ab imperio tenuerunt, venerabili domino Alberoni abbati et conventui de Nuwenburch pro LXXX marcis puri argenti de nostro con

V. Pars 2.

148

[blocks in formation]

sensu et voluntate vendiderunt, ipsum feodum in manus nostras et domini Ludewici advocati de Liethenberch et domini Heinrici militis de Uleckenstein fidelium domini imperatoris resignantes. Et ut idem feodum rebus imperialibus plene recompensaretur, predictus miles dominus Walterus et fratres sui quoddam allodium eorum, videlicet pratum in banno Utinhoven, secundum estimationem prudentum virorum satis plus valens, per manum nostram et prefatorum duorum scilicet domini Ludewici de Liethenberch et domini Heinrici de Uleckenstein in feodum imperiale receperunt. Cui venditioni et recompensationi nos de consilio fidelium imperialium assensum adhibentes, jus ville et banni in Douchindorf prefato domino abbati et conventui de Nuwenburch vice domini imperatoris assignavimus perpetuo et libere possidendum, in facti memoriam presentem cartam nostro sigillo roborantes. Acta sunt hec anno Domini M. CC. XXXVII, presentibus et consulentibus imperii fidelibus, videlicet domino Ludewico de Liethenberch advocato, domino Heinrico milite de Uleckenstein, quorum et sigilla eidem carte in testimonium sunt appensa. Aderant quoque dominus Simon filius domini Burchardi advocati de Geroltesheche, dominus Heinricus et dominus Albertus fratres de Hohenstein, dominus Walterus miles de Berwartenstein, dominus Roppo notarius, dominus Wicherus notarius, Wolvelinus scoltetus de Hagenoa.

Nos igitur de plenitudine consilii nostri, devotis eorumdem abbatis et fratrum de Nuwenburch supplicationibus favorabiliter inclinati, juxta formam litterarum superius expressarum venditionem, emptionem et permutationem ipsam in omnibus approbantes, quod super his factum est ratificamus domini et patris nostri et nostra auctoritate. Ut autem de premissis nulla in posterum possit calumpnia suboriri, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Testes hujus rei sunt Godefridus de Hohenloch, Simon de Gerolzeche nobiles, Cunradus de Smidefelt, Walterus imperialis curie notarius et capellanus (1), Heinricus de Fleckenstein, Heinricus de Crophesberch et alii quamplures.

(1) Verisimiliter Walterus de Ocra, dum Fridericus inter nobiles Neapolitanos tum hunc, tum illum cui plurimum confidebat, ad custodiam filii sui deputare soleret.

« ZurückWeiter »